P. Ovidii Nasonis Opera, Volum 2Sumptibus Rodwell et Martin [and 7 others], 1815 |
Altres edicions - Mostra-ho tot
Frases i termes més freqüents
æquora aëra ætas æthere amor antè aquæ arma artus auras brachia cæde capillos caput caussa certè cœlo colla conjuge conjux cornua corpore corpus cùm Deæ dedit dentes Deos Deus dextrâ Dianæ dixit Dumque Eurus fata ferrum formæ fortè frustrà fugit Galatea hâc hæc heros hunc ignes ignibus illâ ille illi illo imagine Inque inquit ipsa Jamque Jove Jovis Jupiter lacrimis litora lumina malè manus meæ mediâ METAMORPHOSEON mihi Minos modò monia mora munera neque numina nunc Nymphæ omnibus oscula OVIDII pars pater pectora Peleus pennis Perque Perseus Phoebus postquam præmia primùm priùs Protinus quâ quæ Quæque quærit quàm Quò quòd sæpe sanguine Scylla sentit silvas simul sine somnus sorores suâ suæ subitò super tamen tantùm tellus tempora terga terrâ terræ terras Theseus tibi Troja tulit Ulixes undâ undas undis Utque verba verò vidit vires virgo visa vulnera vultus
Passatges populars
Pàgina 56 - ... credule, quid frustra simulacra fugacia captas ? quod petis, est nusquam ; quod amas, avertere, perdes ! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est : nil habet ista sui ; tecum venitque manetque ; 435 tecum discedet, si tu discedere possis...
Pàgina 56 - Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse; se cupit imprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
Pàgina 240 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Pàgina 233 - Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat Auroram, nee voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser...
Pàgina 66 - ... dicta probant primamque iubent narrare sorores. illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus artus stagna Palaestini credunt...
Pàgina 57 - ... iste ego sum: sensi, nee me mea fallit imago! uror amore mei, flammas moveoque feroque. quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo? quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
Pàgina 309 - Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto...
Pàgina 155 - Imposita est, geminas opifex libravit in alas Ipse suum corpus ; motaque pependit in aura. Instruit et natum; « Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo : ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas ; si celsior, ignis adurat.
Pàgina 55 - emoriar, quam sit tibi copia nostri'. rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed...
Pàgina 55 - ... sucus corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram. inde latet silvis nulloque in monte videtur; 400 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.