Imatges de pàgina
PDF
EPUB

inquit, Roma virum fortissimum habet, procedat, agedum, ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior.

X. Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, quum et abnuere certamen vererentur, et praecipuam sortem periculi petere nollent. Tum T. Manlius, L. filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit: Iniussu tuo, inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim; non, si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo ego illi belluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit. Tum dictator, Macte virtute, inquit, ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. Perge, et nomen Romanum invictum, iuvantibus diis, praesta. Armant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio, ad propiorem habili pugnam. Armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum, et (quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est) linguam etiam ab irrisu exserentem, producunt. Recipiunt inde se ad stationem : et duo in medio armati, spectaculi magis more, quam lege belli, destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares. Corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis: media in altero militaris statura, modicaque in armis habilibus magis quam decoris species. Non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus, animorum iraeque tacitae plenum, omnem ferocian in discrimen ipsum certaminis distulerat. Ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pen dentibus, Gallus, velut moles superne imminens, proiecto laeva scuto, in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit. Romanus,

rum, et saucii relicti quidam inventi; agmenque fugientium ab Signinis, quum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum, ac per agros trepida fuga palatum est. Nec Romanis incruenta victoria fuit: quarta pars militum amissa; et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.

IX. Insequenti anno, quum C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules in Hernicos exercitum duxissent, neque inventis in agro hostibus, Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde iis Tiburtes portas clausere. Ea ultima fuit causa, quum multae antea querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur, per fetiales rebus repetitis, bellum Tiburti populo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium Pennum eo anno fuisse, satis constat, et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem. Macer Licinius comitiorum habendorum causa, et ab Licinio consule dictum scribit, quia, collega comitia bello praeferre festinante, ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit. Quaesita ca propriae familiae laus leviorem auctorem Licinium facit. Quum mentionem eius rei in vetustioribus annalibus nullam inveniam, magis, ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer, inclinat animus. Eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere. Dictator, quum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit, ingentique exercitu ab urbe profectus, in citeriore ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat, neutris cum rumpentibus, ne timoris indicium esset. Proelia de occupando ponte crebra erant; nec, qui potirentur, incertis viribus, satis discerni poterat. Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit; et, quantum maxima voce potuit, Quem nunc,

inquit, Roma virum fortissimum habet, procedat, agedum, ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior.

X. Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, quum et abnuere certamen vererentur, et praecipuam sortem periculi petere nollent. Tum T. Manlius, L. filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit: Iniussu tuo, inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non, si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo ego illi belluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit. Tum dictator, Macte virtute, inquit, ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. Perge, et nomen Romanum invictum, iuvantibus diis, praesta. Armant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio, ad propiorem habili pugnam. Armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum, et (quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est) linguam etiam ab irrisu exserentem, producunt. Recipiunt inde se ad stationem : et duo in medio armati, spectaculi magis more, quam lege belli, destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares. Corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis: media in altero militaris statura, modicaque in armis habilibus magis quam decoris species. Non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus, animorum iraeque tacitae plenum, omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat. Ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pen dentibus, Gallus, velut moles superne imminens, proiecto laeva scuto, in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit. Romanus,

mucrone subrecto, quum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus, insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. Iacentis inde corpus, ab omni alia vexatione intactum, uno torque spoliavit: quem respersum cruore collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos. Romani, alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt. Inter carminum prope modum incondita quaedam militariter ioculantes, Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiaeque honori fuit. Dictator coronam auream addidit donum, mirisque pro concione eam pugnam laudibus tulit.

XI. Et, hercule, tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte, relictis trepide castris, in Tiburtem agrum, atque inde, societate belli facta, commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus, mox in Campaniam transierit. Ea fuit causa, cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, quum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret. Ad quorum auxilium quum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Lavicano, Tusculanoque, et Albano agro, haud dubie Tiburtibus ducibus, sunt factae. Et, quum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta respublica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. Creatus Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit; et ex auctoritate Patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit. Dictator ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores, nullo detrectante militiam, sacramento ad

egit. Pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus urbis, in conspectu parentum coniugumque ac liberorum: quae magna, etiam absentibus, hortamenta animi, tum subiccta oculis, simul verecundia misericordiaque militem accendebant. Magna utrimque cdita caede, avertitur tandem acies Gallorum. Fuga Tibur, sicut arcem belli Gallici, petunt: palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum his intra portas compelluntur. Egregie quum ab dictatore, tum ab consule res gesta est. Et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, quum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit. Dictator, consulibus in senatu et apud populum magnifice collaudatis, et suarum quoque rerum illis remisso honore, dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit. Fabio satis visum, ut ovans urbem iniret. Irriderc Poetelii triumphum Tiburtes: ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum, extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint, et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem. Eam rem triumpho dignam visam Romanis? Ne nimis mirum magnumque censerent, tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.

[ocr errors]

XII. Itaque insequenti anno, M. Popillio Lacnate, Cn. Manlio consulibus, primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti, ad urbem Romam venerunt. Terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit: ad hoc multorum inscitia, qui, aut unde, hostes advenissent. Conclamatum tamen celeriter ad arma est, et portae statio nibus, murique praesidiis firmati: et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia, neque alium,

« AnteriorContinua »