Imatges de pàgina
PDF
EPUB

750

755

Perque dies placidos hiberno tempore septem
Incubat Halcyone pendentibus aequore nidis.
Tum via tuta marís: ventos custodit et arcet
Aeolus egressu, praestatque nepotibus aequor.
Hos aliquis senior circum freta lata volantes
Spectat, et ad finem servatos laudat amores,
Proximus, aut idem, si fors tulit,,,Hic quoque," dixit,
Quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
Adspicis (ostendens spatiosum guttura mergum),
Regia progenies, et, si descendere ad ipsum
Ordine perpetuo quaeris, sunt hujus origo
Ilus et Assaracus, raptusque Jovi Ganymedes,
Laomedonque senex, Priamusque novissima Trojae
Tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste,
Qui nisi sensisset primâ nova fata juventâ,
Forsitan inferius non Hectore nomen haberet ;
Quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosâ furtim peperisse sub Idâ
Fertur Alexirhoë, Granico nata bicorni.
Oderat hic urbes, nitidâque remotus ab aulâ
Secretos montes et inambitiosa colebat
Rura; nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.

Non agreste tamen nec inexpugnabile Amori

760

765

770

775

Pectus habens, silvas captatam saepe per omnes
Adspicit Hesperien patria Cebrenida ripâ,
Injectos humeris siccantem sole capillos.
Visa fugit Nymphe, veluti perterrita fulvum
Cerva lupum, longeque lacu deprensa relicto
Accipitrem fluvialis anas. Quam Troïus heros
Insequitur, celeremque metu celer urget amore.
Ecce! latens herbâ coluber fugientis adunco
Dente pedem strinxit, virusque in corpore liquit.
Cum vitâ suppressa fuga est. Amplectitur amens
Exanimem, clamatque,,,Piget, piget esse seculum;
Sed non hoc timui, nec erat mihi vincere tanti. 780
Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
A me causa data est. Ego sim sceleratior illo,
Ni tibi morte meà mortis solatia inittam!"
Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
Se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem 785

790

Molliter excepit, nantemque per aequora pennis
Texit, et optatae non est data copia mortis.
Indignatur amans invitum vivere cogi,
Obstarique animae, miserâ de sede volenti
Exire; utque novas humeris adsumserat alas:
Subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
Pluma levat casus. Furit Aesacos, inque profundum
Pronus abit, letique viam sine fine retentat.
Fecit amor maciem; longa internodia crurum,
Longa manet cervix; caput est a pectore longe; 795
Aequor amat, nomenque tenet, quia mergitur, illi.

LIBER DUODECIMUS.

Nescius adsumtis Priamus pater Aesacon alis
Vivere, lugebat; tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis praesentia tristi,

10

Postmodo qui longum raptâ cum conjuge bellum
Attulit in patriam. Conjurataeque sequuntur
Mille rates, gentisque simul commune Pelasgae;
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
Invia fecissent venti, Boeotaque tellus
Aulide piscosâ puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Jovi cum sacra parassent,
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara:
Serpere caeruleum Danaï videre draconem
In platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
Nidus erat volucrum bis quatuor arbore summâ, 15
Quas simul et matrem circum sua damna volantem
Corripuit serpens, avidâque recondidit alvo.
Obstupuere omnes; at veri providus augur
Thestorides,,, Vincemus," ait:,, gaudete, Pelasgi!
Troja cadet; sed erit nostri mora longa laboris;
Atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis, et servat serpentis imagine saxum.

2

23. servat. F.; servant,

20

30

Permanet Aoniis Nereus violentus in undis, Bellaque non transfert; et sunt, qui parcere Trojae 25 Neptunum credant, quia moenia fecerit urbi; At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve, Sanguine virgineo placandam virginis iram Esse deae. Postquam pietatem publica causa, Rexque patrem vicit, castumque datura cruorem Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris: Victa dea est, nubemque oculis objecit, et inter Officium coetumque sacri vocesque precantum Suppositâ fertur mutasse Mycenída cervâ. Ergo ubi, quà decuit, lenita est caede Diana, Et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit: Accipiunt ventos a tergo mille carinae, Multaque perpessae Phrygiâ potiuntur arenâ.

35

40

45

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi, Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit, Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce, numerosque aditus ac mille foramina tectis Addidit, et nullis inclusit limina portis ; Nocte dieque patent. Tota est ex ore sonanti, Tota fremit, vocesque refert, iteratque, quod audit. Nulla quies intus, nullâque silentia parte; Nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis Esse solent; qualemve sonum, cum Jupiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenent; veniunt leve vulgus cuntque, Mixtaque cum veris passim commenta vagantur Millia rumorum, confusaque verba volutant. E quibus hi vacuas implent sermonibus aures, Hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti Crescit, et auditis aliquid novus adjicit auctor. Illic Credulitas, illic temerarius Error Vanaque Laetitia est, consternatique Timores, Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.

26. fecerit. V.: fecerat.

50

55

60

Ipsa, quid in coelo rerum pelagoque geratur
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.

65

Fecerat haec notum, Grajas cum milite forti. Adventare rates; neque inexpectatus in armis Hostis adest. Prohibent aditu, littusque tuentur Troës, et Hectoreâ primus fataliter hastâ, Protesilaë, cadis; commissaque proelia magno Stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. Nec Phryges exiguo, quid Achaia dextera posset, 70 Sanguine senserunt. Et jam Sigéa rubebant Littora; jam leto, proles Neptunia, Cygnus Mille viros dederat; jam curru instabat Achilles, Totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu

Agmina; perque acies aut Cygnum aut Hectora 75

quaerens, Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum Hector erat. Tum colla jugo candentia pressos Exhortatus equos, currum direxit in hostem; Concutiensque suis Vulcania tela, lacertis,

Quisquis es, o juvenis, solatia mortis habeto," 80 Dixit,,, ab Haemonio quod sis jugulatus Achille." Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est. Sed quanquam certâ nullus fuit error in hastâ: Nil tamen emissi profecit acumine ferri; Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu : 85 ,, Nate deâ, (nam te famâ praenovimus)," inquit ille, ,, quid a nobis vulnus miraris abesse?" Mirabatur enim. ,, Non haec, quam cernis, equinis Fulva jubis cassis, nec onus cava parma sinistrae Auxilio mihi sunt; decor est quaesitus ab istis. Mars quoque ob hoc capere arma solet. Removebitur ecce! Tegminis officium: tamen indestrictus abibo. Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui Nereaque et natas et totum temperet aequor. Dixit et haesurum clypei curvamine telum Misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit Terga novena boum, decimo tamen orbe moratum. Excutit hoc heros, rursusque trementia forti

79. suis. F.: feris.

[ocr errors]

90

95

100

105

110

Tela manu torsit. Rursus sine vulnere corpus
Sincerumque fuit. Nec tertia cuspis apertuin
Et se praebentem valuit destringere Cygnum.
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto
Cum sua terribili petit irritamina cornu
Puniceas, vestes, elusaque vulnera sentit.
Num tamen exeiderit ferrum considerat hastae:
Haerebat ligno.,, Manus est mea debilis ergo;
Quasque," ait,,, ante habuit vires, effudit in uno.
Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
Moenia disjeci, vel cum Tenedonque suoque
Eëtionéas implevi sanguine Thebas,
Vel cum purpureus populari caede Caycus
Fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
Hic quoque tot caesis, quorum per liitus acervos
Et feci et video, valuit mea dextra, valetque."
Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam 115
Misit in adversum Lyciâ de plebe Menoeten;
Loricamque simul subjectaque pectora rupit.
Quo plangente gravem moribundo vertice terram,
Extrahit illud idem calido de vulnere telum,
Atque ait:,,Haec manus est, haec, quâ modo 120
vicimus, hasta:

Utar in hunc îsdem; sit in hoc, precor, exitus idem!"
Sic fatus Cygnum repetit; nec fraxinus errat,
Inque humero sonuit non evitata sinistro;
Inde, velut muro solidâve a caute, repulsa est.
Quâ tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum 125
Viderat, et frustra fuerat gavisus, Achilles:
Vulnus erat nullum; sanguis erat ille Menoetae.
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
Desilit, et nitido securum cominus hostem
Ense petens parmam gladio galeamque cavari
Cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulterius, clypeoque adversa reducto
Ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat;
Cedentique sequens instat, turbatque, ruitque,

102. aperto. F.: aprice.

114. feci. F.: vidi,
131. at. V.: et.

130

« AnteriorContinua »