Imatges de pàgina
PDF
EPUB

1

[ocr errors]

Et madidos myrrhâ curvum crinale capillos.
Ille quidem jaculo quamvis distantia misso
Figere doctus erat; sed tendere doctior arcus.
Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui mediâ positus fumabat in aulâ,
Perculit, et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos jactantem sanguine vultus
Assyrius vidit Lycabas, junctissimus illi
Et comes,
et veri non dissimulator amoris,
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin: quos ille tetenderat, arcus
Adripit et,,,Mecum tibi sint certamina," dixit;
,,Nec longum pueri fato laetabere, quo plus
Invidiae quam laudis habes." Haec omnia nondum
Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum,
Vitatumque tamen sinuosâ veste pependit.
Vertit in hunc harpen, spectatam caede Medusae,
Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille
Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atrâ,
Circumspexit Athin, seque adclinavit in illum;
Et tulit ad manes junctae solatia mortis.

55

60

65

70

75

80

Ecce! Syenites, genitus Methione, Phorbas
Et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam
Sanguine, quo tellus late madefacta tepebat,
Conciderant lapsi. Surgentibus obstitit ensis,
Alterius costis, jugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erinon, cui lata bipennis
Telum erat, hamato Perseus petit ense; sed altis
Exstantem signis, multaeque in pondere massae,
Ingentem manibus tollit cratera duabus,
Infregitque viro. Rutilum vomit ille cruorem,
Et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum,
Caucasiumque Abarin, Sperchionidemque Lycetum,
Intonsumque comas Elycen, Phlegyanque, Clytumque
Sternit, et adstructos morientum calcat acervos.
Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti
Intorquet jaculum, quod detulit error in Idan,
Λύκειον.

86. Lycetum. F.: Lyceum,

87. Elycen. F. Helicon, ἑλικόν,

85

90

Expertem frustra belli et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,

Quandoquidem in partes," ait,,, attrahor: accipe, Phineu,

Quem fecisti hostem : pensa hoc cum vulnere vul

nus!"

Jamque remissurus tractum de corpore telum,
Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.

95

100

105

Hic quoque Cephenum post regem primus Odites Ense jacet Clymeni; Protenora perculit Hypseus ; Ha psea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor, timidusque deorum;. Quem quoniam prohibent anni bellare: loquendo Pugnat, et incessit scelerataque devovet arma. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis Demetit ense caput, quod protinus incidit arae; Atque ibi semanimi verba exsecrantia linguâ Edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon Invicti, vinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu; Cererisque sacerdos Ampycus, albenti velatus tempora vittâ; Tu quoque, lapetide, non hos adhibendus in usus; Sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres (Jussus eras celebrare dapes, festumque canendo)! Cui procul adstanti, plectrumque imbelle tenenti, Pettalus irridens:,,Stygiis cane cetera," dixit, Manibus!" et laevo mucronem tempore figit. Concidit, et digitis morientibus ille retentat Fila lyrae, casuque cánit miserabile carmen.

[ocr errors]

Non sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas,
Raptaque de dextro robusta repagula posti
Ossibus illidit mediae cervicis; at ille
Procubuit terrae, mactati more juvenci.
Demere tentabat laevi quoque robora postis
Cinyphius Pelates; tentanti dextera fixa est

110

115

120

Cuspide Marmaridae Corythi, lignoque cohaesit. 125
Haerenti latus hausit Abas; nec corruit ille;
Sed retinente manum moriens e poste pependit.

111. Iapetide. F. Lantpetade, cui pater Lanipetes quidam fuerit,

P. Ovidii N. Metam.

G

130

Sternitur et Melaneus, Perseïa castra secutus,
Et Nasamoniaci Dorilas ditissimus agri;
Dives agri Dorilas, quo non possederat alter
Latius, aut totidem tollebat farris acervos.
Hujus in obliquo missum stetit inguine ferrum
(Letifer ille locus); quem postquam vulneris auctor
Singultantem animam et versantem lumina vidit
Bactrius Halcyoneus,,,Hoc, quod premis," inquit, 135
habeto
De tot agris terrae!" corpusque exsangue reliquit.
Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
Ultor Abantiades, mediâ quae nare recepta
Cervice exacta est, in partesque eminet ambas.
Dumque manum Fortuna juvat, Clytiumque Cla- 140

[ocr errors]

ninque,

L

Matre satos unâ, diversò vulnere fudit:
Nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
Fraxinus acta femur; jaculum Clanis ore momordit.
Occidit et Celadon Mendesius; occidit Astreus,
Matre Palaestinâ, dubio genitore creatus;
Aethionque, sagax quondam ventura videre,
Nunc ave deceptus falsâ; regisque Thoactes
Armiger, et caeso genitore infamis, Agyrtes.

145

Plus tamen exhausto superest: namque omnibus

unum

Opprimere est animus. Conjurata undique pugnant 150
Agmina pro causâ meritum impugnante fidemque;
Hac pro parte socer frustra pius et nova conjux
Cum genitrice favent, ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
Pollutosque semel multo Bellona penates
Sanguine perfundit, renovataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti
Phinea: tela volant hibernâ grandine plura

155

Praeter utrumque latus, praeterque et lumen et aures.
Adplicat hinc humeros ad magnae saxa columnae: 160
Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes. Instabant parte sinistrà

Choanius Molpeus, dextrâ Nabathaeus Ethemon.
Tigris ut, auditis diversa valle duorum

Exstimulata fame mugitibus armentorum,

Nescit, utro potiùs ruat, et ruere ardet utroque:
Sic dubius Perseus, dextrâ laevâne feratur,
Molpea trajecti submovit vulnere cruris ;

165

170

Contentusque fugâ est: nec enim dat tempus Ethemon;
Sed furit et, cupiens alto dare vulnera collo,
Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit; et extremâ percussae parte columnae
Lamina dissiluit, dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
Plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra 175
Bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit:
,,Auxilium," Perseus,,, quoniam sic cogitis ipsi,”
Dixit,,, ab hoste petam. Vultus avertite vestros,
Si quis amicus adest!" et Gorgonis extulit ora. 189
,, Quaere alium, tua quem moveant miracula," dixit
Thescelus; utque manu jaculum fatale parabat
Mittere: in hoc haesit, signum de marmore, gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
Pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo
Dextera diriguit, nec citra mota nec ultra.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem
Argento partim, partim caelaverat auro:

185

,,Adspice," ait,,,Perseu, nostrae primordia gentis: 199
Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro." Pars ultima vocis
In medio suppressa sono est; adapertaque velle
Ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
Increpat hos,,,Vitioque animi, non crinibus," inquit, 195
Gorgoneis torpetis," Eryx.,, Incurrite mecum
Et prosternite humi juvenem magica arma moventem!”
Incursurus erat; tenuit vestigia tellus,

Immotusque silex armataque mansit imago.

Hic tamen ex merito poenain subiere; sed unus 200 Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspectâ saxo concrevit oborto.

Quem ratus Astyages etiamnum vivere, lóngo
Ensé ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.

Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, 205
Marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est medià de plebe virorum
Dicere. Bis centum restabant corpora pugnae;
Gorgone bis centum riguerunt corpora visâ.

210

220

Poenitet injusti nunc denique Phinea belli; Sed quid agat? Simulacra vidt diversa figuris, Agnoscitque suos, et nomine quemque vocatos Poscit opem; credensque parum, sibi proxima tangit. Corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex: Confessasque manus obliquaque brachia tendens, 215 ,Vincis," ait,,,Perseu! Remove fera monstra; tuaeque Saxificos vultus, quaecunque ea, tolle Medusae. Tolle, precor! Non nos odium regnive cupido Compulit ad bellum: pro conjuge movimus arma. Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra. Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter Hanc animam concede mihi; tua cetera sunto." Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat, Respicere audenti,,, Quod, ait, timidissime Phineu, Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est 225 (Pone metum), tribuam: nullo violabere ferro. Quin etiam mansura dabo monumenta per aevum, Inque domo soceri semper spectabere nostri : Ut mea se sponsi soletur imagine conjux." Dixit, et in partem Phorcynida transtulit illam, 230 Ad quam se trepido Phineus obverterat ore. Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix Diriguit, saxoque oculorum induruit humor. Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex Submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

Victor Abantiades patrios cum conjuge muros Intrat et, immeritae vindex ultorque parentis, Adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces;

235

Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, 240

[ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »