Imatges de pàgina
PDF
EPUB

subjicitur, armârat Deus idem, idemque cremárat: Vulcanus arma ejus fabricaverat, et ignis corpus ejus absumserat. Halcyone mariti naufragium metuens, et graviter dolens, xi. 700: Nunc absens pereo, jactor nunc fluctibus absens, Et sine me me pontus habet; quæ argutiæ multo deteriores etiam sunt illis, quas Thisbæ tribuit. Etiam in lusu verborum lascivia ejus passim cernitur.-xi. 484, loco, quo studia nautarum in præsentissimo periculo egregie notantur, egerit hic fluctus, æquorque refundit in æquor.-xii. 493, Cæneus ensem corpori hostili immissum manu versans vulnus in vulnere fecit. Atque repetitione verborum inepta sæpissime ludit, eaque tanto magis offendit, quando in eadem fabula plus semel occurrit.iv. 170-195: Cepit amor Solem: Solis referemus amores. Primus Hic vidisse Deus: videt hic Deus omnia primus. Tectos qui læsit amores, Lædit amore pari. Tuis omnes qui terras ignibus uris, Ureris igne novo; quique omnia cernere debes, Leucotheen spectas. Puerilem adfectationem ista habent; in quibus tamen placuisse sibi poeta videtur: neque adeo eum puto resecturum fuisse talia, si vel maxime retractare opus potuisset. Rogatus enim aliquando, ut Seneca, Declam. ii. refert, ab amicis, ut tolleret tres versus, petivit invicem, ut tres exciperet, in quos illis nihil liceret. Conscripserant illi, quos tolli vellent; secreto hic, quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis iidem versus erant, in quibus Semibovemque virum, semivirumque bovem, et, Egelidum Borean, Egelidumque Notum. Nonnulla non amplificavit, sed prodigialiter auxit. In quo genere sunt serpens Cadmi et Erisichthonis fames. Prodigium enim est, quodque urbibus esse, Quodque satis populo poterat, non sufficit uni.

In orationibus spectatur hoc, ut non solum consilio di

centis, sed et personæ accommodatæ sint: quæ utraque laus orationibus fere omnibus, quas hoc carmen plurimas habet, debetur. Nobilissimæ sunt, xiii. 1-378, quibus Ajax et Ulysses de Achillis armis certant, quarum altera indignationem, altera calliditatem spirat, illa vehemens est, hæc composita et moderata, utraque autem argumentis fortissimis pugnat. Dissuasoria Phœbi ad Phaethontem, ii. 50-102, non modo argumentorum pondere et delectu valet, sed et animum paternum sollicitumque prodit. Plena acerbitatis est oratio, qua Scylla Minoa fugientem, viii. 108-142, insectatur. Convenienter majestati suæ Jupiter, i. 182-243, Deos convocatos alloquitur, sceleraque hominum verbis gravissimis notat. Fidenter et ad commovendum apte Tellus suam mundique causam agit, ii. 279-300. Meram zelotypiam et iram ex sui contemtu evomit Juno, ii. 511-30, apud Deos marinos. Præclare Pentheus, iii. 531-63, a novi Dei mollitie, a sacrorum ejus strepitu et a Thebanorum origine deterrendi argumenta sumit. Niobe, regina celeberrima, superbissime genus suum, opes, numerosissimamque prolem jactat, atque contemtim præ se Latonam spernit, vi. 170-202. Convenit furori juvenis incitati et perdite amantis oratio, qua Phœbus, i. 504-24, Daphnen fugientem revocat, suaque connubia commendat; ab eaque longe discrepant, quibus, ix. 16-26, Achelous Dejaniræ nuptias ambit. In omnibus his tam argumenta, quam forma orationum personis dicentium egregie attemperata. Idem valet de soliloquiis; quod apparebit, si quis v. c. quæ, iii. 262-72, Juno, et, vi. 687-701, Boreas secum loquuntur, et separatim et inter se collata consideraverit. Narrationes nonnullas auctor aliis tribuit, eæque moratæ satis sunt; ideoque forma dissident tam a se in

vicem, quam ab Ovidianis. Alius color iis est, quæ, iii. 582-691, Acœtes; alius, quæ, v. 577-641, Arethusa de se; alius, quæ Æacus, vii. 518-660, de peste et Myrmidonum suorum origine; alius denique, quæ Cephalus, vii. 690-862, de Procride sua, referunt. In prima nautam de rebus suis garrientem et causa sua fidentem audire tibi videris; ideoque et ignoscimus facile poetæ, quod Penthea furibundum longis illis ambagibus aures præbentem finxit. Altera simplicitate est conspicua. In ultima adfectus tenerrimus narrantem ab initio usque ad finem deducit, studiumque venandi interlucet. Narrationibus interpositæ sunt locorum, hominum rerumque descriptiones, quæ multitudine, varietate et præstantia sua non exiguam operis partem efficiunt. Quocumque oculos circumtuleris, descriptiones tibi occurrent sive imagines, quæ te advertent et tenebunt. Phantasiam poetæ in iis enitere jam supra monui, sed et judicium ejus in deligendis partibus, ex quibus imagines compositæ, atque vim poeticam in iis exornandis admirari licet. In regia Solis, ii. 25-30, non aurum rursus nobis et pyropum ostendit, sed, ut personas, Diem, Mensem, Annum, Secula, Horas, Ver, Æstatem, Autumnum, Hiemem. Alas Dædali, viii. 189, ostendit nobis. suavi similitudine interposita: Sic rustica quondam Fistula disparibus paulatim surgit avenis. De apro Calydonio, viii. 282-97, tum 338-40, nil memorat, nisi quod ad consilium pertinet; hoc est, quod declarat, quam horrenda fuerit bellua, quantum damnum attulerit agris, et quot juvenum concursu opus fuerit ad eam debellandam. Sed, ut jam dixi, totum carmen ejusmodi luminibus distinctum est, neque adeo est, quod plura jam recenseam.

Etiam in adfectibus mentis humanæ, tam motibus tene

ris, quam vehementioribus perturbationibus notandis egregius artifex Noster reperitur. Paternus adfectus paucis, sed bene, viii. 210, descriptus,

Inter opus monitusque genæ maduere seniles

Et patriæ tremuere manus,

copiosius, ii. 91-99, in Phœbo, do pignora certa, etc.; et, vi. 496-510, in Pandione sene filiam dimittente. Maternum animum, ix. 375-81, egregie exserit Dryope in lotum transiens, sollicitudine de filii educatione atque salute. Mutuum juvenis puellæque, tædæ jure jungi cupientium, amorem bene describit Pyrami et Thisbes fabula. Flagrantissimum uxoris in maritum amorem Halcyone verissime refert, xi; ubi maritum discessurum esse comperit, 416-43, et in discessu ipso, 464 sqq. idemque illo absente transit primum in desiderium, 573-81: mox, ubi de obitu ejus somnio monita est, in gravissimum luctum 678-709, et ubi corpus ejus natans prospicit 716 sqq. Mariti in conjugem animum non male exprimit Deucalion, i. 351-62, et multo melius Cephalus, vii. 690 fin. Tetræ et furentis libidinis naturam nobis ostendit Tereus, vi. 455 sqq. summi furoris Procne, ver. 610 sqq. Sed in primis memorari merentur loca, in quibus perturbatio mentis cum alia perturbatione aut cum sana ratione diu pugnat, ut in animo Medeæ, vii. 10 sqq. Scyllæ, viii. 44-80, Althææ, 462-511, Byblidis, ix. 473 sqq. Myrrhæ, x. 320 sqq. Hæc satis probant, egregiam Ovidio fuisse animi humani scientiam. Parum contra, ii. 381-400, Phoebus placet, qui in luctu et ira stultos homines imitatur. Perversis acuminibus corruptas esse nonnullas ejus generis notationes, ut, iii. 463-692, jam supra est admonitum.

Similitudines, quibus res varias vel illustrare voluit vel

exornare, multæ sunt probandæ, nec ingenio magno indignæ.—iii. 111: Sic ubi tolluntur festis aulæa theatris, etc. Ver. 568: Sic ego torrentem, etc. quibus illustratur vehementia iræ inhibitæ.-iv. 354, Hermaphroditus nudus in aqua, translucet, ut eburnea si quis Signa tegat claro, vel candida lilia, vitro. Dædalus antevolans nato timet, velut ales, ab alto Quæ teneram prolem produxit in aera nido. Suavissima est, x. 190, quam tamen Virgilio debet. Ibi Hyacinthus jacet, Ut si quis violas, riguove papaver in horto, Liliaque infringat, etc. Laudandus et locus, xi. 508-36, quo navis fluctibus jactata cum urbe oppugnata comparatur. Sed sæpe in hoc genere ornamentorum inveniendo et adhibendo fuit infelix. Ineptum est illud, iii. 44: Cadmi serpens tanto est corpore, quanto, Si totum spectes, geminas qui separat Arctos. Male, ii. 825, mutatio mulieris in saxum cum cancro, corporis malo late serpente, comparatur; nec bene, vi. 48, Arachnæ rubor, vicissim apparens et evanescens, cum aere sub Auroræ ortum purpureo.-ix. 170, Herculis cruor stridit, ceu lamina candens Tincta lacu. Temere, iv. 362-67, similitudines cumulavit et sine delectu posuit. Idem judicandum est de sententiis incertis, quarum aliæ placent, aliæ improbandæ sunt. Vere, ii. 447, monet, Heu, quam difficile est, crimen non prodere vultu! Vere etiam, iv. 64: Quo magis tegitur, tectus magis æstuat ignis, nempe amoris. Sæpe repeti videmus, ut verissimum, ex vii. 21: Video meliora proboque; Deteriora sequor. Græcis debet, quæ, iii. 135, ad Cadmum transtulit, scilicet, ultima semper Exspectanda dies homini, dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Anachronismi se sæpe reum fecit: i. 218, Arcades commemorantur, qui serius ab Arcade nomen invenere ; i. 373,

« AnteriorContinua »