Gnomologia: sive veterum latinorum sententiae quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vita breviter ostendunt

Portada
Hahn, 1863 - 168 pàgines
 

Pàgines seleccionades

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 19 - Non possidentem multa vocaveris Recte beatum : rectius occupat Nomen beati qui deorum Muneribus sapienter uti Duramque callet pauperiem pati, Pejusque leto flagitium timet, Non ille pro caris amicis Aut patria timidus perire.
Pàgina 83 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Pàgina 149 - ... assiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen, nee levis hora potest ; sed ut unda impellitur unda, urgueturque eadem veniens urguetque priorem — tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur, et nova sunt semper : nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod baud fuerat, momentaque cuncta novantur.
Pàgina 64 - Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset.
Pàgina 111 - Hoc unum intuendum est; alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
Pàgina 149 - Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi * paulatim lenta consumitis omnia morte.
Pàgina 120 - ... in pretio pretium nunc est : dat census honores, census amicitias : pauper ubique iacet.
Pàgina 27 - ... dos est magna parentium virtus et metuens alterius viri certo foedere castitas ; et peccare nefas aut pretium est mori. o quisquis volet impias caedes et rabiem tollere civicam, si quaeret Pater urbium...
Pàgina 5 - ... sinit Dictynna sagittas adfirmes, crines perqué Minerva suos. at si tardus eris, errabis : transiet aetas : quam cito non segnis stat remeatque dies, quam cito purpúreos deperdit terra colores, 30 quam cito formosas populus alba comas...
Pàgina 11 - Sed si aliquem amicum existimas, cui non tant un dem credis quantum tibi, vehementer erras, et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius. Post amicUiam credendum est, ante amicitiam iudicandum.

Informació bibliogràfica