Imatges de pàgina
PDF
EPUB

620

Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
Hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque
Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus;
Hoc omnes alii: praedae tam coeca cupido est.
Non tamen hanc sacro violari pondere pinum
Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima" juris.
Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
De numero Lycabas, qui, Tuscâ pulsus ab urbe,
Exilium, dira poenam pro caede, luebat.
Is mihi, dum resto, juvenili guttura pugno
Rupit, et excussum misisset in aequora, si non
Haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
Impia turba probant factum. Nunc denique Bacchus
(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus,
Quid facitis? quis clamor? ait: quâ (dicite, nautae)
Huc ope perveni? quo me deferre paratis?

Pone metum, Proreus, et quos contingere portus
Ede velis, dixit: terrà sistêre petitâ.

?

625

630

635

640

Naxon, ait Liber, cursus advertite vestros.
Illa mihi domus est; vobis erit hospita tellus.
Per mare fallaces perque omnia numina jurant,
Sic fore; meque jubent pictae dare vela carinae.
Dextera Naxos erat: dextrâ mihi lintea danti,
Quid facis, o demens? quis te furer, inquit, Acoete,
Pro se quisque, tenet? Laevam pete. Maxima nutu
Pars mihi significat; pars, quid velit, aur susurrat.
Obstupui, Capiatque aliquis moderamina, dixi,
Meque ministerio scelerisque artisque removi.
Increpor a cunctis, totumque immurmurat agmen ;
E quibus Aethalion, Te scilicet omnis in uno
Nostra salus posita est! ait; et subit ipse, meumque
Explet opus, Naxoque petit diversa relicta.

645

Tum deus illudens, tanquam modo denique 650 fraudem Senserit, e puppi pontum prospectat aduncâ; Et flenti similis, Non haec mihi littora, nautae, Promisistis, ait; non haec mihi terra rogata est. Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, Si puerum juvenes, si multi fallitis unum?

655

670

Jamdudum flebam. Lacrimas manus impia nostras
Ridet, et impellit properantibus aequora remis.
Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
Est deus) adjuro, tam me tibi vera referre,
Quam veri majora fide: stetit aequore puppis 660
Haud aliter, quam si siccum navale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant,
Velaque deducunt, geminâque ope currere tentant.
Impediunt hederae remos, nexuque recurvo
Serpunt, et gravidis distinguunt vela corymbis. 665
Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvi,
Pampineis agitat velatam frondibus hastam ;
Quem circa tigres, simulacra immania lyncum,
Pictarumque jacent fera corpora pantherarum.
Exsiluere viri, sive hoc insania fecit,
Sive timor; primusque Medon nigrescere pinnis
Corpore depresso et spinae curvamina flecti
Incipit. Huic Lycabas, In quae miracula, dixit,
Verteris? et lati rictus et panda loquenti
Naris erat, squamamque cutis durata trahebat,
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit; et illas
Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari.
Alter ad intortos cupiens dare brachia funes,
Brachia non habuit; truncoque repandus in undas 680
Corpore desiluit. Falcata novissima cauda est,
Qualia dividuae sinuantur cornua lunae.
Undique dant saltus, multâque adspergine rorant;
Emerguntque iterum, redeuntque sub aequora rursus;
Inque chori ludunt speciem, lascivaque jactant
Corpora, et acceptum patulis mare naribus efflant.
De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
Restabam solus, Pavidum, gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat deus, Excute, dicens,
Corde metum, Diamque tene. Delatus in illam, 690
Accensis aris Baccheïa sacra frequento."

675

685

,, Praebuimus longis," Pentheus,,, ambagibus

aures,

22

Inquit:,,ut ira morâ vires adsumere posset. Praecipitem, famuli, rapite hunc, cruciataque diris

695

700

Corpora tormentis Stygiae demittite nocti!"
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
Clauditur in tectis; et dum crudelia jussae
Instrumenta necis, ferrumque ignisque, parantur:
Sponte suâ patuisse fores, lapsasque lacertis
Sponte suâ, fama est nullo solvente catenas.
Perstat Echionides, nec jam jubet ire; sed ipse
Vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
Cantibus et clarâ Bacchantum voce sonabat.
Ut fremit acer equus, cum bellicus acre canoro
Signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem: 705
Penthea sic ictus longis ululatibus aether
Movit, et audito clangore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
Purus ab arboribus, spectabilis undique campus.
Hic oculis illum cernentem sacra profanis
Prima videt, prima est insano concita motu,
Prima suum misso violavit Penthea thyrso
Mater.,,lo, geminae," clamavit,,, adeste sorores!
Ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
Ille mihi feriendus aper.'
Ruit omnis in unum

[ocr errors]
[ocr errors]

710

715

Turba furens; cunctae coëunt, cunctaeque sequuntur
Jam trepidum, jam verba minus violenta loquentem,
Jam se damnantem, jam se peccasse fatentem.
Saucius ille tamen,,, Fer opem, matertera," dixit,
Autonoë! moveant animos Actaeonis umbrae. 720
Illa, quid Actaeon, nescit, dextramque precanti
Abstulit Inoo lacerata est altera raptu.
Non habet infelix quae matri brachia tendat;
Trunca sed ostendens disjectis corpora membris,
,,Adspice, mater!" ait. Visis ululavit Agaue,
Collaque jactavit, movitque per aëra crinem ;
Avulsumque caput digitis complexa cruentis
Clamat, lo, comites, opus haec victoria nostrum est!"
Non citius frondes autumno frigore tactas,

[ocr errors]

725

Jamque male haerentes, altâ rapit arbore ventus, 750 Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant, Turaque dant, sanctasque colunt Ismenides aras,

At

LIBER QUARTUS.

5

non Alcithoë Minyeïas orgia censet Accipienda dei; sed adhuc temeraria Bacchum Progeniem negat esse Jovis; sociasque sorores Impietatis habet. Festum celebrare sacerdos Immunes operum dominas famulasque suorum, Pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, Serta comae, manibus frondentes sumere thyrsos, Iusserat; et saevam laesi fore numinis iram Vaticinatus erat. Parent matresque nurusque: Telasque calathosque infectaque pensa reponunt; Turaque dant; Bacchumque vocant, Bromiumque, Lyaeumque, Ignigenamque, satumque iterum, solumque bimatrem. Additur his Nyseus, indetonsusque Thyoneus, Et cum Lenaeo genialis consitor uvae,

10

Nycteliusque, Eleleusque parens, et lacchus, et Euan; 15
Et quae praeterea per Grajas plurima gentes
Nomina, Liber, habes: tibi enim inconsumta jurentas;
Tu puer aeternus, tu formosissimus alto

Conspiceris coelo; tibi, cum sine cornibus adstas,
Virgineum caput est; Oriens tibi victus, ad usque 20
Decolor extremo quâ tingitur India Gange.

Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
Sacrilegos mactas; Tyrrhenaque mittis in aequor
Corpora. Tu bijugum pictis insignia frenis
Colla premis lyncum; Bacchae Satyrique sequuntur; 25
Quique senex ferulâ titubantes ebrius artus
Sustinet, aut pando non fortiter haeret asello.
Quacunque ingrederis: clamor juvenilis et una
Femineae voces, impulsaque tympana palmis,
Concavaque aera sonant, longoque foramine buxus. 30
Pacatus mitisque, rogant Ismenides, adsis;
Jussaque sacra colunt. Solae Minyeïdes intus,
Intempestivâ turbantes festa Minerva,

Aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
Aut haerent telae, famulasque laboribus urgent. 35

E quibus una, levi deducens pollice filum:

[ocr errors]

Dum cessant aliae, commentaque sacra frequentant, Nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet," inquit, Utile opus manuum vario sermone levemus; Perque vices aliquid, quod tempora longa videri 40 Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures. Dicta probant, primamque jubent narrare, sorores. Illa, quid e multis referat (nam plurima norat), Cogitat, et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versâ squamis velantibus artus Stagna Palaestini credunt celebrasse figurâ; An magis, ut sumtis illius filia pennis Extremos albis in turribus egerit annos; Naïs an ut cartu nimiumque potentibus herbis Verterit in tacitos juvenilia corpora pisces, Donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat, Ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.

45

50

Haec placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, Talibus orsa modis, lanâ sua fila sequente,

Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter, 55 Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, Contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. Notitiam primosque gradus vicinia fecit; Tempore crevit amor. Taedae quoque jure coïssent; 60 Sed vetuere patres, quod non potuere vetare. Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur; Quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis. Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, Cum fieret, paries domui communis utrique, Id vitium nulli per secula longa notatum (Quid non sentit amor?) primi sensistis amantes, Et voci fecistis iter; tutaeque per illud Murmure blanditiae minimo transire solebant. Saepe, ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc, Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris:

65

70

,, Invide," dicebant,,,paries, quid amantibus obstas? Quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi, Aut, hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres? 75

61. F. S. v. p. quae non potuere vetari,

« AnteriorContinua »