Imatges de pàgina
PDF
EPUB

47 3

P. OVIDIUS NASO

EX RECOGNITIONE

RUDOLPHI MERKELII

TOM. I.

AMORES. EPISTULAE. DE MEDIC. FAC. ARS AMAT.

[blocks in formation]

Quae quae scripta Nasonis primo volumine de tribus comprehendi consueverunt, per scribas librarios a summa litterarum memoria, ordine paulum diverso *), continuari solita videntur, cuius modi ex volumine quodam Gallico libri omnes transscripti sunt vetusti, qui restant, quosque haec editio sequitur. Sunt hi

Ep.

1. (P) Parisinus catal. n. 8242 memb. 4 min. saec. IX. Paginae sunt 99, quarum duae 97 et 98 chartaceae et vacuae. Pag. 1 adversa incipit a versu Epist. II 14, pag. 54 aversa desinit in Epist. XVIIII 175. pag. 57 adv. inc. a v. Am. I 2, 51, p. 99 av. des. in Am. III 15, 8. praeterea excidit pagina una inter pp. 6 et 7, verss. Ep. IIII 48 ad 103, paginae duae inter pp. 9 et 10, vv. V 97 ad VI 49, pagina una inter pp. 96 et 99, vv. Am. III 12, 27 ad 14, 2. abscissi in ima p. 29 vv. Ep. XIII 9 ad 12 et 36 ad 40. Versus in pag. plerumque undetriceni, ut tituli librorum et epistolarum ternos versus expleant, elegiarum initia binos. De quaternionibus nihil adnotatum. putaverim quia pp. 7, 13, 25 adversae maxime detritae esse dicuntur, ab iis pagg. quaterniones vel terniones incipere. deinde si forte a p. 57 novus quaternionum ordo sit, desinet tertius in p. 80 av., quartus in p. 88 av., quintus in p. 96 av., quae partes itidem attritae et in p. 80 av. sex versiculi qui plane evanuerunt a manu saec. XII instaurati. operae pretium erit haec investigari, maxime num inter p. 54 et 57 tres paginas intercidisse appareat, an partes diversae amplioris voluminis casu coniunctae esse videantur. Scriptura difficilis, vocabula tamen salis bene dirempta. pentametri subducti. Epistolae dirimuntur a manu prima notis huiusmodi, FIN. II. INCIPIT. 111., EXPLIC. III. INCIPIT. IIII. omissum id in ep. XIII et in marg. suppletum est. deinde vero inter XIII et XIIII est EXPLIC.XII. INCIPIT. XIII., et porro post XVI EXPLIĈ .XU. INCIPIT

*) et rectiore fortassis in cod. R, si epigramma Amorum fidem habere possit, vulgata scriptura in Art. am. III 343 sit interpolata, vera lateat in vestigiis cod. R: Dete cerem libris.

a

*

« AnteriorContinua »