Abhandlungen aus dem civilrecht: 1. Ueber die verabredung der schrift, insbesonders von der 1. 17 cod. de fide instrumentorum, Volum 1

Portada
Strack, 1860 - 76 pàgines
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 36 - quidquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet oportebit praesens in diemve quarumque rerum mihi tecum actio quaeque abs te petitio vel adversus te persecutio est erit quodque tu meum habes tenes possides possideresve dolove malo fecisti, quo minus possideas : quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius, spopondit Numerius Negidius.
Pàgina 12 - ... fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari possit: et sine his autem valet quod actum est, si habeat probationem : sicut et nuptiae sunt, licet testationes in scriptis habitae non sunt.
Pàgina 41 - Amplissimus ordo decrevit eas tabulas, quae publici vel privati contractus scripturam continent, adhibitis testibus ita signan, ut in summa marginis ad mediam partem perforatae triplici lino constringantur atque impositae supra linum cerae signa imprimantur, ut exteriori scripturae fidem interior servet, aliter tabulae prolatae nihil momenti habent (Paul, Sentent., V, XXV, 6).
Pàgina 14 - Illud etiam adicientes ut, et in posterum, si quae arrae super facienda emptione cujuscumque rei datae sunt sive in scriptis sive sine scriptis, licet non sit specialiter adiectum quid super isdem arris non procedente contractu fieri oporteat, tamen et qui vendere pollicitus est venditionem recusans in duplum eas reddere cogatur et qui emere pactus est ab emptione recedens datis a se arris cadat, repetitione earum deneganda.
Pàgina 13 - ... quos in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in mundum recepta subscriptionibusque partium confirmata et, si per tabellionem conscribantur , etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint, ut nulli liceat prius, quam haec ita processerint , vel a scheda conscripta, licet litteras unius partis vel ambarum habeat, vel ab ipso mundo, quod necdum est impletum...
Pàgina 35 - quod fere novissima parte pactorum ita solet inseri, rogavit Titius, spopondit Maevius, haec verba non tantum pactionis loco accipiuntur, sed etiam stipulationis : ideoque ex stipulatu nascitur actio, nisi contrarium specialiter adprobetur, quod non animo stipulantium hoc factum est, sed tantum paciscentium
Pàgina 61 - ... constituimus, nisi" et instrumenta emptionis fuerint conscripta vel manu propria contrahentium, vel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta et, si per tabellionem fiunt, nisi et completiones acceperint et fuerint partibus absoluta, donee enim aliquid ex his deest, et poenitentiae locus est et potest emptor vel venditor sine poena recedere ab emptione.
Pàgina 37 - Maevio eive ad quem ea res pertinebit data soluta satisve eo nomine factum non erit, tunc eo amplius, quo post solvam, poenae nomine in dies triginta inque denarios centenos denarios singulos dari stipulatus est Publius Maevius, spopondi ego Lucius Titius.
Pàgina 58 - Si falsum instrumentum emptionis conscriptum tibi, velut locationis quam fieri mandaveras, subscribere te non relecto sed fidem habentem suasit, neutrum contractum, in utroque alterutrius consensu deficiente, constitisse procul dubio est.
Pàgina 39 - Tiberium Julium Erotem, inque vacuam possessionem earum ollarum et cinerariorum T. Flavius Artemidorus Herennio Agricolae ire aut mittere ossaque inferre...

Informació bibliogràfica