Les Métamorphoses d'Ovide, Volum 2

Portada
L. Duprat, Letellier et comp., 1802
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 39 - Phoebeos submovet ictus. frigora dant rami, varios humus umida flores: perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo est properatus amor.
Pàgina 277 - ... mollit odoratas, pennarum vincula, ceras ; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 230 at pater infelix, nee iam pater, " Icare," dixit, " Icare," dixit " ubi es ? qua te regione requiram ? " " Icare " dicebat : pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
Pàgina 61 - Non tamen abscedit ; neque enim vestigia cernit longius ulla pedum : servat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae. quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit ; et citius quam nunc tibi facta renarro, 635 in latices mutor.
Pàgina 315 - ... bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam, sectamque domat ferventibus undis.
Pàgina 329 - Scythiam, rigidique cacumine mentis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent; ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, ventris erat pro ventre locus; pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri; auxerat...
Pàgina 271 - Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum. non secus ac liquidus Phrygiis Maeandrus in arvis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi Venturas aspicit undas et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas, ita Daedalus implet innumeras errore vias vixque ipse reverti ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.
Pàgina 277 - ... alas. Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus. dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque levatus...
Pàgina 113 - ... sed nunc quoque turpes litibus exercent linguas pulsoque pudore, quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
Pàgina 261 - doleamne geri lacrimabile bellum, In dubio est; doleo quod Minos hostis amanti est; Sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset. Me tamen accepta poterat deponere bellum Obside; me comitem, me pacis pignus haberet.
Pàgina 277 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?

Informació bibliogràfica