Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos,

Cumque suo finem mense libellus habet.

Scripsit et Triumphum Cæsaris, de quo iii. de Ponto, Eleg. iv. sic meminit:

Utque suo faveas mandat, Rufine, triumpho :

In vestras venit si tamen ille manus.
Est opus exiguum, vestrisque paratibus impar :
Quale tamen cunque est, ut tueare rogo.

Et lingua Getica libellum de Laudibus Cæsaris, quem etiam recitavit. Cujus meminit iv. de Ponto ad Carum, Eleg. xiii. sic scribens:

Ah pudet! et scripsi Getico sermone libellum:
Structaque sunt nostris barbara verba modis:
Et placui, (gratare mihi,) cœpique poëtæ
Inter inhumanos nomen habere Getas.
Materiam quæris? laudes de Cæsare dixi:

Adjuta est novitas numine nostra Dei, etc.

De Piscibus opus non perfecit: de quibus postea Oppianus, Ovidium imitatus, Græce scripsit ad Antoninum imperatorem. Exstant præterea multa opuscula sub hujus poëtæ nomine, ut de Nuce et Medicamine Faciei ac Aurium, de Pulice, de Somno, de Cuculo, de Aurora, de Philomela, de Limace, de Vetula, de quatuor Humoribus, de Ludo Latrunculorum: quæ omnia, præterquam de Nuce et de Medicamine Faciei, quæ fortasse puer composuit, ridicula sunt, nec digna, ut divino Nasonis ingenio, non juvenis modo, virive, sed ne pueri quidem, adtribuantur.

Desperans tandem ad urbem reditum impetrare a Cæsare, sic ad uxorem, lib. iii. de Trist. Eleg. iii. scripsit:

Ossa tamen facito parva referantur in urna :

Sic

ego non etiam mortuus exsul ero.

Non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremtum
Supposuit tumulo rege vetante soror.
Atque ea cum foliis, et amomi pulvere misce,
Atque suburbano condita crede solo;
Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tumuli marmore cæde notis :

HIC EGO QUI JACEO TENERORUM LUSOR AMORUM,
INGENIO PERII NASO POETA MEO.

At tibi qui transis, non sit grave, quisquis amasti,
Dicere: Nasonis molliter ossa cubent!

Missus autem fuit in exsilium anno imperii Augusti secundo et quinquagesimo, vel circiter: quinto autem Tiberii Tomis apud Getas diem obiit. Ex quo colligitur, exsulasse annos octo, et menses aliquot. Sepultum etiam juxta oppidum Tomos tradit Eusebius.

HEROIDES.

EPISTOLA PRIMA.

PENELOPE ULIXI.

HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe. Nil mihi rescribas ut tamen, ipse veni.

P. OVIDII NASONIS.] Q. Ovidius apud Martialem occurrit, lib. ix. Ep. 53, 54. quo ille familiariter, quantum apparet, est usus. Ejusdem, ni fallor, et libro primo meminit Epig. cvi. et lib. ix. Epig. c. Is ipse nimirum, qui Cæsonium Maximum a Nerone damnatum in exsilio est comitatus, quemque idem Martialis elegantissimis versibus libro vii. Epig. 43, 44. ut præclarum fidei unicæ exemplum, merito commendat. In Opere Inscriptionum Gruteri pag. 881. vetustus lapis.

MESSIA. C. F. MONUM. FECIT. SIBI. ET. SUIS. C. OVIDIO. T. F. TUMULO. ET. C. OVIDIO. T. F. LUPERCO. ET. T. OVIDIO. C. F. TUMULO.

HEROIDES.] In Codice suo hæc verba annotarat magnus Scaliger, Quæ Epistolæ non sunt Ovidii. Eas autem hoc ordine collocarat, Paris Helenæ, Helena Paridi, Leander Heroni, Hero Leandro, Acontius Cydippa, Cydippe Acontio. Ex Ovidianis Heroidibus periere, Helena Paridi, Phædra Theseo. Quindecim Ovidianæ. igitur Ovidianas has quindecim existimavit, Penelopes ad Ulyssem, Phyllidos ad Demophoontem, Briseidos ad Achillem, Phædræ ad Hippolytum, Enones ad Paridem, Hypsipyles ad VOL. I.

Bene

Jasonem, Didonis ad Æneam, Hermiones ad Orestem, Deianiræ ad Herculem, Ariadnes ad Theseum, Canaces ad Macareum, Medeæ ad Jasonem, Laodamiæ ad Protesilaum, Hypermnestræ ad Linum, Sapphonis ad Phao

nem.

Cum quibus, (si, quam Paris ad Helenam, Helena ad Paridem scripsit, excipias,) cæteræ ne conferri quidem merentur. Paridis, ut Ovidii non est, ita proxime ad Ovidii accedit suavitatem. Longius recedit Nam Helenes quæ divina tamen. Sabino quæ adscribuntur, ita languent, ut ne hac ætate quidem scriptas ferre possem. In quibus et obscuritas, et manifestus in scribendo defectus, sive, ut Græci significantius loquuntur, ἐν τῷ ἑρμηνέιᾳ ἀσθένεια elucet. Idem Scaliger Sabino Paridis ad Helenam, Helenæ ad Paridem, Leandri ad Heronem, Herus ad Leandrum, Acontii ad Cydippen, Cydippes ad Acontium, adscribit. E quibus ego, ut nonnullas adscribere Sabino vix dubitem, ita omnes eas esse ejusdem, in tanta genii varietate ac characteris, quis credat? Quod duas periisse Scaliger existimat, Helenæ ad Paridem, Phædræ ad Theseum, videndum, an non error sit ex loco Ovidii, B

Troja jacet certe, Danaïs invisa puellis.

Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.

d-lossom O utinam tunc, cum Lacedæmona classe petebat, 5
Obrutus insanis esset adulter aquis!
Non ego deserto jacuissem frigida lecto,
Nec quererer tardos ire relicta dies:
Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem,
Lassaret viduas pendula tela manus.

ubi de Epistolis suis agit, minus recte intellecto; qui Amorum libro ii. Elegia 19. exstat :

Quod Paris et Macareus, et quod male

gratus Jason, Hippolytique parens, Hippolytusque legat.

Certe quod Paris legat, est Epistola ad Paridem scripta: quæ nunc exstat, nempe Enones ad Paridem. Parens Hippolyti est Theseus, ad quam Ariadne scribit, quæ nunc Ariadnes ad Theseum dicitur. Quod Hippolytus legat, est, quam ad Hippolytum Phædra scripsit, quod nemo nescit. DAN. HEINSIUS.

1. Hanc.] Semel modo Ovidium hoc pronomine, subintellecta Epistola, usum; Ciceronem quoque semel usurpasse, observat diligentissimus Vavassor de Vi et usu quorumdam verborum, p. 86. Infra quoque Epist. x. ver. 3. quidam codices exhibent, Quam legis, quæ si vera sit lectio, addi huic observationi poterit. Vid. et Epist. xvi. 1. BURMANNUS.

Penelope.] Hæc Amyre, vel Arnæa primum, dein Penelope dicta, ab ejusdem nominis avibus, quæ expositam a parentibus educaverunt, ut Pindari scribit interpres. PARRH.

Lento.] Id est, non tantum qui tardas redire ad me, sed qui non commoveris desiderio uxoris, neque ejus cura tangeris, ut ita sæpe Noster. Vid. Turneb. 1. Adv. 15. et Heins. ad Epist. xv. 169. et xix. 81. et alibi. BURM.

Ulixe et nos hic, et ubique recepi

mus,

10

ob codicum fere omnium auctoritatem. Regius tamen ad Quintil. i. iv. Ulysses præfert, quia ex Dialecto Æolica ab Ovdvooɛùç deducitur. Vocativum vero in his nominibus ita extulisse veteres docent membranæ emendatiores. BURM.

Retinuimus scripturam a Gronovio prolatam. Scribo quidem tibi lento et immemori, non ideo tamen, ut rescribas mihi, redi enim ipse potius. BURM.

Troja jacet.] Indicat facile fore quod proposuit. potes redire, nam Troja jacet, diruta est. Dicta est Troja a Troë rege, Erichthonii et Callirrhoës Scamandri filio. antea Teucria a Teucro; et Dardania a Dardano dicebatur. Hujus verbi antitheton Manet. Troja maneret, Præceptis Priami si foret usa senis. CIOFANUS.

4. Vix Priamus tanti.] Ut tamdiu absis nimirum. Frustra igitur se exercent hoc in loco viri eruditi. Fuit cum et ego versum unum alterumque excidisse suspicarer. sed nullus excidit. HEINS.

5. Lacedæmona.] Lacedæmon Peloponnesi urbs, Menelaï regia, nuncupata a Lacedæmone Jovis filio ex Taygete, Atlantis et Pleiones. ANT.

7. Non ego.] Mire exprimit mulieris, quæ legitime amat virum suum, ingenium. quod dicendum fuit, ne quis Penelopen impudicam a Poëta effictam putet. CIOFANUS.

9. Spatiosam fallere noctem.] Oxoniensis et Lincolniensis spatiosas noctes,

« AnteriorContinua »