P. Ovidii Nasonis Metamorphoses: Buch I-IX enthaltend

Portada
B.G. Teubner, 1904
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 4 - Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis erant. Sine militis usu Mollia securae peragebant otia gentes. Ipsa quoque immunis rastroque intacta nee ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus...
Pàgina 5 - ... ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Pàgina 58 - ... cum fieret, paries domui communis utrique. id vitium nulli per saecula longa notatum quid non sentit amor? - primi vidistis amantes et vocis fecistis iter, tutaeque per illud murmure blanditiae minimo transire solebant. 70 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 'invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas?
Pàgina 108 - Sexque datis leto diversaque vulnera passis, ultima restabat ; quam toto corpore mater, tota veste tegens, ' Unam minimamque relinque ! de multis minimam posco ' clamavit
Pàgina 15 - ... mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides ; silvasque tenent delphines, et altis incursant ramis, agitataque robora puisant.
Pàgina xi - Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus, nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, Terra, tuus.
Pàgina 62 - ... at tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius mox es tectura duorum, signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monumenta cruoris!
Pàgina 92 - Quo dum Proserpina luco ludit, et aut violas aut Candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet, et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti : 395 usque adeo est properatus amor.
Pàgina 37 - At Phaethon, rutilos flamma populante capillos, volvitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Pàgina 144 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?

Informació bibliogràfica