Excerpta ex P. Ovidii Nasonis Carminibus

Portada
Sheldon, 1871 - 245 pàgines
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 243 - Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, Tristia, quo possum, carmine fata levo. Quod, quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, Sic tamen absumo decipioque diem.
Pàgina 179 - felicius' inquit 'amata sum tibi: vixisti dum tuus ignis eram'; cui Nemesis, 'quid', ait, 'tibi sunt mea damna dolori? me tenuit moriens deficiente manu.' si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Pàgina 183 - ... quid teneros lacrimis corrumpis ocellos? quod matri pater est, hoc tibi
Pàgina 243 - Non fuit ingenio fama maligna meo. Cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis Dicor et in toto plurimus orbe legor. Si quid habent igitur vatum praesagia veri, Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. 130 Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam Jure, tibi grates, candide lector, ago.
Pàgina 239 - Maeonides nullas ipse reliquit opes.' Motus eram dictis, totoque Helicone relicto Scribere conabar verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, 25 Et quod temptabam dicere, versus erat.
Pàgina 179 - quid', ait, 'tibi sunt mea damna dolori? me tenuit moriens deficiente manu.' si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra restat, in Elysia valle Tibullus erit. obvius huic venies hedera iuvenalia cinctus tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo ; tu quoque, si falsum est temerati crimen amici, sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
Pàgina 242 - Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere, seque Praestitit invictam viribus usa suis.
Pàgina 192 - Saepe, sequens agnam, lupus est hac voce retentus: Saepe avidum fugiens restitit agna lupum : Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una; Et stetit in saxo proxima cerva leae : Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix Sedit ; et accipitri juncta columba fuit.
Pàgina 198 - Quum subito motu nubes crepuere sinistrae. Rettulit ille gradus, horrueruntque comae. Pulcher, et humano major, trabeaque decorus Romulus in media visus adesse via ; Et dixisse simul, Prohibe lugere Quirites : Nec violent lacrimis numina nostra suis. Tura ferant, placentque novum pia turba Quirinum, Et patrias artes militiamque colant.
Pàgina 217 - ... plurima lecta rosa est; sunt et sine nomine flores. ipsa crocos tenues liliaque alba legit. carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta comes. hanc videt et visam patruus velociter aufert, 445 regnaque caeruleis in sua portat equis. illa quidem clamabat „io, carissima mater, „auferor!

Informació bibliogràfica