Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Jamque caput rerum Romanam intraverat urbem:
Erigitur serpens, summoque adclinia malo
Colla movet, sedesque sibi circumspicit aptas.
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis
(Insula nomen habet), laterumque a parte duorum 740
Porrigit aequales mediâ tellure lacertos;
Huc se de Latià pinu Phoebeïus anguis
Contulit, et finem specie coeleste resumtâ
Luctibus imposuit, venitque salutifer Urbi.

745

760

Hic tamen accessit delubris advena nostris : Caesar in Urbe suâ deus est; quem Marte togâque Praecipuum non bella magis finita triumphis Resque domi gestae properataque gloria rerum In sidus vertere novum stellamque comantem, Quam sua progenies: neque enim de Caesaris actis 750 Ullum majus opus, quam quod pater extitit hujus. Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, Perque papyriferi septemflua flumina Nili Victrices egisse rates, Numidasque rebelles Cinyphiumque Jubam Mithradateisque tumentem 755 Nominibus Pontum populo adjecisse Quirini, Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, Quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum Humano generi, Superi, cavistis abunde. Ne foret hic igitur mortali semine cretus, Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Aeneae genitrix, vidit quoque triste parari Pontifici letum, et conjurata arma moveri. Palluit, et cunctis, ut cuique erat obvia divûm: ,,Adspice," dicebat,,, quantâ mihi mole parentur 765. Insidiae, quantâque caput cum fraude petatur, Quod de Dardanio solum mihi restat lulo! Solane semper ero justis exercita curis, Quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, Nunc male defensae confundant moenia Trojae; 770 Quae videam natum longis erroribus actum Jactarique freto, sedesque intrare Silentum, Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, Cum Junone magis. Quid nunc antiqua recordor Damna mei generis? Timor hic meminisse priorum 775 X

P: Ovidii N. Metam,

Non sinit. In me acui sceleratos cernitis enses;
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve
Caede sacerdotis flammas extinguite Vestae!"
Talia nequidquam toto Venus anxia coelo
Verba jacit, Superosque movet, qui rumpere 780

quanquem
Ferrea non possunt veterum decreta Sororum,
Signa tamen luctûs dant haud incerta futuri.
Arma ferunt nigras inter crepitantia nubes
Terribilesque tubas auditaque cornua coelo
Praemonuisse nefas. Phoebi quoque tristis imago 785
Lurida sollicitis praebebat lumina terris.
Saepe faces visae mediis ardere sub astris;
Saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atrâ
Sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo;
Mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
Auditi, sanctis et verba minacia lucis.

790

800

Victima nulla litat; magnosque instare tumultus
Fibra monet; caesumque caput reperitur in extis. 795
Inque foro circumque domos et templa deorum
Nocturnos ululasse canes, umbrasque Silentum
Erravisse ferunt, motamque tremoribus Urbem.
Non tamen insidias venturaque vincere fata.
Praemonitus potuere deûm, strictique feruntur
In templum gladii: neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus diramque placet nisi Curia caedem.
Tum vero Cytherea manu percussit utrâque
Pectus, et aetheriâ molitur condere nube,
Quâ prius infesto Paris est ereptus Atridae,
Et Diomedéos Aeneas fugerat enses.

805

Talibus hanc genitor:,, Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras? Intres licet ipsa Sororum
Tecta trium: cernes illic molimine vasto

Ex aere et solido rerum tabularia ferro,

Quae neque concursum coeli neque fulminis iram
Nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
Invenies illic inclusa adamante perenni

Fata tui generis. Legi ipse animoque notavi

810

Et referam: ne sis etiamnum ignara futuri,
Hic sua complevit, pro quo, Cytheréa, labore,
Tempora perfectis, quos terrae debuit, annis.
Ut deus accedat coelo templisque colatur,
Tu facies natusque suus, qui nominis heres
Impositum feret orbis onus, caesique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessae moenia pacem
Victa petent Mutinae; Pharsalia sentiet illum,
Emathiâque iterum madefacti caede Philippi;
Et Magnum Siculis nomen superabitur undis;
Romanique ducis conjux Aegyptia, taedae
Non bene fisa, cadet; frustraque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo,

815

820

825

835

Quid tibi barbariem, gentes ab utroque jacentes
Oceano, numerem? Quodcunque habitabile tellus 830
Sustinet, hujus erit; pontus quoque serviet illi.
Pace datâ terris animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor,
Exemploque suo mores reget; inque futuri
Temporis aetatem venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sanctâ de conjuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque jubebit;
Nec, nisi cum senior similes aequaverit annos,
Aetherias sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caeso de corpore raptam
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsâ prospectet Julius aede."

840

845

Vix ea fatus erat, mediâ cum sede Senatûs Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Caesaris eripuit membris nec in aëra solvi Passa recentem animam coelestibus intulit astris. Dumque tulit: lumen capere atque ignescere sensit, Emisitque sinu: lunâ volat altius illa, Flammiferumque trahens spatiose limite erinem Stella micat; natique videns benefacta fatetur Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo. Hic sua praeferri quanquam vetat acta paternis: Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis,

838. F.: senio.

850

855

Invitum praefert, et in unâ parte repugnat.
Sic magnis cedit titulis Agamemnonis Atreus;
Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles;
Denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces
Temperat aetherias et mundi regna triformis;
Terra sub Augusto; pater est et rector uterque. 860
Dî, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
Cesserunt, dique Indigetes, genitorque Quirine
Urbis, et invicti genitor Gradive Quirini,
Vestaque Caesareos inter sacrata penates,

Et cum Caesareâ tu, Phoebe domestice, Vestâ, 865
Quique tenes celsus Tarpejas, Jupiter, arces,
Quosque alios vati fas adpellare piumque:
Tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

Quâ caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
Accedat coelo, faveatque precantibus absens.

870

Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira nec ignes Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Cum volet illa dies, quae nil nisi corporis hujus Jus habet, incerti spatium mihi finiat aevi; Parte tamen meliore mei super alta perennis Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum; Quâque patet domitis Romana potentia terris, Ore legar populi, perque omnia secula famâ, Si quid habent veri vatum praesagia, viyam.

875

CODICIS MS. BEROLINENSIS
LECTIONES ALIQUOT NOTABILIORES.

-

Lib. I. 91
93. minantia scisso A. ligabantur: —
timebat vindice. 100. gentes. 190. tentanda.
358. exempta. 426. modo nata per ipsum. 509.
notent. 647. supersint, non male.

Lib. II. 57. possit pro fas sit. 128. volantes. 132.
Effugit, recte. 133. sit, item recte. 183. Jam
cognosse. 273. contractosque. 286. vulnera.
291. frater? illi cur etc. 356. trahit.

604. to-

tiens, ut semper, sicut et quotiens. 681. T. o.
fuit baculum silvestris olivae. 792. papavera.
Lib. III. 3. natam. 29. Et specus. 31. ubi. 34. vi-
brant. 213. ferox. 501. locus. 566. amonitu.
Lib. IV. 224. loquendi, et a manu altera: loquendis.
Illud rectum. 656. nam. 675. eximiae.
Lib. V. 48. Lemnicale. 115. irridens. 390. varios.
Lib. VI. 37. defessa senecta. 200. turba cum qu. di-
stabat. 201. Ite satis properete sacris. 401. ex-
emplis. 538. conjux. hostis mihi. 607. narrare.
635. Degener ha.

Lib. VII. 78. Erubuere. 223. cretis. 276. mortali.
296. capit hoc a Colchide munus. 417. Fecun-
dique (sed rasum in di syllaba) soli. 716. mo-
vebat. 741. Mala pectora detego tractus; et vo-
cabulo tractus superscriptuin: tectus. In mar-
gine legitur: al.: mala pacta nego, male pactus
adulter. 853. oro vestrosque, bene.
tum superosque videtur glossema esse.
Lib. VIII. 318. Venit Atalantis Schoenei pulcherrima
virgo. 525. Paulatimque cana pruinam.

hineius, cum glossa: lelex filius tinei.

Vulga-

721.

« AnteriorContinua »