Imatges de pàgina
PDF
EPUB

to

Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.
Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,
Misimus: incerta est fama remissa Pylo.
Misimus et Sparten. Sparte quoque nescia veri. 65
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
Utilius starent etiam nunc monia Phœbi.
(Irascor votis heu levis ipsa meis!)

70

Scirem ubi pugnares; et tantum bella timerem ;
Et mea cum multis juncta querela foret.
Quid timeam ignoro: timeo tamen omnia demens:
Et patet in curas area lata meas.

Quæcumque æquor habet, quæcumque pericula tel-
Tam longæ caussas suspicor esse moræ. [lus,
dum stulte meditor (quæ vestra libido est)
Esse peregrino captus amore potes.

Hæc

ego

rum peregrini et hostes cito abnaviga-
turi, ut dicitur vi. Æneid. Obvertunt
pelago proras, et ita puppis appellitur
ad litus. ut paratæ sint naves, si ne-
cesse fuerit, ad fugam. PARRHASIUS.
inf. Ep. xii. 23.

Jussus inexpertam Colchos advertere
puppim.

63. Nos Pylon.] Pyli tres fuerunt
urbes in Peloponneso: uua in Lepre-
atica regione, alia in ora Pisea ad Al-
pheum flumen, tertia in Messenia. ANT.

Neleia arva.] Appositio; in quibus Neleus regnavit, qui xii. filios suscepit, ex quibus tantum Nestor superstes mansit. Hom. XI. Iliad. CIOFANUS. Vid. Auson. Perioch. Odys. II, III.

Antiqui Nestoris.] Quod tria sæcula vixit: Unde ab Attio trisæclisenex dictus est. Vid. Observat. in lib. Fastorum. De Nestore sic Hyginus cap. 10. Chloris in urbe Seti Amphionis filia, quæ er septem superaverat. Hanc ha

76

buit in conjugem Neleus Hippocoontis filius. Ex qua procreavit liberos, masculos duodecim. Hercules cum Pylum expugnaret, Neleum interfecit, et filios ejus decem. Undecimus autem Periclymenes, beneficio Neptuni avi in Aquila effigiem commutatus, mortem effugit. Nam duodecimus Nestor in Ilio erat, qni tria sæcula vixisse dicitur Apollinis beneficio. Nam quos annos Chloris et fratrum Apollo eripuerat, Nestori concessit. CIOFAN.

65. Sparten.] Lucianus in Charidemo, Ulixis filium ad Menelaum percontatum de patre venisse scribit.

68. Irascor.] Hunc versum parenthesi inclusimus; ut sequentia aptius cohærerent.

73. Quæcumque pericula tellus.] àvapopà. CIOFAN.

75. Quæ vestra libido.] Recte exponunt interpretes de libidine omnium maritorum, quos hic Penelope tangit. Vid. et Passer. ad Proper. lib. iii.

Forsitan et narres, quam sit tibi rustica conjux ;
Quæ tantum lanas non sinat esse rudes.
Fallar; et hoc crimen tenues vanescat in auras :
Neve, revertendi liber, abesse velis.
Me pater Icarius viduo discedere lecto

Cogit, et immensas increpat usque moras.
Increpet usque licet: tua sum, tua dicar oportet
Penelope: conjux semper Ulixis ero.
Ille tamen pietate mea precibusque pudicis
Frangitur, et vires temperat ipse suas.
Dulichii Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,
Turba ruunt in me luxuriosa, proci:

Eleg. 19. in principio. Helena inf. Ep. xvii. 29. Paridi aliquid præcipue dat: Quæ tua nequitia est, non his con

tenta fuisset.

Elegantem vero usum pronominis qui in hac locutione jam Hubertinus notavit. Noster lib. iii. Trist. v. 29.

Quæque tibi est linguæ fecundia, confer in illud.

V. Met. 373.

Qua jam patientia nostra est; 1. Pont. vii. 59.

Quaque tua est pietas.

Et alibi. Vide et ad Quinctil. Decl. ix. 21. BURM.

80. Revertendi liber.] Elegantem hanc constructionem illustrarunt Nic. Heinsius ad Claudian. lib. i. de Laud. Stilich. 150. Vorstius ad Valer. Max. vi. cap. ii. 3. et ad Sulpic. Sever. lib. i. cap. 4. BURM.

81. Viduo lecto.] Eodem sensu supra desertum dixit, hoc modo infra Epist. Enonis: Nunc jacet in viduo credulus ille toro. Et Seneca in Hippolito, qui Ovidii maximus fuit imitator:

-Cur toro viduo jaces? CIOF. 83. Tua sim.] Tua sim sex codices, quod efficacius, non enim vovet, sed asseverat Penelope se Ulixis esse, et

80

85

ideo quoque dici Ulixis vult,neque alteri in conjugium concedere. Ita Epist. viii. Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis,

Et tua quod superest temporis esse
precor.
BURM.
86. Frangitur.] Vide quæ de hoc
verbo Heinsius et ego olim notavimus
ad Petron. c. 75. et Heinsius quoque
ad Claud. I. Epist. 50. sic corrige ex
codice Mediceo Senecæ locum in Tro-
ad. 743.

-Spiritus genitor facit,
Sed nempe fractus.—
Vulgo tractus circumfertur. Auctor
Octaviæ. 586.

-Merita te divi patris, Etasque frangat conjugis, probitas, pudor.

Callimach. Hym. in Delo. 107.
Οὐδὲ κατεκλάσθης τε καὶ οἴκτισας.
BURM.

87. Alta Zacynthos.] Egregie Homeri versum ex Odyss. a. transtulit : Δυλιχίῳ τε, Σάμη τε καὶ ὑλήεντι Ζακύνθῳ.

Ubi mirum quod vλnevri masculino genere dixerit, quod jam Grammaticis ad illum locum notatum est: Ovidius autem, cum Virgilius aliique illud ver

Inque tua regnant, nullis prohibentibus, aula.
Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes.
.90
Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque di-
Eurymachique avidas, Antinoi quemanus, [rum,
Atque alios referam, quos omnes turpiter absens
Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi, 95
Ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus imbelles numero, sine viribus uxor,
Laërtesque senex; Telemachusque puer.

bum nemorosa transferant, alta maluit. Ita et alio loco Virgil. lib. v. 588. Cretam altam dixit:

Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta,

Parietibus textum cæcis iter.

HEINSIUS. Bochartus tamen libro 1. de Phoen. Colon. cap. 23. a montibus, quibus effertur, ita dici vult. Silius lib. i. 275.

Conditus excelso sacravit colle Zacynthos.

Ubi late eam describit, quam descriptionem illustrat Tristan. tom. ii. Comment. Histor. p. 415. BURM.

88. Turba ruunt in me luxuriosa proci.] Proprie et significantissime loquitur: Turba enim, ut ait Ulpianus lib. lvii. ad Edictum tit. viii. de vi raptorum, de multis dicitur, ita ut poëta indicet magnum fuisse procorum numerum, qui Penelopen ad sui amorem sollicitarent. Procorum numerum ponit Homerus lib. xvi. Odyss. unde hæc conversa sunt. Ulpiani verba sunt: Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum: quia duo turba non proprie dicentur. Enimvero si plures fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur. Quid ergo si tres, aut quatuor? turba utique non erit. At quid Ovidius ipse lib.

Metamorph. i. 355. nonne turbam de duobus, illo hemistichio, nos duo turba sumus, dixit? sed præclare. Ostendit enim Deucalionem, et Pyrrham tantum, ceteris aliis hominibus diluvio absumptis, ut turbam quandam superesse, præsertim rò nos addito, à quibus omne hominum genus esset reparandum. CIOFAN.

95. Pecorisque Melanthius auctor edendi.] Omnino legendum est, actor edendi. Homero in Odyss. passim dicitur Μελάνθιος αἰπόλος αἰγῶν. Auetorem fuisse procis pecoris edendi Melanthium non recordor me legisse. Confirmatur nostra lectio a novem aut decem libris calamo exaratis. Ita i. Fast. 323.

Pars quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu

Nomen agonalem credit habere diem. Et. v. 547. ex MS. Tirynthius actor. ii. Metam.

Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas.

Vid. ii. Fast. 370. iii. 64. HEINS.

97. Tres sumus imbelles numero, sine viribus uxor, Laërtesque senex, Telemachusque puer.) Hunc locum imitatus est idem Seneca in Troadibus:

-turba quæ sumus super, Tumulus, puer, captiva. CIOFAN. 98. Läertes.] Pater tuus. Vulgo

100

Ille per insidias pene est mihi nuper ademtus ;
Dum parat, invitis omnibus, ire Pylon.
Di precor hoc jubeant, ut euntibus ordine fatis,
Ille meos oculos comprimat, ille tuos.
Hoc faciunt custosque boum, longævaque nutrix:
Tertius, immundæ cura fidelis haræ.

enim ex Laërte genitus a poëtis dicitur, licet interdum Sisyphi filius appelletur: nam cum ejus mater Anticlea ad Laërtem sponsa deduceretur, fertur fuisse rapta à Sisypho latrone, et ex co genuisse Ulyssem: quod ei ad contumeliam Aiax objicit lib. 13. Metam. Huber.

100. Pylon.] Telemachus postea duxit Polycastam Nestoris filiam. Hesiod. Fragm. pag. 330. Edit. Amst. ita forte ejus amore jam incensus eo ire paraverit. BURM.

101. Euntibus ordine fatis.] Quæ ordine procedunt, si majores natu prius e vivis tolluntur, quam natu minores. plena sunt hujus formulæ monumenta sepulcralia in antiquis inscriptionibus. Tacitus xvi. Annal. 2. Servavitque ordinem Fortuna, ac senior prius, tum cui prima ætas exstinguuntur. Priscilla ad Abascantium Maritum apud Statium lib. iv. Silv.

Linquo equidem thalamos, salvo tamen

ordine, moestos,

Quod prior exegi longá potiora senectâ
Tempora.

contra turbatum mortalitatis ordinem
appellat Papinianus l. xv. ff. de Inoff.
Testam. sic Urnæ Papiniani inscrip-

tum.

EMILIO PAULO PAPINIANO PREFECTO PRETORIO JURIS CONSULTO, QUI VIXIT ANNOS XXXVII. DIES X. MENSES. III. PAPINIANUS HOSTILIUS, EUGENIA GRACILIA, TURBATO ORDINE, IN SENIO HEU PARENTES FECERUNT FILIO OPTIMO. Burm.

103. Hoc faciunt.] In hac Epistola

plurima pessime transposita esse, quidam olim Criticorum probarunt. Quod nos in quibusdam certum habemus. De hoc quidem loco nulli dubitamus. Nam quid hæc ad superiora? Non enim, nisi fallimur, hoc dicit, optare se ut custos boum, aut Ulyssis nutrix, oculos cum Telemacho sibi et marito claudat. Ego non dubito, locum in. tegrum sic transponendum, qui ab aliis hic abeundum puto:

Tres sumus, imbelles numero: sine viibus uxor,

Laërtesque senex, Telemachusque puer. Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis annis,

Hostibus in mediis regna tenere po

test.

Nec mihi sunt vires, inimicos pellere
tectis.

Tu potius venias, portus et ara tuis.
Telemacho veniet (vivat modo) fortior

atas,

Nunc erat auxiliis illa tuenda patris. Hoc faciunt, custosque boum, longævaque nutrix:

Tertius immundæ cura fidelis hare. Hoc faciunt, inquit, illi, ut nempe, te absente, auxiliis suis, (quod tum erat) Telemachum tueantur. Lege præterea portus et ara, non aura, ut in aliis poëtæ hujus locis MSS. codices repræsentant. DAN. HEINS. Hoc mecum precantur. nulla igitur transpositione versuum hic opus. de Philetio vaccarum custode, Euriclia Ulyssis nutrice, et subulco Eumæo copiose Homerus. HEINS.

104. Cura.) Id est qui curam gerit.

105

Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis armis,
Hostibus in mediis regna tenere valet.
Telemacho veniet (vivat modo) fortior ætas:
Nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.
Tu citius venias, portus et ara tuis.
Est tibi, sitque, precor, natus, qui mollibus annis
In patrias artes erudiendus erat.

vid. Casaub. et Salm. ad Trebel. Poll.
Claud. cap. xiv. idem ad Ammian.
Marcel. observavit Valesius. vide et
Heins. ad Vell. Pater. ii. 99. BURM.

105. Ut qui sit inutilis annis.] Armis undecim codices, et placet. Amor. lib. ii. El vii.

Non tu natus equo, non fortibus utilis armis.

Fast. ii. 238.

Nam puer impubes et adhuc non uti

lis armis,

Unus de Fabiá gente relictus erat. lib. iii. 173.

Nunc primum studiis pacis, Deus utilis armis,

Advocor.

lib. v. 81.

Viribus ille minor, nec habendis uti

lis armis.

Annis tamen est in lib. iy. Trist.viii. 21.

Miles ut emeritis non est satis utilis annis. HEINS. Tò armis firmat sequens mentio hostium, et fortior atas, scilicet armis tractandis. præterea sequitur mox de Telemacho mollibus annis, et in loco Tristium addita vox emeritis necessario requirit rò annis. BURM.

107. Telemacho veniet, vivat modò fortior atas.] Huc respexisse videtur Statius lib. iv. Thebaid.

―veniet modò fortior ætas. Et ii. Silvarum :

—veniet jam tristior atas. CIOFAN. 110. Et aura.] In quibusdam libris

110

ara: non displicit. Aram enim et por-
tum pro tutis locis usurpari solere quis
ignorat? CIOFAN. Portus et aura.
tuis, nostri constanter, nisi quod Ar-
gentinensis satis antiquus, portus et
avara, mendose. Ciofanus è suis notat
portus et ara, quod verum est. Quo-
modo etiam restituendum Pont. lib. ii.
El. viii.

Vos eritis nostræ portus et ara fuga.
Trist. lib. iv. El. 5. ad amicum:
Unica fortunis ara reperta meis.
Qui veritus non es portus aperire
fideles

Fulmine percussa confugiumque rati. Cicero in Verrem de suppliciis: Hic portus, hæc arx, hæc ara est sociorum. eadem varietas in codicibus MSS. Virgilii ii. Æneid. 699. ubi male quidam aras pro auras exhibent. HEINS. posset tamen scriptorum codicum lectio defendi, ut maneat poëta in eadem Metaphora, a navigantibus desumta, qui auras prius faventes, deinde portum desiderant.

111. Mollibus annis.] In pueritia, aut adolescentia. CIOFANUS.

112. In patrias artes erudiendus erat.] Extat in Aristotelis Economicis præceptum, quo ille docet, matrum esse filios alere; patrum verò erudire: scitè igitur erudiendus. CIOF. Auson. parentat. xiii.

Ingenio prior artes paternas imbibit.
HEINS.

« AnteriorContinua »