Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Arcus (et arma tuæ tibi sunt imitanda Dianæ,)
Si numquam cesses tendere, mollis erit.
Clarus erat silvis Cephalus, multæque per herbam
Conciderant, illo percutiente, feræ.

96

Nec tamen Auroræ male se præbebat amandum.
Ibat ad hunc sapiens a sene Diva viro.
Sæpe sub ilicibus Venerem, Cinyraque creatum,
Sustinuit positos quælibet herba duos.

Revoluta pignora novare est, si cum filio suo congressa mater liberos inde pariat. Nam et liberi utriusque ii sunt, quia ex utroque geniti, et fratres Patris sui sunt, quia et hic et illi eandem matrem agnoscunt, denique et nepotes matris suæ sunt, quia ex ejus filio concepti. Ita illa contra jus naturæ, cum liberos tantum parere possit, parit etiam nepotes. non dubitabunt de hac lectione, qui Statianum genium intelligunt. nam et confirmatur ex Senec. Edip. 1940. et seqq. idem v. Theb. 475. Nomen avi renovo. HEINS.

94. Conciderant.] Alter Moreti inciderant. unus Heinsii ceciderant. proxime ad veram lectionem, quæ est in Lovaniensi codice, deciderant. eleganter. ita Statius viii. Theb. 124.

Ut Leo Massyli, cum lux stetit obvia ferri,

Tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis,

Ire super satis est, vitamque relinquere victo.

Idem lib. ix. 755.

Fusum donec prolapsus in Idam
Decidit.

Claudian. Præfat. i. in Ruf.

Phabeo domitus Python cum decidit

arcu..

Et ita sæpe rò occidit occupavit locum Tou decidit. v. ad x. Met. 10. et xiv. 805. sic et dejicere proprium in hac re verbum Claud. ii. Rapt. Pros. 39.

Tergeminique ducis numerosos dejicis

artus.

V. ad Phædr. ii. 2. et Vorst. ad Valer. Max. iv. v. 1. eadem verba decidere et dejicere de victimis mactatis sæpe occurrunt, ut ad Valer. Flac. i. 191. notabimus. Prudentius tamen Psychom. 539. dixit concidit Achas. similiter concidere et decidere, permutant libri scripti ii. Trist. 317. BURM.

96. Sapiens.] Priapej. car. vii. Nimirum sapiunt matrone. Epist. xvii. 275.

-utetur si qua puella sapit. Pro a sene, de habent Francof. Scriverianus et quinque alii. sic, de conspectu fugere, Phædrus lib. i. Fab. 17. ubi vide Scheffer. BURM.

Cinyraque creatum.] Adonem Cinyræ filium ex Myrrha significat, quem Venus amasse traditur: percussus apro interiit. Vide Ovid. lib. v. Metam. ANT.

98. Sustinuit positos qualibet herba duos.] Malim, si per libros liceat, quamlibet; ut Epistola Canaces:

Urnaque nos habeat quamlibet arcta duos.

Plura de hoc loquendi modo mox notabimus Ep. vi. HEINSIUS. Ego nil mutem. quælibet, est obvia quæque, licet vilissima et non delicata. etiam gramen, ut solebant ævo simplici et aureo. Propert. i. viii. 4.

Et sine me vento quolibet ire paras. Petron. 127. In hoc gramine pariter compositi. Vid. Epist. v. 14. BURM.

Arsit et Enides in Mænalia Atalanta.

100

Illa feræ spolium, pignus amoris, habet. Nos quoque jam primum turbâ numeremur in ista. Si Venerem tollas, rustica silva tua est. Ipsa comes veniam: nec me salebrosa movebunt Saxa, nec obliquo dente timendus aper. Equora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon, Et tenuis tellus audit utrumque mare. Hic tecum Træzena colam, Pittheïa regna; Jam nunc est patriâ gratior illa mea.

106

Tempore abest, aberitque diu Neptunius heros;
Illum Pirithoi detinet ora sui.

Præposuit Theseus (nisi si manifesta negamus)
Pirithoum Phædræ, Pirithoumque tibi.

106. Audit.] Slichtenh. ex lib. vi. Metam. 419.

Quæque urbes aliæ bimari clauduntur
ab Isthmo.

Legebat claudit. sed nihil mutandum.
Senec. Thy. 113.

Vicina gracili dividens terra vada
Longe remotos latus exaudit sonos.
Stat. i. Theb. 335. in descriptione
Isthmi:

In mediis audit duo litora campis. Sil. v. 399.

-Fractusque in rupibus undas Audit Tartessos latis distermina terris. HEINS.

Capiunt hæc omnes interpretes de Isthmo Corinthiaco, ut et Heinsius ad lib. vii. Met. 396. sed manifestum est agi de Trozene, quæ non in Isthmo Corinthiaco, ut imperite Hubertinus, sita, sed remotior ab illo, quam ut Ægeum et Ionium audiret mare. sed credo Trozenen sitam fuisse in Chersoneso quadam, et eam alluisse ab utraque parte mare. unde legendum putem :

Et tenuis tellus audit utrimque marc.

110

Intelligit fauces Chersonesi, in quibus Træezene utraque parte fluctibus maris feriebatur. Ambit utrumque erat in duobus. utrimque vero et utrumque facile confudisse librarios ex Propertio. lib. iii. xx. 22. constat. et postea vidi Gronovium ad Senec. Thyest. 112. hunc versum ita adducere, licet nihil moneat. BURM.

109. Tempore abest, aberitque diu.] In tempore et opportune abest. quæ duo Plautus etiam in Asinaria conjunxit. sic Cicero in Offic. Ad cœnam tempore venit. quomodo et alibi idem. Phædr. lib. iv. Epilog.

Qui sint, requiris; apparebunt tem

pore.

Ceterum a Nasone scriptum fuisse arbitror, absitque diu. sic voventes et bonum augurium captantes loquebantur. Noster Pont. lib. iv. El. xii.

Hic cumulus nostris absit abestque malis. Virgilius lib. x.

Eneas ignarus abest, ignarus et absit. HEINS. Retineo aberit. non enim ex voto suo,

Алкодне

Sola nec hæc nobis injuria venit ab illo:

[ocr errors]

In magnis læsi rebus uterque sumus.
Ossa mei fratris clavá perfracta trinodi
Sparsit humi: soror est præda relicta feris.
Prima securigeras inter virtute puellas

120

Te peperit, nati digna vigore parens.
Si quæras, ubi sit; Theseus latus ense peregit:
Nec tanto mater pignore tuta fuit.
At ne nupta quidem, tædaque accepta jugali.
Cur? nisi ne caperes regna paterna nothus.
Addidit et fratres ex me tibi: quos tamen omnes
Non ego tollendi caussa, sed ille fuit.

quod incertum et timidum faceret
Hippolytum, sed ex certa notitia lo-
quitur, ut confidentiorem faceret ado-
lescentem. BURM.,

112. Pirithoum Phædra.] De Phæ-
dra sic Hyginus: Phædra Minois filia,
Thesei uxor, Hippolytum privignum
suum adamavit, quem cum non potuisset
ad suam perducere voluntatem, tabellus
scriptas ad virum suum misit, se ab
Hippolyto compressam esse, seque ipsa
suspendio necavit, et Theseus re audita
filium suum laribus excedere jussit, et
optavit a Neptuno patre filio suo exi-
tium. Itaque cum Hippolytus equis
junctis veheretur, repente e mari Tau-
rus apparuit, cujus mugitu equi expave-
facti Hippolytum distraxerunt, vitaque
privarunt. CIOF.

113. Nec sola hæc ad nos injuria
venit.] Sola nec hæc scripti, præter
Barberinum codicem et alterum Lo-
vaniensem Societatis Jesu, in quibus:
Sola nec hæc nobis injuria venit. elegan-
ter. To venire enim cum tertio casu
jungit frequenter Ovidius, ut in Fastis
lib. v. 648. fide optimorum codicum:

Et tandem Caco debita pana venit.
Sic et Græci Epxεolaι pro esse.
Pro-
pertius multus quoque est in hac locu-

tione.

Vetus interpres Matth. xxi. 5. Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, idov d βασιλεὺς σοὶ ἔρχεται πραΰς. HEINS. Mollius fore si legatur, sola neque hæc, censebat Francius, ne concurrant nec et hæc. ut vero injuria venire hic dicitur, ita et Statius vi. 634. Eque tuo venit hæc injuria voto.

BURM.

121. At nec nupta.] Mollius est, at ne nupta quidem, ut est in Francofurtensi et plurimis aliis, nec non in vetustis editionibus aliquot. BURM.

At nec nupta quidem.] Alia injuria, quod non acceperit uxorem legitimam Hippolytam, matrem Hippolyti, idque factum fuisse dicit a Theseo in odium Hippolyti: ut non legitime natus, non posset succedere paternæ hæreditati.

122. Cur.] Scil. non est accepta.

123. Addidit fratres, &c.] Id est, genuit etiam alios filios ex me, qui sunt fratres tibi: nam si amasset te, non curasset ex alia muliere suscipere, ne te offenderet. ex Phædra enim natus est Demophoon, et Antilochus. vel ut alii volunt, Acamantes.

124. Sed ille fuit.] Non ego tol

125

130

O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
In medio nisu viscera rupta forent!
I nunc, sic meriti lectum reverere parentis;
Quem fugit, et factis abdicat ille suis.
Nec, quia privigno videar coïtura noverca,
Terruerint animos nomina vana tuos.
Ista vetus pietas, ævo moritura futuro,
Rustica Saturno regna tenente, fuit.
Juppiter esse pium statuit, quodcumque juvaret:
Et fas omne facit fratre marita soror.
Illa coït firmá generis junctura catena,
Imposuit nodos cui Venus ipsa suos.
Nec labor est; celare licet. pete munus ab illa.
Cognato poterit nomine culpa tegi.

Viderit amplexos aliquis; laudabimur ambo.
Dicar privigno fida noverca meo.

lendi caussa, sed ille, fui. malebat
Francius, ut Epist. viii. 41. Tu mihi,
quod matri pater, es. sed parum re-
fert.

132. Rustica Saturno.] Post hunc versum insulse codices nonnulli hoc distichon addunt:

Saturnus periit, perierunt et sua
jura.

Sub Jove nunc mundus. jussa Jo-
HEINS.

is sequere.
Vel jussa tuere Jovis: addita vero hæc
est glossa, alii textus antiquiores non
habent hos versus. In Palatino ita le-
gitur:

Sub Jove mundus adest, jura Jovis

sequere.

Et Mycillus nothos esse, nec Ovidianæ elegantiæ notavit.

134. Fratre marita soror.] Sligtenhorstio videbatur legendum, fratris amica soror. HEINSIUS. Insolentior scilicet ipsi videbatur constructio. ut et Douza, qui capiebat fratre pro

135

140

fratri. sed ita et Horat. iii. Od. 5. Milesne Crassi conjuge barbara

Turpis maritus vixit. BURM. 136. Nodos.] Vide quæ de hac voce notamus ad Petron. c. lxxx. sic Lucret. lib. iv. 1142. dixit Veneris perrumpere nodos. BURM.

137. Nec labor est, celare licet.] Scribe, Non labor, et celare licet. ut rò est subintelligatur. HEINS.

139. Viderit amplexus aliquis.] Amplexos Puteaneus. Val. Flaccus lib. iv. 701. qui locus non est sollicitandus:

- pallentia jungunt Oscula, vix primis amplexi luminis oris.

Silius lib. xii. 741.

Inque vicem amplexi. permista voce triumphum

Tarpeii clamant Jovis.

Sic Epistola Medeæ ex libris antiquis:
Complexos utinam Symplegades eli-

sissent.

Non tibi per tenebras dabitur reseranda mariti
Janua, non custos decipiendus erit.

Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit. Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis. Tutus eris mecum, laudemque merebere culpa; Tu licet in lecto conspiciare meo. 146 Tolle moras tantum, properataque fœdera junge. Qui mihi nunc sævit, sic tibi parcat Amor. Non ego dedignor supplex humilisque precari. Heu! ubi nunc fastus, altaque verba, jacent? 150 Et pugnare diu, nec me submittere culpæ edves Certa fui: certi si quid haberet Amor.

Virgilius Æneid. 18.

morantur.

Complexi inter se noctemque diemque HEINS. Priscianus lib. viii. p. 791. Edit. Putf. multis exemplis adstruit veteres Amplecto et amplexo dixisse, et profert illud ex Petronio fragmentum: Animam nostro amplexam in corpore, περiπλεχθεῖσαν. BURM.

142. Non custos.] Non custos meliores. HEINS. Eleganter talem amorem incustoditum vocat Tacitus xii. Annal. 4. in præcedenti versu illud epitheton duri adprehendisse librarios puto, ut obvium in hac re, sed hic minime necessarium, cum neque custodi addatur epitheton. in Junii codice

[blocks in formation]

ciataque fœdera pro varia lectione, quod non est contemnendum, sic sociare cubilia Ep. iii. et similia: In Barbariniano et Basileensi codice erat, properataque gaudia; forte bene. Art. Am. ii. 481.

-Cum quo sua gaudia jungas Invenit in media. HEINS. Non placet sociata. quod librarius repetisse ex vers. 17. videtur. Properata enim vult vel fædera vel gaudia jungi, quia metuebat Thesei reditum, qui nunc tempore absens, opportunitatem dabat ad tuto coëundum. si quid mutandum, mallem sperataque gaudia junge. in Scriveriano erat etiam, Tolle moras, oro. BURM.

149. Ego.] Quæ sum neptis Jovis, et Solis.

150. Heu ubi nunc fastus altaque verba jacent.] Ubi nunc flatuit mendose alter Moreti. Sed flatus forte reponendum. Vide quæ notavi ad librum i. Artis Am. 715. Porro libri nonnulli, Heu mihi. Excerpta Puteani, Hei mihi! ut opiner legendum : Hei mihi! quam fastus, altaque verba jacent.

« AnteriorContinua »