Ritual para administrar a los enfermos el sagrado viático y extremaunción: á que se añade el órden de encomendar el alma, sacado fielmente del romano

Portada
Imprenta de la Compañía de Impresores y Libreros del Reino, 1843 - 84 pàgines
 

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 56 - Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, et justa sunt opera : da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem : ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione rranquilla.
Pàgina 36 - Ego autem tanquam surdus non audiébam , * et sicut mutus non apériens os suum. Et factus sum sicut homo non áudiens , * et non habens in ore suo redargutiónes. Quóniam in te , Dómine , sperávi : * tu exáudies me , Dómine Deus meus. Quia dixi : Nequando supergáudeant mihi inimici mei; *et, dum commoventur pedes mei , super me magna locúti sunt.
Pàgina 44 - Audítam fac mihi mané misericórdiam tuam , * quia in te sperávi. Notam fac mihi viam in qua ámbulem , * quia ad te levávi ánimam meam.
Pàgina 52 - Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, Parce nobis, Dómine. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, Exaudí nos, Dómine.
Pàgina 37 - Ámpliús lava me ab iniquitáte mea; et a peccáto meo munda me. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco; et peccátum meum contra me est semper. Tibí soli peccávi , et malum coram te feci: ut justificéris in sermónibus tuis , et vincas cüm judicáris.
Pàgina 73 - Circumdedérunt me sicut apes, et exarsérunt sicut ignis in spinis ; * et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Pàgina 40 - Vigil ávi: * et factus sum sicut passer solitárius in tecto. Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me jurábant. Quia cínerem tamquam panem manducábam : * et potum meum cum fletu miscébam.
Pàgina 53 - I^xúltent et laeténtur in te omnes qui quasrunt te , * et dicant semper : Magnificétur Dóminus : qui díligunt salutáre tuum. Ego vero egénus, et pauper sum : * Deus, ádjuva me. Adjútor meus , et liberator meus es tu : * Domine , ne moréris.
Pàgina 35 - Afflíctus sum , et humiliátus sum nimis : * rugiébam a gémitu cordis mei. Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus. Cor meum conturbátum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, -et ipsum non est mecum.
Pàgina 41 - Respéxit in oratiónes humílium; et non sprevit precem eórum. Scribántur haec in generatióne altera; et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum ; Quia prospéxit de...

Informació bibliogràfica