Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

ordinatè; qui ineffabili bonitate tuâ custodis, de-
fendis, promovesque omnia; qui profundâ miseri-
cordiâ tuâ reficis ruinosa, renovas collapsa, vivificas
mortuos; digneris (precamur) ad extremum, in
dilectam sponsam tuam ecclesiam, dulcem illum
et misericordem vultum tuum, quo cælestia omnia
terrestriaque, et quæ supra cœlum infráque terram
sunt pacificas, conjicere: digneris teneros miseri-
cordesque oculos in nos convertere, quibus Petrum
semel, magnum ecclesiæ tuæ pastorem aspexisti,
et continuò rediit secum in memoriam, et in pæni-
tentiam ductus est; quibus dispersam semel mul-
titudinem perlustrasti, et misericordiâ commove-
baris, quod boni pastoris defectu errabant quasi
oves sparsæ palentesque. Tu satis vides, bone
Pastor, quot varia luporum genera in ovilia tua
irruperunt, é quibus unusquisque clamat, Hic
Christus est, Hic Christus est: ita ut, si fieri pos-
set, in errores deducerentur electi. Tu vides,
quibus flatibus, quibus fluctibus, quibus tempesta-
tibus, misera navis jactatur; in quâ pusillus grex
tuus de submersione periclitatur. Quid autem
nunc restat, nisi ut prorsum submergatur, om-
nesque nos pereamus? Hujus tempestatis causa
est nostra iniquitas et depravata vita; hoc nos
videmus et confitemur, justitiam tuam cernimus,
et injustitiam nostram lamentamur: sed ad mi-
sericordiam tuam provocamus quæ (secundum
psalmum prophetæ tui) exuperat omnia opera;
multa supplicia sustinuimus, multis bellis fracti,
multis jacturis bonorum consumpti, tot morborum
pestiumque generibus flagellati, tot fluctibus quas-
sati, tot perterrefacti; et nullus tamen nobis itâ

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

fatigatis, et inusitatâ malorum vi debilitatis, portus perfugiumque apparet, sed quotidie magis magisque graves pluresque pœnæ imminere cervicibus nostris videntur. Non hic de tuâ asperitate conquerimur, misericordissme Domine, sed tuam potius misericordiam intuemur, quòd longè graviores plagas commeriti sumus. Nos verò abs te, misericordissime Domine, precamur, non quid meritis nostris dignum sit consideres aut perpendas; sed potius quid deceat misericordiam tuam, sine quâ ne angeli quidem in cœlo consistere possunt, nedum nos vasa luti infirma. Miserere nostri, Redemptor noster, qui facillimè exoraris, non quod nos misericordiâ tuâ digni sumus; sed hanc gloriam nomini tuo dato. Ne patiaris Judæos, Turcas, reliquosque qui vel non noverunt Te, vel gloriæ tuæ invident, perpetuò de nobis triumphare et dicere; ubi Deus, ubi Redemptor, ubi Servator, ubi Sponsus illorum est? Hæc contumeliosa verba et convitia in te, Domine, redundant; dum ex malis nostris bonitatem tuam existimant, nos derelinqui putant, quos emendari non cernunt. Cum semel in navigio dormires, et tempestas subitò exorta minaretur mortem omnibus qui in navi erant, ad clamorem paucorum discipulorum excitabaris; et continuò fluctus quieverunt, ventus cessavit, tempestas in magnam tranquillitatem conversa est; aquæ mutæ Creatoris vocem agnoverunt. In hâc autem longè graviore tempestate, in quâ non paucorum hominum corpora in discrimen veniunt, sed innumerabiles animæ periclitant; ad vocem universæ ecclesiæ tuæ, Domine, precamur, ut vigiles, quæ nunc in periculo submersionis est. Tot jam millia

hominum clamitant, Domine, serva nos, perimus; tempestas hæc humanam potentiam superat, immo verò conatus eorum qui illi præsidium ferrent, in contrarium avertuntur. Quod hæc præstabit, solum verbum tuum est: verbum solum oris tui dicito, tempestas cessa, et confestìm tranquillitas expetita apparebit. Quot millibus impiorum pepercisses, si in civitate Sodomæ vel decem inventi fuissent nunc vero tot millibus hominum gloriam nominis tui amantium, et propter decorem domûs tuæ gementem, non horum precibus adductus iram remittes, et consuetarum antiquarumque misericordiarum tuarum recordaberis? An non Divinâ sapientiâ tuâ nostram stultitiam in gloriam tuam convertes? An non malorum improbitatem in ecclesiæ tuæ bonum commutabis? Cum enim misericordia tua solet omnia sublevare, cum res nobis immedicabilis esse videtur; nec potentiâ aut sapientiâ humanâ corrigi potest. Tu solus res etiam inordinatissimas in ordinem adducis, qui solus author conservatorque pacis es. Tu antiquam confusionem quam Chaos appellamus formavisti, in quâ sine ordine, sine modo, perturbatè discordia semina rerum jacebant, et admirabili serie res naturâ suâ pugnantes, vinculo perpetuo copulavisti et colligavisti. Quanto, quæso, major confusio est hæc; ubi nulla charitas, nulla fides, nulla copulatio amoris, nulla legum, nulla magistratuum reverentia, nulla opinionum consensio; sed quasi in perturbatissimo choro unusquisque diversum canit? In cœlestibus planetis nulla est dissensio; elementa suas sedes tenent, unumquodque constitutum sibi officium facit: et sponsam

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

suam cujus causâ omnia facta sunt, continuâ sic
dissensione perire et labefactari permittis? Malosne
spiritus seditionis authores atque administros, in
ditione tuâ sine ullâ reprehensione ita regnare per-
mittes? potentemque illum iniquitatis ducem, quem
semel dejeceras, castra invadere et milites tuos,
spoliare sines? Cum hic in hominibus versabaris,
vocem tuam fugiebant dæmones.
Emitte, quæsu-
mus, Domine, spiritum tuum, qui e pectoribus
omnium nomen tuum profitentium malos spiritus
magistros intemperantiæ, avaritiæ, vanæ gloriæ,
libidinum, scelerum, discordiæ, abigat. Crea in
nobis, Rex et Deus noster, cor mundum, et spiri-
tum sanctum in pectoribus nostris renova, nec
spiritum sanctum tuum auferas a nobis. Restitue
nobis fructum salutaris sanitatis tuæ, et spiritu
principali corrobora sponsam pastoresque ejus.
Hoc spiritu reconciliasti cœlestia terrestribus, hoc
formasti ac reduxisti tot linguas, tot nationes, tam
diversa hominum genera in unum corpus ecclesiæ,
quod corpus eodem spiritu copulatur capiti. Hunc
spiritum si in omnium hominum cordibus renovare
digneris, tum externæ hæ quoque miseriæ cessa-
bunt: aut si non cessaverint, ad fructum saltem,
utilitatemque diligentium te traducentur. Siste
hanc, Domine Jesu, confusionem; hoc horribile
Chaos in ordinem reducito: expande spiritum
tuum super aquas malè fluctuantium opinionum,
Et quia spiritus tuus, qui juxta prophetæ senten-
tiam continet omnia, scientiam etiam habet vocis;
effice, ut quemadmodum omnibus qui in domo tuâ
sunt, unum lumen, unus Deus, una spes, unus
spiritus; sic unam quoque habeant vocemh, unam

VOL, I.

FF

cantilenam, unum sonum, unam Catholicam veritatem profitentes. Cum in cœlum gloriosè ascendisti, demisisti de cœlo res pretiosissimas; dedisti dona hominibus, varia munera spiritûs divisisti : renova, Domine, de cœlo veterem bonitatem; da nunc ecclesiæ labefacta et inclinatæ, quod illi emergenti et exorienti initia dederas. Da principibus magistratibusque gratiam timoris tui; ut ita rempublicam suam gubernent, quasi statìm tibi, Regi Regum, rationem reddituri. Da sapientiam semper assistricem illis, ut quodcunque optimum factu fuerit, et animo provideant, et factis persequantur. Da episcopis tuis donum prophetiæ, ut sanctas scripturas non ex suis ingeniis, sed tuâ inspiratione declarent et interpretentur. Da triplicem illis charitatem, quam a Petro requirebas, quando illius curæ oves tuas commisisti. Da sacerdotibus tuis temperantiæ castitatisque amorem. Da populo tuo studium sequendi mandata tua, et promptitudinem obediendi iis, quos tu super illos constituisti. Ita fiet, ut si largitate tuâ principes ea imperent, quæ tu præcipis; pastores eadem doceant, populus utrisque pareat: veteris ecclesiæ dignitas tranquilitasque cum ordinis conservatione ad gloriam nominis tui reflorescat. Ninivitis pepercisti morti addictis, statim ut ad pænitentiam conversi fuerant; domum tuam inclinantem jam et corruentem dispicies, quæ vice sacci gemitus, vice cinerum lachrymas profundit? promisisti remissionem conversis ad te; at hoc donum tuum est, ut quis cum toto corde suo ad te convertatur, ut omnis bonitas nostra ad gloriam tuam redundet. Tu factor es; refice opus tuum quod formasti. Tu

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinua »