Nonne videmus enim, latis inserta fenestris Sicubi se Phœbi dispergant aurea tela, Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor, Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.
Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.
Nec minor in geminis vigit auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset : Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis et tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.
At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jacunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.
Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem. Tot portas altæ capitis circumdedit arci
Alma Paréns, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas: namque intùs agit vivata facultas, Quâ sese explorat, contemplatusque repentè Ipse suas animus vires, momentaque cernit. Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.
Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum Una, novos peragrans saltus, et devia rura; (Atque illam in viridi suadet procumbere ripâ Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra) Dum prona in latices speculi de margine pendet, Mirata est subitam venienti occurrere Nympham: Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis. Sic sensu interno rerum simulacra suarum Mens ciet, et proprios observat conscia vultus. Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt; Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ Passìm, quà data porta, ruunt, animoque propinquant. Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos, Sæva et in eternas mersit natura tenebras: Illi ignota dies lucet, vernusque colorum Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ. Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique Intervalla datur certo dignoscere tactu: Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua duplex, Exclusæque oculis species irrumpere tendunt Per digitos. Atqui solis concessa potestas Luminibus blandæ est radios immittere lucis.
Undique proporrò sociis, quacunque patescit Notitiæ campus, mistæ lasciva feruntur Turba voluptatis comites, formæque dolorum Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni. Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud, Quo facere et fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.
Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriús deprendere sensu, Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur Mundus, et extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur extremum) primordio. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.
Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè
Detorquent, retròque docent se vertere flammas. Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu, Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra Auditûs queat allabi, sonitumque propaget. Cominùs interdum non ullo interprete per se Nervorum invadunt teneras quatientia fibras, Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.
HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi Musarum interpres, primusque Britanna per arva Romano liquidum deduxi flumine rivum. Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris, Linquis, et æternam fati te condis in umbram! Vidi egomet duro graviter concussa dolore Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ; Et languere oculos vidi, et pallascere amantem Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque, Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum. Visa tamen tardi demùm inclementia morbi Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni! Credulus heu longos, ut quondam, fallere Soles : Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota! Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo Per desideria, et questus jam cogor inanes!
At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctûs
Stellanti templo, sincerique ætheris igne, Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra Mortalis, notos olim miserata labores
Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas; Humanam si fortè altâ de sede procellam Contemplère, metus, stimulosque cupidinis acres, Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.
Αζόμενος πολύθηρον ἐκηβόλου ἄλσος ἀνάσσας, Τᾶς δεινᾶς τεμένη λεῖπε κυναγὲ θεᾶς, Μοῦνοι ἄρ ̓ ἔνθα κύνων ζαθέων κλαγγεῦσιν ὑλάγμοι, ̓Ανταχεῖς Νυμφᾶν ἀγροτερᾶν κελάδῳ.
« AnteriorContinua » |