P. Ovidii Nasonis Metamorphoses: Auswahl für Schulen. Mit erläutenden Anmerkungen und einem mythologisch-geographischen Register

Portada
Druck und Verlag von B. G. Teubner., 1880
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Passatges populars

Pàgina vi - Protinus excolimur teneri, curaque parentis Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, Fortia verbosi natus ad arma fori. At mihi iam puero caelestia sacra placebant, 20 Inque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit: „Studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Pàgina 113 - Sexque datis leto diversaque vulnera passis, ultima restabat ; quam toto corpore mater, tota veste tegens, ' Unam minimamque relinque ! de multis minimam posco ' clamavit
Pàgina 69 - Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax esse lovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor luppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Pàgina 41 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Pàgina 64 - ... cum fieret, paries domui communis utrique. id vitium nulli per saecula longa notatum quid non sentit amor? - primi vidistis amantes et vocis fecistis iter, tutaeque per illud murmure blanditiae minimo transire solebant. 70 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 'invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas?
Pàgina 10 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.
Pàgina 122 - O genus attonitum gelidae formidine mortis, Quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, 155 Materiem vatum, falsique pericula mundi? Corpora, sive rogus flamma, seu tabe vetustas Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! Morte carent animae, semperque, priore relicta Sede, novis domibus vivunt habitantque receptae.
Pàgina 63 - E quibus una levi deducens pollice filum "dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet", inquit "utile opus manuum vario sermone levemus perque vices aliquid, quod tempora longa videri non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!
Pàgina 3 - Amphitrite. utque erat et tellus illic et pontus et aer, sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Pàgina 67 - ... at tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius mox es tectura duorum, signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monumenta cruoris!

Informació bibliogràfica