Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

et rapit excelsa astra, et Convertit pernici vortice. Contendo in partem diversam: nec vis, quæ superat reliqua, me rapit; et sursum feror contra velocem cali motum. Suppone concessos tibi currus. Quid facias poterisne obviam ire pois circumactis, ita ut Te calum rapidum non abripiat? fortè animo fingas illic esse lucos et urbes deorum, et templa ditata muneribus: at nil tale est. Via est per insidias et figuras ferarum. Et quamvis sequaris callem, neque aberres: nihilominus incedes per cornua Tauri oppositi, et arcus Thessalos

et rictus savi Leonis, et

75

Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adversum: nec me, qui cætera, vincit
Impetus : et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid agas? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis ?
Forsitan et lucos illic, urbesque deorum
Concipias animo; delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis ;
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Hæmoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Sævaque circuitu eurvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 85

80

Scorpium flectentem fera brachia vasto ambitu, et Cancrum diverso modo flectentem brachia. Ne que equos feroces illi ignibus, ques gerunt in pectore, et emittunt ore et naribus, tibi

NOTE.

72. Nitor in adversum.] Calum namque ab oriente in occidentem volvitur,secumque trahit et solem, et reliquos planetas. Sol verò cum reliquis planetis, suo ac naturali motu; hoc est, cum quodam nisu et conatu move

tur.

Ib. Nec me.] Neque me sub eclipticâ lineâ manentem moratur illa primi mobilis impetuosa rotatio; sicut deviant cæteri planetæ retrogadi, citiùs aut tardiùs moventes, prop. ter apsides.

75. Axis.] Celerrima illa rotatio cæli, quam hic citum axem nominat; ut supra axem pro Curru. Alioqui axis est linea recta, per centrum sphæræ ad illius circumferentiam transiens; circa quam sphæra ipsa volvitur.

78. Formasque. Placuit enim astronomis, Scorpionis etiam et Leonis nomine, quædam signa cœlestia posteris inculcare, per quæ soli zodiacum percurrenti transire necesse sit. 80. Gradieris.] Neque verò ignoravit Ovidius anni spatio, non uno die, omnia zodiaci signa solem percurrere: sed perinde loquentem solem induxit, ac si uno die cuncta illa perlustraret, quia ad ipsius temerarium filium, omni indiscriminatam periculo sese objicientem, verba spectant, si fortè imperitum à proposito valeant revocare.

Ib. Tauri.] Est Taurus signum in zodiaco orientem spectans; dicitur ergo sol per adversum taurum tendere,quia diurno motu tendit ad occasum. Cæterum aspectu terribiliora signa Phoebus enumerat, ut ab improbâ currum suum regendi cupiditate Phaetonta filium deterreat.

81. Hæmonios.] Per Hæmonios, Thessalos intellige; per arcus, Sagittarium ipsum, signum cœleste in zodiaco; quem Sagittarium, alii, in quibus Ovidius,Centaurum Chironem, Thessalum; alii Crotum seu Crotonem filium Euphemes nutricis Musarum, suo tempore Parnassi aut Heliconis accolam, volunt fuisse. Ib. Leonis.] Hic Nemæus creditus, quem Hercules interfecit, Junonis beneficio inter astra relatus.

82. Longo.] Brachia usque adeò porrigit, ut Libram, aliud signum, comprehendat.

83. Scorpion.] Signum est cœleste ex Scorpio ortum, quem adversus Orionem Terra immisit, indignata quòd quæcunque ex eâ orirentur se posse interficere, gloriaretur; quem Scorpium Jupiter in cœlum assumsit.

Ib. Aliter.] Contra quam Scorpius; hic scilicet Occasum versus, ille Orientem spectat. Aut quia Cancer non tam latè divaricat brachia, ac Scorpio.

90

est fucile moderari. Agrè me ferunt, cùm violenti animi sunt accensi; et collum resistit habenis. At tu, fi'i, tibi prospice, ne sim tibi caussa doni luctuosi; et dum res putitur, corrige tua desideria. Nimirum poscis indubitata indicia, ut scias te esse satum nostro genere. Do signa certa metuendo: el asseror pater timore pater

In promptu regere est. Vix me patiuntur, ut acres
Incaluêre animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave; dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis. Do pignora certa timendo :
Et patrio pater esse metu probor. Aspice vultus
Ecce meos: utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprêndere curas !
-Denique quidquid habet dives circumspice mundus : 95 no.
Eque tot ac tantis cœli, terræque, marisque,
Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum ; quod vero nomine pœna,
Non honor est: pœnam, Phaeton, pro munere poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?
Nec dubita; dabitur (Stygias juravimus undas)
Quodcunque optaris: sed tu sapientiùs opta.
Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat :
Propositumque tenet: flagratque cupidine currûs,
Ergo, quà licuit genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axit erat, temo aureus, aurea summæ
Curvatura rota; radiorum argenteus ordo.
Per jura chrysolithi, positæque ex ordine gemmæ,
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaeton miratur, opusque
Perspicit ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum

100

En contemplare meam faciem; atque utinam liceret immittere lumina in cor, et videre sollicitudinem puternam intus! Selige tandem quicquid orbis opulentus continet: et pete aliquid ex tot et tantis bonis cæli, terræ et maris: nihil dene. gabitur. Hoc unum averto, quod proprio nomine est supplicium, non gloria: Phaëton, petis supplicium pro dono. Quamobrem, inscie, implicas meum collum mitibus brachiis? Ne sis incertus (juravimus aquas Stygi as) quodcunque cupiveris concedetur: sed tu expete sapientiùs. Absolverat hor110 tationes. Ille tamen adver.

105

sus monita nititur: et perstat in sententiâ suâ: et ardet desiderio currás. Pater igitur moratus quantùm potuit, deducit adolescentem ad excelsos currus, quos do

navit illi Vulcanus. Axis erat aureus, temo aureus, orbis rote extreme aureus; radii omnes ar gentei. Chrysolithi dispersi per juga, et gemme ordinatæ remittebant clara lumina soli reflexo. Et dum animo elatus Phaeton admiratur, et perlustrat opus: ecce Aurora experrecta aperit ab ortu rubicund purpureas fores, et rosis sparsa

NOTE.

92. Vultus.] Aspice, inquit, vultum meum (namque antea radios deposuerat)in quo paterni affectus indicia deprehendes.

109. Juga.] Cave pro equis accipias, qui nondum aderant. Potiùs per juga, ipsam currûs sellam intelligas; quomodo in navibus transtra, seu remigum sedilia,juga etiam vodantur. Virg Æn. VI.

--per juga longa sedebat.

Ib.Chrysolithi.]Est Chrysolithus lapis pretiosus, qui auri colore quia nitet, ab eo apud Græcos nomen illud accepit.

110. Repercusso Phabo-] Solis radiis à gemmarum solido corpore repulsis.

112. Patefecit Aurora.] Aurora siquidem dicitur lumen illud quod solis ortum antevertit,venustissimè certè cœlum aperire fingitur.

113. Rosarum.] Roseo colore perfusa est Aurora, eique rosas dicavit antiquitas.

atria. Stelle recedunt: Atria. Diffugiunt stellæ : quarum agmina cogit
quarum Lucifer ante se
Lucifer, et cæli statione novissimus exit.
agit exercitus, et ultimus
At pater, ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ ;
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa Deæ celeres peragunt: ignemque vomentes
Ambrosia succo saturos præsepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia fræna.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit; et rapidæ fecit patientia flammæ.
Imposuitque come radios: præsagaque luctûs
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit :
Si potes hîc saltem monitis parere paternis,
Parce, puer, stimulis; et fortiùs utere loris.
Sponte suâ properant: labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes,
Zonarumque trium contentus fine, polumque
Effugit australem, junctamque aquilonibus Arcton.
Hâc sit iter: manifesta rotæ vestigia cernes.

cali stationem relinquit. At Sol pater, ut cernit terras et orbem rubere, et extremitates cornuum Lunarium quasi evanescere; jubet Horas celeres admovere equos currui. Cita Dea exequun tur mandata, et ducunt ab excelsis stabulis quadrupedes efflantes ignem, plenos succo Ambrosia; et uptant fræna tinnientia. Tum ge: nitor unxit faciem sui filii sucro medicamento; et reddidit firmam adversus flammam fervidam. Et addidit radios capillis: atque inge. minans ex pectore anxio suspiria prænuncia maroris, dixit: Si jam saltem obsequi vis præceptis paternis, omitte, adolescens, instigare equos meos; et attrahe fortiter habenas. Ultro festinant; difficile est coërcere

115

120

125

130

ultro currentes. Neque teneas iter per quinque zonas directas. Callis est porrectus in obliquum vasto volumine, qui contentus limité trium circulorum, deflectit à polo australi, et ursa conjuncta Borea. Hanc insiste viam; videbis signa aperta rotæ.

NOTE.

[blocks in formation]

Ib. Quinque per arcus.] Equinoctialem dicit circulum, duos Tropicos, Cancri, et Capricorni, cum Arctico et Antarctico.

130. Limes.] Qui est zodiacus.

131. Zonurum.] Cœlum et terram in quinque partes diviserunt mathematici, quas zonas seu cingula vocaverunt, prout diversè solaribus radiis subjiciuntur.

Ib. Fine.] Duos Tropicos Cancri et Capricorni, qui fines sunt duarum zonarum temperatarum, quos soi non transgreditur. Tertiæ autem zona limes, quem dicit solem attingere, æquator est.

132. Australem.] Quem communiter vocant Antarcticum, id est, Arctico oppositum.

Ib. Arcton.] Per Arcton seu Ursam, quæ signum est cœleste in plagâ septentrionali, vel boreali,polum Arcticum intellige,aut partem cœli quæ ultra Tropicum Cancri porrigitur. Est autem Ursa eadem quæ ante Callisto fuerat Lycaonis filia à Junone in Ursum mu̟tata,deinde à Jove in cœlum translata. Aquilonibus junctam dicit poëta, quia ex eâ cœli parte, quâ posita est Ursa, spirant venti Septentrionales.

Utque

Utque ferant æquos et cœlum et terra calores,

Et ut cælum et terra fruan

Nec preme, nec summum molire per æthera currum. 135 tur aquis caloribus, neque

140

Altiùs egressus, cœlestia tecta cremabis ;
Inferiùs, terras: medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet in anguem
Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram :
Inter utrumque tene. Fortunæ cætera mando ;
Quæ juvet ; et meliùs, quàm tu tibi, consulat, opto.
Dum loquor, Hesperio positas in littore metas
Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis :
Poscimur, Effulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus
Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris,
Dum potes, et sollidis etiamnum sedibus adstas;
Dumque malè optatos nondum premis inscius axes.
Quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris.
Occupat ille levem juvenili corpore currum :
Statque super; manibusque datas contingere habenas
Gaudet; et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyroeis, et Eous, et Ethon
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
Quæ postquam Tethys fatorum ignara nepotis
Reppulit; et facta est immensi copia mundi;
Corripuêre viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes findunt nebulas, pennisque levati

deprime, neque age currum ad supremum cælum. Sublimiùs si tendas, incendes domos calestes; si inferius, terras: securiùs veheris medio. Neve rota dextra devehat te ad serpentem sinuosum; neve læva trahat ad aram depressam: tende iter inter utrumque. Commutto reliqua fortune, que opem ferat; et meliùs (precor) prospiciat tibi, quàm 145 tu ipse prospicis. Dum ver

150

ba facio, nox madida pervenit ad terminos sitos in littore occiduo. Non licet cunctari: vocamur. Aurora splendet, tenebris discussis. Sume habenas manu, vel si cor habes flexile, utere monitis nostris, non curribus, dum licet, et insistis adhuc sedibus firmis: dumque nescius nondum insides currui stulté desiderato.

155 Patere me immittere terris

lucem, qui fruaris securus. Ille prosilit in currum levem corpore alacri; et insidet: et exultat apprehendere manibus concessa lora; deinde gratias agit patri repugnanti Interea equi Solis

alati Pyrais, et Eous, et Ethon, et quartus Phlegon, implent aërem hinnitibus igniferis, et quatiunt carceres pedibus. Quos ut Tethys nescia fatorum nepotis removit; et apertus est vastus orbis: velocissime iter carpserunt, et pedibus agitatis per aërem dividunt nubila opposita, et sustenžati pennis

NOTE.

138. Anguem.] Draconem dicit, signum cœ. leste,olim Hesperidum aurea mala custodientem, quem Hercules interfecit; Juno inter duas Arctos seu Ursas ita collocavit, ut utramque corporis flexibus comprehendat.

139. Aram. Sidus australe, constans 7 stellis non longè à caudâ Scorpii ; Latus autem mundi Austrinum depressius; Boreale, nobis sublime; zodiacus medius.

142. Hesperio. Jld est Atlantico, ab Hespero Atlantis fratre sic dicto. Cæterum per Atlanticum littus accidentale intellige, quò

cùm nox pervenit, necesse est dies, adeòque sol ad orientale pervenerit.

150. Occupat.] Celeritatem notat. 153. Pyroeis et Eous, &c. Nomina quatuor equorum à Græcâ origine derivantur. Pyroeis ab igne, Eous ab Aurorâ, Æthon et Phlegon ab urendo sic dicti.

155.Repagula.] Ad carceres alludit,è quibus, in ludorum celebratione, equi emittebantur.

156. Tethys.] Oceani conjux, et Clymenes mater,apudquam solpernoctare creditur,quia in mare,cùm occidit, sese videtur immergere.

Prætereunt

[ocr errors]

antevertunt subsolanos, qui ex eâdem plaga oriuntur. Sed onus erat parvum, et quid equi solis non potuerunt sentire et jugum carebut pondere consueto : Et sicuti aduncæ naves sine onere convenienti vacillant, atque incerta fluctuant nimia levitate; sic currus salsolito, et sursum valde concutitur; et est similis vacuo. Quod statim atque equi quadrijugi advertunt, exiliunt, et deserunt viam cal. catam: nec currunt eodem ordine quo antea. Ipse tremit, neque novit quà torqueat lora sibi concredita, neque viam, que sit insistendum: neque sic ognoscat, regere queat illos. Tum primum frigidi Triones intepuerunt radiis, et conati sunt incassum mergi in mari prohibito. Et anguis, qui situs est juxta polum gelidum, antea iners rigore, neque metuendus cuiquam, arsit: et nova ira fervuit per calres. Dicunt etiam, Boote, te trepidum celeriter disces sisse; tametsi lentus esses,

tat in aërem sine pondere

Prætereunt ortos iisdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat ; nec quod cognoscere possent
Solis equi: solitâque jugum gravitate carebat.
Utque labant curvæ justo sine pondere naves,
Perque mare instabiles nimiâ levitate feruntur ;
Sic onere assueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque altè; similisque est currus inani.
Quod simul ac sensêre, ruunt, tritumque relinquunt
Quadrijugi spatium: nec quo priùs, ordine currunt.
Ipse pavet; nec quà commissas flectat habenas,
Nec scit, quà sit iter: nec, si sciat, imperet illis.
Tum primùm radiis gelidi caluêre Triones,
Et vetito frustrà tentârunt æquore tingi.
Quæque polo posita est glaciali proxima serpens,
Frigore pigra priùs, nec formidabilis ulli;
Incaluit: sumsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote;
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.
Ut verò summo despexit ab æthere terras
Infelix Phaeton, penitùs penitúsque patentes,
Palluit, et subitò genua intremuêre timore:
Suntque oculis tenebræ per tantum lumen oborta.
Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos :
Jamque agnôsse genus piget, et valuisse rogando:
Jam Meropis dici cupiens; ita fertur, ut acta
Præcipiti pinus Boreâ, cui victa remisit

160

165

170

175

180

185

et tuus currus te remoraretur. Cùm autem miser Phaeton intuitus est à supremo æthere terras usque et usque apertas, expailuit, et repen è genua concussa sunt pavore: et caligo occupavit oculos per tantum lumen. Et jam præoptaret nunquam attigisse equos paternos: et jam pænitet cognovisse stirpem, et vicisse patrem orando: Jam optans appellari Filius Meropis; perinde agitur, ut navis impulsa ruente Aquilone, cui victam permisit

NOTE.

171. Triones.] Ursa est major, cujus septem lucidiores stella palustri formam referunt. cum bobus (quos veteres Triones à terendâ terrâ ut Varroni videtur, dixerunt) Quod signum nunquam occidit; quia, si fabulam spectes, Juno pellicem Callisto cœlo receptam indignata, à Tethye, Oceani uxore, impetravit ne aquis ejus tingeretur; si veritatem quæras, quia polo ratione nostri situs elevato vicinior est Ursa, quam ut possit sub horizontem descendere.

173. Serpens.] Signum est ; quod jam antè in Boreali plagâ diximus esse.

176.Boote.]Signum est; qui et Arctophylax dicitur, signum juxta Ursam majorem, quæ

bubulci more palustrum sequi videtur. Plaustrum autem, Triones, et Ursam, unum et idem signum esse diximus,

177.7ardus.]Utpote polo vicinior, adeóque minor illi ambitus.

179. Penitùs penitúsque.] Hoc est, valde depressas, ac longe à se remotas. Nam gemina. tum illud adverbium immensum illud intervallum notat, inter cœlum et terras.

181. Tenebræ] Vertigo caligans offusa est oculis et animo in luce medià, imo in tantâ. 184. Meropis.]Mallet se homine natum dici et salvum esse, quàm deo satum et perire. 185. Pinus.] Pro navi ex pinu factâ, meto. nymicè,

Fræna

« AnteriorContinua »