Limon: theologica, historica et geographica, miscellanea, in usum scholę Hergensis

Portada
Londini; Oxonii [printed], 1835 - 244 pągines
 

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pągina 52 - J neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios ; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Pągina 174 - Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
Pągina 139 - Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur : dixitque, quid eos facere vellet.
Pągina 151 - Coepi egomet mecum sic cogitare: 'Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?
Pągina 49 - Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt ; et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, si de finibus controversia est, iidem decernunt ; praemia poenasque constituunt.
Pągina 230 - CAELIO et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir, cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui CALVUM praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
Pągina 176 - ... definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
Pągina 86 - Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo, ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quisque vulnere afFectum corpus sineret.
Pągina 174 - Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque. Manno tris filios assignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.
Pągina 129 - ... alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.

Informació bibliogrąfica