Imatges de pàgina
PDF
EPUB

uam Tiburtem, hostem ostendit, duabus portis gressi consules utrimque aciem subeuntium iam muos aggrediuntur: apparuitque, occasione magis, uam virtute, fretos venisse: adeo vix primum inpeum Romanorum sustinuere. Quin etiam bono fuis⇒ Romanis adventum corum constabat, orientemque ■m seditionem inter Patres et plebem metu tam pronqui belli compressam. Alius adventus hostium it proximo bello, agris, quam urbi, terribilior. Polabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua = parte Etruriam adiacent, peragravere: rebusque -quicquam repetitis, novi consules C. Fabius et C. autius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea ovincia, Plautio Hernici evenere. Gallici quoque lli fama increbescebat. Sed inter multos terrores atio fuit pax Latinis petentibus data, et magna vis litum ab iis ex foedere vetusto, quod multis interiserant annis, accepta. Quo praesidio quum fulta Romana esset, levius fuit, quod Gallos mox Pracste venisse, atque inde circa Pedum consedisse, ditum est. Dictatorem dici C. Sulpicium placuit. -nsul ad id accitus C. Plautius dixit: magister equim dictatori additus M. Valerius. Hi robora milin, ex duobus consularibus exercitibus electa, adsus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto beln, quam parti utrique placebat, fuit. Quum primo lli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Roma= miles, ruendo in arma ac dimicationem, aliquanGallicam ferociam vinceret; dictatori neutiquam cebat, quando nulla cogeret res, fortunae se comtere adversus hostem, quem tempus deteriorem Hies et locus alienus facerct, sinc praeparato comatu, sine firmo munimento morantem: ad hoc iis mis corporibusque, quorum omnis in impetu vis et, parva eadem languesceret mora. His consiliis tator bellum trahebat, gravemque cdixerat poe

nam, si quis iniussu in hostem pugnasset. Milites, aegre id patientes, primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere; interdum Patres communiter increpare, quod non iussissent per consules geri bellum. Electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de coelo devolaturam in sinum victoriam censeat. Eadem deinde haec interdiu propalam, ac ferociora his, iactare; se iniussu imperatoris aut dimicaturos, aut agmine Romam ituros. Immiscerique militibus centuriones: nec in circulis modo fremere, sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi, atque in concionis magnitudinem crescere turba, et vociferari ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur: verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute eius dignum esset.

XIII. Septimum primum pilum iam Tullius ducebat; neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. Is, praccedens militum agmen, ad tribunal pergit; mirantique Sulpicio non turbam magis, quam turbae principem Tullium, imperiis obedientissimum militem, Scilicet, dictator, inquit, condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus, et prope ignominiae causa destitutum sine armis, oravit me, ut suam causam apud te agerem. Equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obiicinobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere, et abolere flagitii memoriam nova gloria patereris. Etiamad Alliam fusae legiones eandem, quam per pavorem amiserant, patriam, profectae postea ab Veiis, virtute recuperavere. Nobis, deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra. Quanquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus, quam feminas, abditos intra vallum omnibus contu

me1iis eludunt; et tu imperator noster, quod aegrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse; et prius, quam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. Quid enim aliud esse causae credemus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcunque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri, quam nos de tua, verius est. Sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliquis Patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet: quaeso, ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta censeas, sed a plebe Patribus; quae, sicut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat. Quis tandem succenseat, milites nos esse, non servos vestros? ad bellum, non in exsilium, missos? si quis det signum, in acıem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos? si nihil armis opus sit, otium Romae potius, quam in castris, acturos? Haec dicta sint Patribus. Te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. Quum vincere cupimus, tum te duce vincere ; tibi lauream insignem deferre; tecum triumphantes urbem inire; tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire. Orationem Tullii exceperunt preces multitudinis; et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.

XIV. Dictator, quanquam rem bonam exemplo haud probabili actam cernebat, tamen facturum, quod milites vellent, se recepit; Tulliumque secreto, quaenam haec res sit, aut quo acta more,percunctatur. Tullius magnopere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui, neve imperatoriae maiestatis, crederet: multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset non subtraxisse se ducem; ne quis alius, quales motà creare multitudo soleret, exsiT. LIV. TOM. II.

B

steret. Nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum: illi quoque tamen videndum magnopere esse, ut exercitum in potestate haberet. Differri non posse adeo concitatos animos: ipsos sibi locum ac tempus yugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. Dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. In eos saxa coniecta a Gallis: deinde ab Romana statione clamor ortus, ac procursum utrimque est. lamque haud procul iusto proelio res erant, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset. Affirmata certe eo casu Tullii apud dictatorem fides est: nec recipiente iam dilationem re, in posterum diem edisitur, acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui magis animis, quam viribus, fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. Sollertianimo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt. Mulis strata detrahi iubet: binisque tantum centunculis relictis, agasones, partim captivis, partim aegrorum armis ornatos, imponit. His fere mille effectis centum admiscet equites, et nocte super castra in montes evadere, ac silvis se occultare iubet: neque inde ante moveri, quam ab se acciperent signum. Ipse, ubi illuxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut adversus montes consisteret hostis. Instructo vani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene veris viribus profuit, primo credere duces Gallorum, non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt: priusque pugna coepit, quam signum ab ducibus da

retur.

XV. Acrius invasere Galli dextrum cornu: neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset,

Sex. Tullium nomine increpans rogitansque: Siccine pugnaturos milites spopondisset? ubi illi clamores sint arma poscentium? ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros? En ipsum imperatorem clara voce vocare ad proelium, et ire armatum ante prima signa. Ecquis sequeretur eorum, qui modo ducturi fuerint; in castris feroces, in acie pavidi? Vera audiebant: itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela, alienatis a memoria periculi animis. Hic primo impetus prope vecors turbavit hostes: eques deinde emissus turbatos avertit. Ipse dictator, postquam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat; et iis, qui in monte erant, signum, quod convenerat, dedit. Ubi inde quoque novus clamor ortus, et tendere obliquo monte ad castra Gallorum visi sunt; tum metu, ne excluderentur, omissa pugna est, cursuque effuso ad castra ferebantur. Ubi quum occurrisset iis M. Valerius, magister equitum, qui, profligato dextro cornu, obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam: plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt: et eorum, quos pavor pertulerat in silvas, atrox caedes post sedatum proelium fuit. Nec alius post M. Furium, quam C. Sulpicius, iustiorem de Gallis egit triumphum. Auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus, saxo quadrato saeptum, in Capitolio sacravit. Eodem anno et a consulibus vario eventu bellatum. Nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit: nec in acie tantum ibi cladis acceptum, quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt: qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit. Accessit ad eam cladem et vastatio Romani agri, quam

« AnteriorContinua »