Imatges de pàgina
PDF
EPUB

cujus nomen in perpetuum de familia deleatur : quanto magis, qui Deum deserit, in quem duo vocabula, domini, et patris, æque veneranda conveniunt? Nam ille, qui servum pretio comparat, quid in eum beneficii confert, præterquam alimenta, quæ illi utilitatis suæ gratia subministrat? Et qui filium generat, non habet potestatem, ut concipiatur, ut nascatur, ut vivat. Unde apparet, non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum. Quibus ergo suppliciis dignus est desertor ejus, qui et dominus verus, et pater est: nisi quæ Deus ipse constituit? qui spiritibus injustis æternum paravit ignem ; quod ipse per vates suos impiis ac rebellibus comminatur. L. Cal. Lactantii de Justitia, lib. v. 18.

Translate and examine the following passages, and prove or disprove the statements they contain, by reference to Holy Scripture.

Authoritas Dei consistit in intrinseca repugnantia deceptionis seu falsitatis quam habet divinum judicium, et in intrinseca repugnantia actus voluntatis imperantis testimonium extrinsecum non consentiens judicio interno; quæ per terminos positivos actus intellectus infalli

biliter veri, et actus voluntatis intrinsece et necessario recti, poterit explicari. Francis. de Oviedo Tract. de Fide. Contr. ii. punc. 2.

Sicut duplex est auditus et locutio, scilicet exterior sive corporalis, et interior ac spiritualis; ita duplex est fides, una quæ oritur in cordibus fidelium per auditum exteriorem, cum scilicet Deus per aliquos homines aliis credenda proponit; et ista est fides quæ nobis sive communi statui fidelium convenit, ex eo quod adhæremus revelationibus Prophetis et Apostolis factis : alia est quæ oritur in aliquibus per spiritualem locutionem, qua Deus aliquibus per internam inspirationem credenda revelat, nullo hominis ministerio utens; sicut est fides Apostolorum et Prophetarum, qui ab ipso Deo per intrinsecam illuminationem sunt de credendis instructi. Francis. Ferrariensis in Thom. cont. Gent. cap. 40.

Cum sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adjicitur Ecclesiæ mentio; quoniam ubi tres, id est, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, ibi Ecclesia, quæ trium corpus est. Tertul. de Baptis. In quem tingueret? in pœnitentiam? quo ergo illi præcursorem? in peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in Spiritum Sanctum qui nondum a Patre descenderat? in Ecclesiam, quam nondum Apostoli

struxerant ? Idem. Dehinc ter mergimur, amplius aliquid respondentes quam Dominus in Evangelio determinavit. Id. de Cor. Militis. Sed et ipsa interrogatio quæ fit in Baptismo testis est veritatis, nam cum dicimus, Credis in vitam æternam, et remissionem peccatorum per sanctam Ecclesiam? intelligimus remissionem peccatorum non nisi in Ecclesia dari. S. Cyprian. Epist. ad Januarium, &c. Quod si aliquis illud opponit, ut dicat eandem Novatianum legem tenere quam Catholica Ecclesia teneat, eodem Symbolo quo et nos baptizare, eundem nosse Deum Patrem, eundem Filium Christum, eundem Spiritum Sanctum, ac propterea usurpare eum potestatem baptizandi posse quod videatur in interrogatione Baptismi a nobis non discrepare: sciat quisquis hoc opponendum putat, non esse unam nobis et schismaticis Symboli legem, neque eandem interrogationem. Nam cum dicunt, Credis remissionem peccatorum, et vitam æternam per sanctam Ecclesiam? mentiuntur in interrogatione, quando non habeant Ecclesiam. Idem, Epist. ad Magnum. Mos ibi (id est Roma) servatur antiquus, eos qui gratiam Baptismi suscepturi sunt, publice, i. e. fidelium populo audiente, Symbolum reddere. Ruffin. in Symb. Solenne est in lavacro, post Trinitatis confessionem interrogare, Credis in sanctam Ecclesiam? Credis remissionem peccatorum? S. Hieron. cont. Lucifer. Mens Hæretica reliquit doctorem a quo fidem

Ecclesiæ didicerat, oblita est pacti Dei sui, hoc est, fidei ipsius Dominicæ quæ in Symbolo continetur, quam se die baptismatis servaturam esse promiserat. Idem, Com. in Prov. Interrogatus es, Credis in Deum Patrem omnipotentem? dixisti, Credo, et mersisti, hoc est, sepultus es. Iterum interrogatus es, Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? dixisti, Credo, et mersisti, ideo et Christo es consepultus. Tertio interrogatus, Credis in Spiritum Sanctum? dixisti, Credo; tertio mersisti : ut multiplicem lapsum superioris ætatis absolveret trina confessio. S. Ambros. de Sacram. lib. ii. cap. 7.

Πιστεύομεν οὖν καὶ ὁμολογοῦμεν ἕνα μόνον ἀληθινὸν καὶ ἀγαθὸν Θεὸν, καὶ ἕνα τὸν μονογενῆ αὐτοῦ υἱὸν, καὶ ἓν μόνον πνεῦμα ἅγιον. S. Basil.

Hæc propositio, Deus est, quantum in se est, per se nota est, quia prædicatum est idem cum subjecto, Deus enim est suum esse. Sed quia nos non scimus de Deo quid est, non est nobis per se nota, sed indiget demonstrari per ea quæ sunt magis nota quoad nos, et minus nota quoad naturam, scilicet per effectus. Aquin. 1. P. q. 2. Art. ii.

Quod si etiam unigenitus Filius factus dicitur ex gratia, non vere genitus ex natura, proculdubio nomen et veritatem unigeniti per

didit, postquam fratres habere jam cœpit : privatur enim hujus veritate nominis, si in unigenito non est de Patre veritas naturalis. Fulgent. ad Thrasim. lib. iii. cap. 3. Si divina illa Filii sempiternaque nativitas non de natura Dei Patris, sed ex gratia, creditur substitisse, non debet unigenitus vocari, sed tantummodo genitus. Quoniam sicut ei nomen geniti largitas adoptionis paternæ contribuit, sic eum ab unigeniti nomine nobis quoque tributa communio paternæ adoptionis exclusit. Unigenitus enim non vocatur, quamvis genitus possit vocari, cum genitis. Ibid. cap. 4.

Marcion, ut carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem: aut, ut nativitatem negaret, negavit et carnem: scilicet, ne invicem sibi testimonium redderent et responderent nativitas et caro; quia nec nativitas sine carne, nec caro sine nativitate. Tertul. de Carne Christi, cap. 1.

Τινὲς μὲν, ὧν ἐστὶ καὶ Πλωτινὸς, ἄλλην εἶναι τὴν ψυχὴν, καὶ ἄλλον τὸν νοῦν δογματίσαντες, ἐκ τρίων τὸν ἄνθρωπον συνεστάναι βούλονται, σώματος, καὶ ψυχῆς, καὶ νοῦ. Οἷς ἠκολούθησε καὶ ̓Απολλινάριος ὁ τῆς Λαοδικείας γενόμενος ἐπίσκοπος· τοῦτον γὰρ πηξάμενος τὸν θεμέλιον τῆς οἰκείας δόξης, καὶ τὰ λοιπὰ προσωποδόμησε κατὰ τὸ οἰκεῖον δόγμα. Nemes. de Nat. Hom.

« AnteriorContinua »