Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt: Vol. 2, pars. 1

Portada
sumptibus librariæ Gyldendalianæ (Hegelorium Patris et Filii), 1880 - 272 pàgines
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 31 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Pàgina 187 - Digna res visa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.
Pàgina 126 - Hannibali non possum ? sed sit nihil sancti, non fides non religio non pietas, audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
Pàgina 208 - ... insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum.
Pàgina 62 - ... sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova de integro exorta pugna...
Pàgina 3 - Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset.
Pàgina 42 - Lilybaeum tenere apparatu belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, ut, ubi signum datum esset, ne quis moram conscendendi faceret; perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem, missi.
Pàgina 227 - ... lapidem in pagis, forisque, et conciliabulis, omnem copiam ingenuorum inspicerent ; et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent. tribuni plebis, si iis...
Pàgina 252 - Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque...
Pàgina 60 - Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis, sed ne deo20 rum quidem satis metuens.

Informació bibliogràfica