Imatges de pàgina
PDF
EPUB

65

Nix tegit alta duas : totidem inter utramque locavit; 50 Temperiemque dedit , mixtà cum frigore flammà. Imminet his aër ; qui, quantò est pondere terra Pondus aquæ levius , tanto est onerosior igni. Illic & nebulas , illic consistere nubes Jussit , & humanas motura tonitrua mentes , 55 Et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit : vix nunc obsiftitur illis , Curn sua quisque regant diverso flamina tractu , Quin lanient mundum ; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad Auroram Nabathæaque regna recessit , Persidaque , & radiis juga subdita matutinis. Vesper , & occiduo quæ litora Sole tepescunt , Proxima funt Zephyro : Scythiam Septemque trionem Horrifer invasit Boreas : contraria tellus Nubibus assiduis, pluvioque madescit ab Auftro. Hæc super impofuit liquidum , & gravitate carentem , Æthera , nec quicquam terrenæ fæcis habentem. Vix ea limitibus dislepserat omnia certis ; Cùm , quæ pressa diu massâ latuere sub illâ ,

70 Sidera cæperunt toto effervescere cælo. Neu regio foret ulla suis animantibus orba , Aftra tenent coeleste folum , formæque Deorum : Cefferunt nitidis habitandæ piscibus undæ : Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

75 Sanctius his animal, mentisque capacius altæ , Deerat adhuc, & quod dominari in cetera posset : Natus homo eft : sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo : Sive recens tellus , seductaque nuper ab alto SO Æthere , cognati retinebat semina cæli. Quiam satus lapeto , mixtam fluvialibus undis , Finxit in effigiem moderantûm cuncta Deorum. Pronaque cum spectent animalia cetera terram ; Os homini sublime dedit , cælumque tueri

[ocr errors]

Jussit , & ere&tos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis & sine imagine , tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima fata eft ætas , quæ , vindice nullo , 90 Sponte suâ , sine lege , fidem rectumque colebat.

Pæna metusque aberant ; nec verba minacia fixo
Ære legebantur : nec supplex turba timebant
Judicis ora sui ; sed erant sine judice tuti.

Nondum cæsa suis , peregrinum ut viseret orbem , 95 Montibus , in liquidas pinus descenderat undas :

Nullaque mortales , præter fua , litora norant.
Nondum præcipites cingebant oppida fosfæ :
Non tuba directi , non æris cornua flexi ,

Non galeæ , non ensis , erant : sine militis usu 100 Mollia securæ peragebant otia mentes.

Ipsa quoque immunis, rastroque intacta , nec ullis
Saucia vomeribus , per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis , nullo cogente , creatis ,

Arbuteos fetus , montanaque fraga legebant , 105 Cornaque , & in duris hærentia mora rubetis ;

Et quæ deciderant patulâ Jovis, arbore glandes.
Ver erat æternum , placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine femine flores:

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat : 110 Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.

Flumina jam lactis , jam flumina nectaris ibant :
Flavaque de viridi ftillabant ilice mella.

Poft quàm , Saturno tenebrosa in Tartara miffo ,

Sub Jove mundus erat ; fubiit argentea proles, 115 Auro deterior , fulvo pretiosior ære.

Juppiter antiqui contraxit tempora veris :
Perque hiemes, æstusque , & inæquales autumnos,
Et breve ver , spatiis exegit quattuor annum.
Tum primùm siccis aër fervoribus ustus

I 20

Canduit , & ventis glacies aftricta pependit.
Tum primùm subiêre domos : domus antra fuerunt ,
Et densi frutices , & vinctæ cortice virgæ.
Semina tum primùm longis Cerealia sulcis
Obruta funt, pressique jugo gemuere juvenci.

Tertia post illas successit aënea proles , 125 Sævior ingeniis , & ad horrida promtior arma ; Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum Omne nefas : fugêre pudor , verumque fidesque : In quorum subière locum fraudesque , dolique , 130, Insidiæque , & vis , & amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis , nec adhuc bene noverat illos Navita : quæque diu fteterant in montibus altis , Fluctibus ignotis insultavere carinæ. Communemque priùs , ceu lumina Solis & auras , 135 Cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantùm fegetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum eft in viscera terræ : Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris , Effodiuntur opes , irritamenta malorum.

140 Jamque nocens ferrum , ferroque nocentius aurum Prodierat : prodit bellum , quod pugnat utroque , Sanguineâque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto : non hospes ab hofpite tutus , Non socer a genero : fratrum quoque gratia rara eft. 145 Imminet exitio vir conjugis , illa mariti : Lurida terribiles miscent aconita novercæ : Filius ante diem patrios inquirit in annos. Vieta jacet Pietas : & Virgo cæde madentes , Ultima Cælestûm , terras Aftræa reliquit.

150

Neve foret terris fecurior arduus æther , Affectaffe ferunt regnum cælefte Gigantas : Altaque congestos struxiffe ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 Fulmine , & excussit subjecto Pelio Olfam.

Obruta mole fuâ cùm corpora dira jacerent ;
Perfusam multo natorum fanguine Terram
Incaluiffe ferunt , calidumque animasse cruorem.

Et , ne nulla feræ ftirpis monumenta manerent 160 In faciem vertiffe hominum : sed & illa propago

Contemtrix Superûm, fævæque avidissima cædis ,
Et violenta fuit : scires e sanguine natos.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce , Ingemit : &, facto nondum vulgata recenti , 165 Fæda Lycaoniæ referens convivia mensæ ,

Ingentes animo & dignas Jove concipit iras ;
Conciliumque vocat : tenuit mora nulla vocatos.
Eft via fublimis , cælo manifesta sereno :

Lactea nomen habet , candore notabilis ipso. 170 Hàc iter est Superis ad magni tecta Tonantis ,

Regalemque domum : dextrâ lævâque Deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis : a fronte potentes

Calicolæ , clarique fuos posuere penates.
175 Hic locus eft ; quem , si verbis audacia detur ,

Haud timeam magni dixifle Palatia cæli.
Ergo ubi marmoreo Superi sedere receffu ,
Celsior ipfe loco , fceptroque innixus eburno ,

Terrificam capitis concussit terque quaterque
1,80 Cæsariem : cum qua terram , mare , sidera , movit :

Talibus inde modis ora indignantia folvit.
Non ego pro mundi regno magis anxius illà
Tempestate fui , quâ centum quisque parabant

Injicere Anguipedum captivo' brachia cælo.
185 Nam , quamquam ferus hoftis erat, tamen illud ab uno

Corpore , & ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi , quâ totum Nereus circumtonat orbem ,
Perdendum mortale genus : per flumina juro

200

Infera , fub terras Stygio labentia luco ,
Cuncta priùs tentata : fed immedicabile vulnus 190
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei , sunt , rustica numina , Nymphæ
Faunique , Satyrique , & monticolæ Silvani :
Quos quoniam cæli nondum dignamur honore ,
Quas dedimus , certè terras habitare sinamus. 195
An satis , ô ! Superi , tutos fore creditis illos ,
Cùm mihi , qui fulmen , qui vos habeoque regoque ,
Struxerit insidias, notus feritate , Lycaon ?
Confremuere omnes : ftudiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cum manus impia fævit
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen
Attonitum tantæ fubito terrore ruinæ
Humanum genus est ; totusque perhorruit orbis :
Nec tibi grata minùs pietas , Auguste , tuorum ,
Quàm fuit illa Jovi. Qui poft quàm voce manuque 205
Murmura compressit , tenuere silentia cunéti.
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis ;
Juppiter hoc iterum sermone silentia rumpit.
Ille quidem pænas , curam hanc dimittite , folvit :
Quod tamen admissum, quæ sit vindiéta , docebo. 210
Contigerat nostras infamia temporis aures :
Quam cupiens falsam , fummo delabor Olympo,
Et Deus humanà luftro fub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum ,
Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.

215
Mænala transieram , latebris horrenda ferarum ,
Et cum Cylleno gelidi pineta Lycêi.
Arcados hinc sedes & inhospita tecta tyranni
Ingredior , traherent cùm fera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse Deum ; vulgusque precari
Coeperat. Irridet primò pia vota Lycaon :
Mox ait , Experiar , Deus hic , discrimine aperto ,
An sit mortalis : nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem fomno nec opinâ perdere morte

220

« AnteriorContinua »