Imatges de pàgina
PDF
EPUB

U. C. 534. morum non inter ejusdem modo conditionis homines erat, A. C. 218. sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis quam bene morientium, fortuna laudaretur.

Ejus oratio.

98

99

XLIII. "Dum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: "8 Si, quem animum in alienæ sortis exemplo paullo ante habuistis, eumdem moxin æstimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites. neque enim spectaculum modo illud, sed quædam veluti imago vestra conditionis erat. Ac nescio, an majora vincula majoresque necessitates vobis, quam captivis vestris, fortuna circumdederit. Dextra lævaque duo maria claudunt, nullam, ne ad effugium quidem, navem habentibus. circa Padus amnis, major Padus1 ac violentior Rhodano ; ab tergo Alpes urguent, vix integris vobis ac vigentibus transitæ. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti obcurristis. et eadem fortuna, quæ necessitatem pugnandi inposuit, præmia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab Diis quidem inmortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent. quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agite, cum Diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in 2vastis Lusitaniæ Celtiberiæque montibus, pecora consectando, nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis: tempus est jam, opulenta vos ac ditia stipendia facere, et magna operaæ pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit: hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore. sæpe et contemtus hostis cruentum cer

z Padus del. Gron. Crev.

97 Dum sic] Lege Quum.
98* Si, quem animum] Si, quo ani-
mo spectavistis alienæ sortis exemplum,
sive sortem captivorum vestrorum, quæ
vobis in exemplum proponebatur, eo-
dem animo judicaveritis de fortuna
vestra, et sic statueritis, vincendum vo-
bis esse, aut bene moriendum, vicimus,
milites.

99* Nescio an] Supple, non.

1 Dextra lævaque] Hic sunt aliqua, quæ paululum conturbent. Duo maria claudunt, nullam ... navem habentibus. Hoc omnino inconcinnum. Jam vero quæ sequuntur, non sibi accurate respondent, circa et ab tergo: nec magis Padus circa eos fuit, quani

Alpes et maria. Jac. Gronovius resecat omnino verbum claudunt. Nimis fortasse audacter, et cum aliquo sententiæ detrimento. Suspicamur potius residere vitium in voce habentibus, eamque pervulgato ac pene solenni librariorum errore scriptam esse pro habentis, sive habentes. Assentimur eidem Gronovio pro circa reponenti contra, id est, ex adverso. Sic exurgit integra et omnibus numeris suis absoluta oratio: dextra lævaque duo maria claudunt, nullam ne ad effugium quidem navem habentes. Contra Padus amnis, major ac violentior Rhodano. Ab tergo Alpes urgent.

2* Vastis] Desertis et inopibus.

tamen edidit, et incliti populi regesque 'perlevi momento victi U. C. 534. sunt. Nam, demto hoc uno fulgore nominis Romani, quid A. C. 218. est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam; ab Herculis columnis, ab oceano terminisque ultimis terrarum, per tot ferocissimos Hispuniæ et Galliæ populos vincentes huc pervenistis: pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa æstate cæso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo, ignorantique ducem. An me, in prætorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispania Galliæque, victorem eumdem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis, demtis signis, Panos Romanosque hodie ostendut, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi æstimo, milites, quod nemo vestrúm est, cujus non ante oculos ipse sæpe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me millies donatisque, alumnus prius omnium vestrûm, quam imperator, procedam acie adversus ignotos inter se ignorantesque.

6

XLIV. Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video unimorum ac roboris; veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos et infrenatos, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Karthaginienses, quuma ob patriam, tum ob iram justissimam, pugnaturos. Inferimus bellum, infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi, quanto major spes, major est animus inferentis vim, quam arcentis. Accendit præterea animos et stimulat dolor, injuria, indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum obpugnassetis: deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cam quibus pacem habeamus, se modum inponere æquum censet: circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos ne excedamus: neque eos, quos statuit, terminos observat. Ne transieris Iberum:

a tum Gron.

3* Perlevi momento] Levissima impulsione, parvo molimine, facile.

4 Cum laudatis a me millies donatisque] Hanc elegantissimam lectionem formavit Rubenii conjectura, quum olim legeretur, Tum laudastis me milites donatisque. Liber optimus, teste Gronovio, habet tum laudatis me miliens donatisque. Atque hac lectione duce Rubenius pervenit ad verum.

5* Equites frenatos et infrenatos] Numidæ, qui plurimi in equitatu Annibalis erant, equis infrenatis utebantur. Hinc apud Virgilium, Numida infreni.

6 Quum ob patriam] Vulgo tum ob. Mutavimus ex cod. Puteanæo.

7* Vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis] Vid. not. 24. ad c. 30.

supra.

U. C. 534. ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. Ad Iberum est SagunA. C. 218. tum: nusquam te vestigio moveris. Parum est, quod veter.

rimas provincias meas Siciliam et Sardiniam adimis. etiam Hispanias? et inde cessero, in Africam transcendes. Transcendes autem, dico? duos consules hujus anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et ignavis licet esse, 10 qui respectum habent, quos suus ager, sua terra, per tuta ac pacata itinera fugientes, accipient: vobis necesse est fortibus viris esse, et, omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis, aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, in prælio potius, quam in fuga, mortem obpetere. Si hoc bene fixum omnibus destinatumque in animo est, iterum dicam, vicistis: 12nullum momentum ad vincendum homini ab Diis inmortalibus acrius datum est.

11

XLV. His adhortationibus quum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt, tutandique pontis caussa castellum insuper inponunt. Pœnus, opere occupatis hostibus, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit. Gallis parci quam maxime jubet, principumque animos sollicitari ad defectionem. Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium, quinque millia passuum 13a Victumviis consedit.

8 Ad Iberum est Saguntum] Saguntum, ipso teste Livio, supra c. 7. ultra Iberum situm est, a cujus amnis ostio distat 90. fere passuum millibus. Libenter legeremus, cis Iberum est Saguntum, ut hæc intelligerentur dicta ex persona Pœnorum. Romanus vetuit transiri Iberum. Respondet Panus: at eum amnem non transeo, dum Saguntum oppugno. Etenim cis Iberum (si spectes ulteriorem Hispaniam et Pœnos) est Saguntum. Romanus in respondendo voluntatem affert pro ratione: nusquam te vestigio moveris: id est, sta in vestigio, neque ex eo loco, in quo te consistere jubeo, pedem efferas. Illud quoque ex hac levi mutatione sequetur commodi, quod sic intelligetur quomodo Romani eos quos statuunt terminos non observent, id quod illis paulo ante ab Annibale objectum est. Terminum statuunt Iberum, et tamen illum transcendunt, dum nos vetant Saguntum, urbem sitam cis Iberum respectu nostri, oppugnare.

9* Inde cessero] Si inde cessero. Supprimitur particula si ad majorem vim.

10* Qui respectum habent] Qui ha

bent quo respiciant, quum illis a tergo sit Roma et Italia..

11* Omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis] Quum inter victoriam mortemve nihil sit vobis medium, sed omnia certa desperatione, velut profunda quadam voragine, abrupta.

12 Nullum momentum] Hoc loco omnes MSS. vitiati sunt. Optimi habent loco ultimæ vocis contemptum : nec abludunt ceteri. Inde Gronovius finxit momentum, quod verissimum putavit, atque adeo non dubitavit in textum immittere. Prius editi ex Vallæ conjectura habebant incitamentum, quod aptius congruit cum adjectivo acrius. Jac. Gronovius propius insistens ipsis apicibus literarum scriptæ lectionis suspicatur nullum eo telum.

13 A Victumviis] Scripti, tum Gronoviani, tum nostri, a vico tumulis: unde Gronovius legendum putat ab Ictimulis, qui locus commemoratus est Straboni 1. V. p. 218. et Plinio, l. XXXIII. c. 4. Similiterque c. 57. hujus libri, ubi et scripti et editi habent ad Victumvias.. oppugnandas, emendat idem Gronovius ad Ictimulos.. oppugnandos.

....

pronunciat

Ibi Hannibal castra habebat: revocatoque propere Mahar- u. C. 534. bale atque equitibus, quum instare certamen cerneret, nihil A. C. 218. umquam satis dictum præmonitumque ad cohortandos mili- Præmia suis tes ratus, vocatis ad concionem certa præmia pronunciat, in Hannibal. quorum spem pugnarent. Agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, inmunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam, quam agrum, maluisset, ei se argento satisfacturum: qui sociorum cives Karthaginienses fieri vellent, potestatem facturum: qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cujus suorum popularium mutatam sẻcum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum læva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatus Deos, ita se mactarent, quemadmodum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut Diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id moræ, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt. XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis. nam et Prodigia_in lupus intraverat castra, laniatisque obviis ipse intactus eva- castris Roserat; et examen apum in arbore prætorio inminente consederat. Quibus procuratis, Scipio, cum equitatu jaculatoribusque expeditis profectus 15 ad castra hostium, exque propinquo copias, quantæ, et cujus generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. neutri alteros primo cernebant: densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Constitit utrumque agmen, et proelio sese expediebant. Scipio jaculatores et Gallos equites in fronte locat; Romanos, sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato, jaculatores fugerunt 16 inter subsidia Pugna ad secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu equestris ad anceps. dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis, aut desilientibus, ubi suos premi cir-. cumventos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugna

14* Id more] Id tantum sibi esse moræ rati, quominus speratis potirentur, quod nondum pugnarent; atque adeo sese, statim atque pugnare daretur, compotes votorum fore.

15 Ad castra hostium, exque propinquo copias] Male collocata est particula que. Scripti fere omnes ex quo propinquo, unus e regiis ex propinquo.

Lege cum Gronovio ad custra hostium
ex propinquo, copiasque.

16 Inter subsidia ad secundam
aciem] Subsidia sunt hic ipsa secunda
acies. Itaque recte observat Jac. Gro-
novius has voces inter subsidia prorsus
supervacaneas esse. Quum igitur in
uno MS. desint, eas videmur posse re-
cidere.

manis.

Ticinum.

U. C. 534. ierat: donec Numidæ, qui in cornibus erant, circumvecti A. C. 218. paullulum, ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Ronibal. manos, auxitque pavorem consulis vulnus, periculumque Cos. a filio intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic

Vincit Han

servatus.

dunt Roma

ui.

erit juvenis, penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Pœnisque adpellatus. Fuga tamen effusa jaculatorum maxime fuit, quos primos Numidæ invaserunt. Alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo, sed etiam corporibus suis, protegens, in castra, nusquam trepide neque effuse cedendo, reduxit. Servati consulis decus Cœlius ad servum natione Ligurem delegat. malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores, et 17 fama obtinuit.

19

XLVII. Hoc primum cum Hannibale prælium fuit; quo facile adparuit, et equitatu meliorem Pœnum esse, et ob id Ultra Pa- campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello dum rece- gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte, jussis militibus vasa silentio conligere, castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est; ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, sine tumultu atque insectatione hostis, copias trajiceret. Prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: tamen 18 ad sexcentos moratorum in citeriore ripa, segniter ratem solventes, cepit. transire non potuit pontem, 1o ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Cœlius auctor est, Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse; ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum inpetum fluminis obpositis. Ea peritis amnis ejus vix fidem fecerint. nam neque equites, armis equisque salvis, tantam vim fluminis superasse verisimile est, 20 ut jam Hispanos omnes inflati transvexerint utres. et multorum dierum circuitu 21 Padi vada petenda fuerant, ⚫ fuerint Crev.

17* Fama obtinuit] Fama tenet : vulgo creditur.

18 Ad sexcentos moratorum] Numerum apposuit e Polybio Gronovius. Vulgati præferebant aliquot: scripti adhæc. Nimirum Livius scripserat ad DC.

19 Ut extrema] Toto illo ponte, qui e ratibus junctus erat, labente secundum cursum fluminis, simul atque extrema resoluta fuere.

20 Ut jam Hispanos omnes] Etiamsi id quoque ponatur, eredatur, Hispanos ope utrium inflatorum amnem transisse. Vox omnes vacare videtur, et

mutanda esse in pedites, vel omnino ableganda.

21 Padi vada petenda fuerint] Sic scripti aliquot Gronoviani, omnes nostri. Editi vulgo, fuerant. Sed in ea re quæ non ponatur pro vera, sed ex qua concessa et data aliquid inferatur absurdi, modus potentialis eleganter et proprie usurpatur. Si id quod Cœlius narrat, verum esse existimetur, inquit Livius, necesse fuerit ut Annibal multorum

petierit Padi vada.
riodi nequicquam
vius.

dierum circuitu Cetera hujus pesollicitat Grono

« AnteriorContinua »