Imatges de pàgina
PDF
EPUB

EX

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBRIS

AD OPTIMORUM EXEMPLARIUM FIDEM

RECENSITA,

NOTULIS SERMONE ANGLICANO EXARATIS ILLUSTRATA,

ET

INDICE NOMINUM PROPRIORUM UBERRIMO

INSTRUCTA.

IN USUM SCHOLARUM.

STUDIO

JOANNIS DYMOCK.

EDITIO QUINTA,

EDINBURGI :

VEN ALIA PROstant apud BELL & BRADFUTE,
ET STIRLING & KENNEY; LONDINI, APUD
JACOBUM DUNCAN, ET GEORGIUM
COWIE ET SOCIOS.

MDCCCXXIX.

1

[blocks in formation]

QUA ratione in hoc libello edendo versati simus pau

cis indicandum videtur.

Primum igitur editiones, quæ in aliquo honore sunt, semel atque iterum perlegimus; indeque fundamentum Nostræ, contextum Cnippingii, an. 1670, aliis in auxilium vocatis, statuimus. Ab lectione vulgatâ haud libenter discessimus. Verba quædam singula hinc inde vel codicum vel criticorum auctoritate mutavimus; et interpunctioni notulisque, perpaucis quidem illis, in gratiam tyronum solummodo concinnandis, ex quibus loci aliquâ difficultate insignes aliquid lucis nacti sint, operam impendimus. Interpretisne boni partes sustinuerimus necne, tuum est, Lector Amice, ferre judicium. Denique, vitiis fere omnibus typographicis emendatis, quæ discentibus multum obstant, facilem aditum ad capiendam mentem Poëtæ patere speramus.

Versus iisdem numeris quibus apud pleniores editiones notandos curavimus, cùm propter alias causas tum maximè quo his nostram conferre facliùs tyrones possint.

De Nominibus Propriis alio loco agemus.

Schol. Glasg. Prid. Kal. Aug. MDCCCX.

Recensionem Decerptorum ex Publii Ovidii Nasonis Metamorphoseon libris, quam ante quinque annos in usum Scholæ Glasguensis typis expressam vul

gavimus, iterum in lucem prodire magis ornatam et accuratam, libenter speramus. Notulæ, ad imam paginam subjectæ, priore in parte auctiores, in posterio re nullæ sunt; quas quidem eo consilio omisimus, ne, dum industriæ auxilii atque incitamenti aliquid afferre velimus, inertiæ subsidii nimis præstetur. Quædam in indice ab honestis studiis non abhorrentia hine inde attigimus; de moribus autem deorum omnino siletur, propterea quod, non modo in voto erat, ut discipuli nostri doctrinâ et bonis literis culti et expoliti eniteant, sed in primis curam habuimus, ut animos castos purosque teneant; utque, vitâ in religione povou pov Dei peractâ, per ejusdem filium unigenitum Kugrov InTour XRISTO TOV ornga u felicitate summâ et sempiternâ in cælo perfruantur.

[ocr errors]

Ubicunque libri manu scripti et editiones recentiores inter se discrepant, ex variis lectionibus quod concinnius videatur, vel ad præcedentia et sequentia ac curatius, nostro saltem judicio, respondeat, prætulimus; sed ingenium nobis mediocre concessum, haud est inficiandum.

[merged small][graphic][ocr errors]

DECERPTA

EX

OVIDII

METAMORPHOSEON

LIBRIS.

1

LIBER I.

IN nova fert animus mutatas dicere formas

Corpora. Dî, cœptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

[blocks in formation]

ANTE, mare et tellus, et, quod tegit omnia, cœlum,
Unus erat toto naturæ vultus 2 in orbe,

Quem dixêre Chaos; rudis indigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners+; congestaque eodem 5
Non bene junctarum discordia semina 6 rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan ; 10

'Ordo est; Animus fert (me), my mind, or, my inclination, carries me, i. e. I incline. Unus vultus, one appearance. Quem (homines) dixére, which men have called. Iners pondus, an inactive weight, inert matter. Eodem (loco). © Semina, the seeds; the elements, or, the first principles.

A

« AnteriorContinua »