Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Hoc tua post illum titulo signetur imago:
Hic est, cujus amans hospita capta dolo est.
De tanta rerum turba, factisque parentis,

Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
Quod solum excusat, solum miraris in illo.
Heredem patriæ, perfide, fraudis agis.
Illa (nec invideo) fruitur meliore marito;
Inque capistratis tigribus alta sedet.
At mea despecti fugiunt connubia Thraces,
Quod ferar externum præposuisse meis.

72. Pulsata Regia Ditis.] Theseus ad inferos, ut Proserpinam raperet, descendit, Pirithoi amici gratia. Cerberus Pirithoum consumpsit, Theseum Hercules liberavit. Dis, est divitiarum et inferorum Deus, ut Strab. placet. Idem.

Nigri.] Mentelianus alter a manu prima pulsata imi. non male. v. ad Metam. x. 33. HEINS. Nos nigri retinemus; librarius scilicet ille credebat primam in nigri producendam. et memini mihi quoque, qui primam in nigri corripueram, a nasuto quodam censore litem motam fuisse, quasi in legem Pediam commisissem. at aliter Horatius censebat 1. Od. 32. Et Lycum nigris oculis nigroque crine decorum. et iv. Od. 12. Cui pecus et nigri colles Arcadia placent. Prop. iv. vi. 83. Gaude, Crasse, nigrus si quid sapis inter arenas. nigrum autem Plutonem recte dici, non opus est ut multis adstruatur. BURM.

76. Cressa relicta.] Alii omnes puella. nos ex MSS. codicibus Cressa relicta emendavimus; in quo verbo et gravius Táloç esse videtur et acrior Phyllidis accusatio. EGNATIUS.

77. Quod solum excusat, solum miraris.] Sensus est: Quod ille, scilicet pater tuus Theseus, solum excusat, hoc est, in se culpabile ac reprehensibile agnoscit, (ea enim excusare solemus necessitate aut translatione, aut

75

80

simili aliquo colore,) hoc tu solum miraris: id est, pro re egregia ducis, atque præclare factum existimas, eoque et imitatione dignum tibi putas. MyCILLUS. Multo rectius in aliis solum miraris. CIOFANUS. Hæc vera lectio, etsi libri tam typis quam calamo descripti nonnumquam turbant. locus hic non satis intellectus, mire illustratur altero Ep. vi. 139.

Lemniadum facinus culpo, non miror; Iason,

Ubi rò culpo, opponitur illi excuso, hoc rei, illud actoris. Sensus est. tu Demophoon ea tantum laudas et imitaris in patre tuo, quæ ille, utpote peccata, excusat. Mirari pro imitari, ut apud Lucanum, ix. 807. BURM.

79. Illa (nec invideo) fruitur meliore marito.] Hunc locum expressisse videtur Seneca in Edipo, ubi ita est de Baccho et Ariadna ipsa :

Naxos Egao redimita ponto Tradidit thalamis virginem relictam Meliore pensans damna marito. CIOFAN. 81. At despecti Thraces.] Respicit ad illud Virgil. iv. Æneid.

En quid ego? rursusne procos irrisa priores

Experiar, Nomadumque petam connubia supplex,

Quos ego sum toties jam dedignata maritos?

85

Atque aliquis; Doctas jam nunc eat, inquit, Athe-
Armiferam Thracen, qui regat, alter erit. [nas:
Exitus acta probat. careat successibus opto,
Quisquis ab eventu facta notanda putat.
At si nostra tuo spumescant æquora remo,
Jam mihi, jam dicar consuluisse meis.
Sed neque consului: nec te mea regia tanget,
Fessave Bistonía membra lavabis aquâ.

Et ibid.

-Connubia nostra

Reppulit, ac dominum Enean in

regna recepit.

85. Exitus acta probat.] Non recte cepisse hæc verba mihi videntur viri eruditi. priora verba, exitus acta probant, sunt Thracum, qui illudebant credulæ nimis Phyllidi, et exprobrabant ipsi facilitatem, qua se hospiti tradiderat, cum ex eventu nunc videat perfidiam Demophoontis. respondet illa, vovens successibus omnes carere, qui ita argumentarentur, et putarent ideo damnanda et notanda esse facta, quia male et præter opinionem evenirent. Barthius lib. xxv. advers. 5. ab eventu explicat ante eventum; quod forte ex glossis hausit, nam in quibusdam codicibus hic talis interpretatio reperitur, ab eventu, a principio; sed inaudita illa vocis ab significatio, neque Tibulli locus, quem depravatum adducit, hilum juvat. recte Heinsius ab hic post notare docuit. et ita sæpe Noster v. iii. Met. 273. et iv. 329.iv.ex Pont. v. 26. et ita ex MSS. legendum inf. Ep. v. 152. et a nostro saucius igne fuit. et x. 16. a somno turbida. ubi vide. melius potuisset Barthius præpositionis hujus significationem, quam ipsi adfingit, ex aliquot nostri Poeta locis in libris Fastorum adstruere, ut i. Fast. 711.

Hæc erit a mensis fine secunda dies. Et ii. 686.

Sextus ab extremo nomina mense dies.

90

Ubi certe dies ante finem mensis secundus et sextus debent intelligi, sed in illis diversa ratio; ubi enim licet numerare vel ab ipso die ad finem, et hinc erit dies sextus, vel secundus ante finem mensis, vel calculum ducere a fine mensis ad diem illum, qui tunc a fine erit secundus, ut ita primum et ultimum diverso respectu dicimus eumdem. sed hæc longius abeunt. Notare vero esse arguere, reprehendere, vix opus est ut probemus, cum Censores ita notasse passim constet Senatores. v. Gronov. ad Liv. xxvii. 25. sed eodem modo, ut hic facta notare, Noster locutus est, Ep. ix. 20. Si per librarios licet;

Si macula stupri facta priora notas. Ut legendum esse ibi docebimus. notare, pro infamare Propertium usurpare docet elegantissimus Broukhusius ad lib. iii. eleg. v. 52. arguere dixit Symmachus lib. ii. Ep. 28. Argue, ut vis, rerum consilia post exitum, et mihi vitio verte, quod contemptum sui Præfectura conquesta est. Facile accusatur desertus auxilio, ubi plura ad rem. hoc ergo vult Phyllis, stultos esse, et dignos, quibus numquam res ulla bene eveniat, qui post eventum judicant, sed sapientes ipsam rem perpendere. ita Claudian. ii. in Eutrop. 488.

-Nec jam revocabile damnum Eventu rerum stolido didicere magisBURM.

tro.

89. Tangit.] Tanget tres libri. quod arridet. HEINS. Tangit editiones priscæ et scripti fere omnes. ut et inf. Ep. v.81.

อะไร

96

Illa meis oculis species abeuntis inhæret,
Cum premeret portus classis itura meos.
Ausus es amplecti, colloque infusus amantis
Oscula per longas jungere pressa moras:
Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras;
Quodque foret velis aura secunda, queri:
Et mihi discedens suprema dicere voce;
Phylli, face exspectes Demophoonta tuum.
Exspectem, qui me numquam visurus abisti?
Exspectem pelago vela negata meo?
Et tamen exspecto; redeas modo serus amanti:
Ut tua sit solo tempore lapsa fides.
Quid precor infelix? jam te tenet altera conjux
Forsitan, et, nobis qui male favit, amor.

100

Non ego miror opes, nec me tua regia
tangit.

Sed hic sequor Heinsium. diffidit
enim jam Puella et desperat de re-
ditu. BURM.

90. Fessaque Bistonia membra lava-
bis aqua.] Sic quidem omnes legunt. et
addunt Commentatores, negationem
esse intelligendam, ut sit sensus, Nec
lavabis membra aqua Bistonia. Ego
vero legendum censeo, Fessave Bistonia,
&c. per disjunctivam particulam, quo
pacto nihil supplendum in expositione
erit. Nam disjunctivæ negationibus
subjectæ, etiam ipsæ negandi vim ha-
bent. MICYLL. Fessave præstat, ut post
negativam nec semper scribendum esse
puto. v. Bentl. ad Horat. Ep. xvi. v. 6.
et i. Sat. vi. 68. BURM.

Bistonia.] Bistonius lacus in Thracia est. ANT.

94. Oscula.] Moreti. Jungere per longas basia pressa moras. Sed a voce basia studiose abstinuit Ovidius, neque in omnibus ejus operibus vel semel occurrit, nisi nequitia librariorum, qui

eam osculis sæpe ejectis substituerunt.
Ut ii. Amor. v. 23.

Improba tum vero jungentes oscula vidi.
Et alibi. BURM.

:

103. Altera conjunx.] Videtur alludere ad Laodicen virginem, quam Plutarchus tradit clam cognitam Demophoonti, Munichum filium genuisse alii Callionem fuisse scribunt. VOLSCUS. Muliebre 0oc est, absentes maritos suspicari alieno amore implicatos teneri. Sic supra Penelope quoque ad Ulyssem, Hæc ego dum stulte meditor, (inquit) quæ vestra libido est, Esse peregrino captus amore potes. Nam quæ hic Volscus de Laodice, et filio Demophoontis Municho ex illa nato refert, ea antequam in Thraciam et ad Phyllidem venisset Demophoon, acciderant. Quam fabulam prolixe tradit Parthenius in Eroticis. nisi quod is Acamantem nominat, fratrem Demophoontis, pro eo quem Plutarchus et alii Demophoontem vocant, a quo Laodice compressa Munichum pepererit. MICYLlus.

was lost & the sight,

Utque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.
Hei mihi! si, quæ sim Phyllis, et unde, rogas. 106
Quæ tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threïcios portus hospitiumque dedi.
Cujus opes auxere meæ : cui dives egenti
Munera multa dedi, multa datura fui.
Quæ tibi subjeci latissima regna Lycurgi,
Nomine femineo vix satis apta regi:
Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Hæmum,
Et sacer admissas exigit Hebrus aquas.

105. Utque tibi excidimus.] Ita Senec. Med. 561. Excidimus tibi.

106. Si que sim Phyllis, et unde roges.] Vulgata contemtus et vilitatis formula, qua ignotos compellare consueverant, ut Virg. i. Æneid. 369.

Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris.

Ubi rò tandem inservit vehementiori animi commotioni. ita Flor.i. 18. de Tarentinis, sine discrimine insultant, qui enim aut unde Romani? quem locum ejecto glossemate egregie constituit Salmasius. Livius xxiii. 34. Cum quæreret qui et unde, et quo tenderent cursum. Emendandus quoque Valer. Flac. vii. 40.

Quis regum Pelias, quæ Thessalis,

aut que

Græcia, quodnam hominum cerno genus.

Vulgo quis Thessalus, inepte legitur. ita passim rogabant obvii se olim quis genus, unde domo? sed de eo alibi. hic agitur de contumeliosa interrogatione, qua ignorare fingimus, quos maximi facere deceret. Cicer. vii. ad Fam. 16. Oro te, quis tu es? ita Terentius et alii passim. vid. et iv. ex Pont. iii. 10. Roges, etiam Vaticanus, roget, Moreti. BURM.

108. Portus.] Pastus Puteaneus a prima manu. quod minime placet.

110

Valer. Flac. ii. 322. Portum demus, ait. BURM.

111. Latissima.] Lætissima erat in Puteaneo a manu prima. sed fertilem fuisse Thraciam negant scriptores, et nec calo lætam, nec solo; et infecundam, nisi qua mari propior, et frigidam esse dicit Mela lib. ii. 2. quare retineo vulgatam. Latissima vero regna proprie dici ostendimus ad Petron. cap. 82. unde vero Volscus hauserit, hunc Lycurgum fuisse patrem Hypsipiles, quem omnes Thoanta faciunt, fateor me ignorare. cum regna Lycurgi sit periphrasis Thraciæ. ut Virgil. ii. Eneid. 14.

Thraces arant, aeri quondam regnata
Lycurgo.

Hujus autem opportune hic mentio in
jicitur, ut beneficium suum eo magis
commendet, quæ receperat portubus
suis Demophoonta, unde sævus et in-
hospitalis Lycurgus solitus erat non
modo arcere hospites, sed occidere.
Vide quæ nos olim ad Petron.. cap. 83.
notavimus. BURM.

114. Sacer.] Bene: sive quod omnes fluvii sacri, et Deorum numero adscripti, sive propter Bacchi orgia. Vide Colum. ad Enn. sic et Stat. i. Sylv. vi. 80. Nilus sacer ob sacra Ægyptia, ubi vide Gevart. Avien. Descript. Orb. Sacer Alpheus, propter ludos

N

Cui mea virginitas avibus libata sinistris,

Castaque fallaci zona recincta manu. Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis, Et cecinit moestum devia carmen avis. Adfuit Alecto, brevibus torquata colubris; Suntque sepulcrali lumina mota face.

Olympiacos. Sacer Eurotas Virgilio ob Palæstricam: posset tamen legi celer. quia admissæ aquæ sequitur. sic a Senec. Theb. 607. vocatur rapidus Hebrus. et ita i. Amor. viii. 50.

Ut celer admissis labitur amnis equis.
HEINSIUS.

Et sacer admissas.] Ita legendum potius arbitror quam emissas, propter verbum erigit, ut significet celeres aquas, quas Hebrus cursu suo exigat, et quasi propellat in mare. nam et Virgilius celerem Hebrum vocat, ubi inquit, celeremque fuga pravertitur Hebrum. BURM.

115. Cui mea.] Mallem hoc Distichon legere cum nota interrogationis, ut cui cum stomacho pronuntietur, id est quam infido et perjuro amatori virginitatem libandam dedi? Epistol. seq. 61. Cui me violente relinquis? BURM.

116. Castaque fallaci zona recincta manu.] Cingulum solutum. Hunc morem ostendit M. Varro. Novus maritus tacitus taxim uxoris solvebat cingulum, quem multo magis declarat Festus in verbo Cingulo: cujus hæc sunt verba: Cingulo nova nupta præcingebatur, quod vir in lecto solvebat, factum ex lana ovis: ut sicut illa in glomos sublata conjuncta inter se fit, sic vir suus secum cinctus, vinctusque esset. Hunc Herculaneo nodo vinctum vir solvit ominis gratia: ut sic ipse felix sit in suscipiendis liberis, ut fuit Hercules, qui lxx. liberos reliquit. Dicebatur et cestus: Unde incesta nuptiæ appellatæ, prohibitæ, non legitimæ, in qui

115

120

bus cestus non esset adhibitus. Hypsipyle apud Statium lib. v. Theb. sub principium:

Illa Paphon veterem, centumque altaria linquens

Nec vultu, nec crine prior, solvisse jugalem Ceston. CIOF. Hæc illustrarunt Viri Doctissimi ad Callim. Hym. in Jovem. v. 21. et Spanhem. ad Hym. in Dian. 14. Brisson. de ritu Nupt. p. 49. Brodæus ad Anthol. lib. iii. cap. 12. et alii. BURM.

117. Pronuba Tisiphone.] Interpres, et quasi sequestris nuptiarum, quæ ex parte viri et uxoris sunt contrahendæ, dicitur pronuba. quod epitheton Junoni datur. Infra Epist. vi. CIOF. Sic Seneca Edip. 644.

Et mecum Erinnyn pronubam tha-
lami traham.

Auctor Octaviæ vers. 24.
Illa, illa meis tristis Erinnys

Thalamis Stygios prætulit ignes. HEIN. Nihil frequentius Poetis, quam infaustis nuptiis pronubas et auspices Furias facere. Lucan. viii. 90.

Me pronuba duxit Erinnys. Vide Nostrum Epist. xi. 103. et vi. Metam. 430. Stat. iv. Theb. 133. et x1. 491. Esch. Agamem. 471. Valer. Flac. ii. 173. v. Heins. ad Claud. i. de Rapt. Pros. 40. BURM.

119. Torquata.] Cujus torques est ex serpentibus. ANT.

120. Lumina mota.] Invenies eamdem phrasin Amor. i. Eleg. ii. 2. et Met. iv. 508. et x. 7. quare male faciunt, qui ex MSS. hic limina substituunt. Vossianus lata face. BURM.

« AnteriorContinua »