Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

-720

Trux aper insequitur, totosque sub inguine dentes 715
Abdidit, et fulvâ moribundum strayit arenâ.
Vecta levi curru medias Cytherea per auras
Cypron olorinis nondum pervenerat alis:
Agnovit longe gemitum morientis, et albas
Flexit aves illuc. Utque aethere vidit ab alto
Semanimem, inque suo jactantem sanguine corpus:
Desiluit, pariterque sinus pariterque capillos
Rupit, et indignis percussit pectora palmis;
Questaque cum fatis, At non tamen omnia vestri
Juris erunt," inquit: luctus monumenta manebunt 725
Semper, Adoni, mei; repetitaque mortis imago
Annua plangoris peraget simulamina nostri.
At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam
Femineos artus in olentes vertere menthas,
Persephone, licuit; nobis Cinyreïus heros
Invidiae mutatus erit?" Sic fata cruorem
Nectare odorato sparsit, qui tactus ab illo
Intumuit, sicut pluvio perlucida coelo
Surgere bulla solet. Nec plenâ longior horâ
Facta mora est, cum flos

730

sanguine concolor 735 ortus,

Qualem, quae lento celant sub cortice granum,
Punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo:
Namque male haerentem et nimiâ levitate caducum
Excutiunt îdem, qui praestant nomina, venti.

LIBER UNDECIMUS.

Carmine dum tali silvas animosque ferarum
Threïcius vates et saxa sequentia ducit:
Ecce! nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
Orphea, percussis sociantem carmina nervis.
De quibus una, levem jactato crine per auram,
,En," ait,,,hic, hic est nostri contemtor!" et hastam
Vatis Apollinei vocalia misit in ora,

Quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit.

[merged small][ocr errors]

Alterius telum lapis est, qui missus in ipso
Aëre concentu victus vocisque lyraeque est,
Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
Ante pedes jacuit. Sed enim temeraria crescunt
Bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinnys.
Cunctaque tela forent cantu mollita; sed ingens
Clamor et inflato Berecynthia tibia cornu
Tympanaque plaususque et Bacchéi ululatus
Obstrepuere sono citharae. Tum denique saxa
Non exauditi rubuerunt sanguine vatis."
At primum attonitas etiamnum voce canentis
Innumeras volucres anguesque agmenque
ferarum
Maenades, Orphéi titulum, rapuere, triumphi;
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris,
Et coëunt ut aves, si quando luce vagantem

10

16

20

Noctis avem cernunt; structoque utrimque theatro 25 Ceu matutinâ cervus periturus arenâ

30

35

Jam morsu petitur, jam circumquâque prementum
Praeda canum est: vatemque petunt, et fronde virenti
Conjiciunt thyrsos, non haec in munera factos;
Hae glebas, illae dereptos arbore ramos,
Pars torquent silices. Neu desint tela furori,
Forte boves presso subigebant vomere terram;
Nec procul hinc, multo fructum sudore parantes,
Dura lacertosi fodiebant arva coloni,
Agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt
Arma sui; vacuosque jacent dispersa per agros
Sarculaque, rastrique graves, longique ligones.
Quae postquam rapuere ferae, cornuque minaci
Divellére boves: ad vatis fata recurrunt,
T'endentemque manus et in illo tempore primum 40
Irrita dicentem nec quidquam voce moventem.
Sacrilegae perimunt; perque os, proh Jupiter! illud
Auditum saxis intellectumque ferarum

Sensibus in ventos anima exhalata recessit.

Te moestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 45

Te rigidae silices, tua carmina saepe secutae

Fleverunt silvae; positis te frondibus arbos,

Tonsa comam, luxit; lacrimis quoque flumina dicunt Increvisse suis, obscuraque carbasa pullo

50

218 METAM. 2. BACCHAE IN ARBORES. 3. MIDAS AUREUS.
Naïdes et Dryades passosque habuere capillos..
Membra jacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque
Excipis, et (mirum) medio dum labitur amne:
Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
Murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
Janique mare invectae flumen populare relinquunt, 55
Et Methymnaeae potiuntur littore Lesbi.
Hic ferus expositum peregrinis anguis arenis
Os petit, et sparsos stillanti rore capillos.

60

Tandem Phoebus adest, morsusque inferre parantem
Arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos
Congelat, et patulos, ut erant, indurat hiatus.
Umbra subit terras, et, quae loca viderat ante,
Cuncta recognoscit; quaerensque per arva piorum
Invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis.
Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo;
Nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit;
Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus.

Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus;
Amissoque dolens sacrorum vate suorum,
Protinus in silvis matres Edonidas omnes,
Quae fecere nefas, tortâ radico ligavit.

65

70

75

Quippe pedum digitos, in quantam quaeque secutae,
Traxit et in solidam detrusit aeumine terram;
Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
Crus ubi commisit volucris, sensitque teneri,
Plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
Sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
Externata fugam frustra tentabat. At illam
Lenta tenet radix, exsultantemque coërcet ;
Dumque, ubi sint digiti, dum, pes ubi, quaerit, 80
et ungues:
Adspicit in teretes lignum succedere suras;
Et conata femur moerenti plangere dextrâ,
Robora percussit; pectus quoque robora fiunt,
Robora sunt humeri; porrectaque brachia veros
Esse putes ramos, et non fallare putando.

85

Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit

Cumque choro meliore sui vineta Tymoli

agros,

Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
Tempore nec caris erat invidiosus arenis.

Hunc adsueta cohors Satyri Bacchaeque frequentant; 90
At Silenus abest. Titubantem annisque meroque
Ruricolae cepere Phryges, vinctumque coronis
Ad regem traxere Midan, cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum: 95
Hospitis adventu festum genialiter egit

Per bis quinque dies et junctas ordine noctes.
Et jam stellarum sublime coëgerat agmen
Lucifer undecimus: Lydos cum lentus in agros
Rex venit, et juveni Silenum reddit alumno.
Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
Muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
Ille, male usurus donis, ait,,,Effice, quicquid
Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum."
Adnuit optatis, noçituraque munera solvit,
Liber; at indoluit, quod non meliora petîsset,
Laetus alit gaudetque malo Berecynthius heros,
Pollicitamque fidem tangendo singula tentat,
Vixque sibi credens non altâ fronde virentem,
Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
Tollit humo saxum; saxum quoque palluit auro;
Contigit et glebam: contactu gleba potenti
Massa fit; arentes Cereris decerpsit aristas:
Aurea messis erat; demtum tenet arbore
Hesperidas donasse putes; si postibus altis
Admovit digitos: postes radiare videntur;
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaën eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens
Omnia. Gaudenti mensas posuere ministri
Exstructas dapibus, nec tostae frugis egentes,
Tum vero sive ille suâ Cerealia dextra
Munera contigerat: Cerealia dona rigebant;
Sive dapes avido convellere dente parabat:
Lamina fulva dapes admoto dente crepabant,
Miscuerat puris auctorem muneris undis?
Fusile per rictus aurum fluitare videres,

pomum:

100

105

110

115

120

125

Attonitus novitate mali, divesque miserque
Effugere optat opes, et, quae modo voverat, odit.
Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
Urit, et inviso meritus torquetur ab auro.

[ocr errors]

وو

[ocr errors]

130

135

Ad coelumque manus et splendida brachia tollens,
Da veniam, Lenaee pater! Peccavimus," inquit;
Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!"
Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
Restituit, pactamque fidem, data munera, solvit;
Neve male optato maneas circumlitus auro:
Vade," ait,,, ad magnis vicinum Sardibus amnem,
Perque jugum ripae labentibus obvius undis
Carpe viam, donec venias ad fluminis ortus;
Spumiferoque tuum fonti, qua plurimus exit,
Subde caput, corpusque simul, simul elue crimen."
Rex jussae succedit aquae. Vis aurea tinxit
Flumen, et humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quoque jam veteris percepto semine venae 145
Arva rigent auro madidis pallentia glebis.

140

150

155

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat Panaque, montanis habitantem semper in antris. Pingue sed ingenium mansit; nocituraque, ut ante, Rursus erant domino stolidae praecordia mentis. Nam, freta prospiciens late, riget arduus alto Tmolus in adscensu, clivoque extentus utroque Sardibus hine, illinc parvis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris jactat sua carmina Nymphis, Et leve ceratâ modulatur arundine carmen, Ausus Apollineos prae se contemnere cantus: Judice sub Tmolo certamen venit ad impar. Monte suo senior judex consedit, et aures Liberat arboribus (quercu coma caerula tantum Cingitur, et pendent circum cava tempora baccae); 160 Inde deum pecoris spectans,,, In judice," dixit, Nulla mora est." Calamis agrestibus intonat ille, Barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) Carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi; vultum sua silva secuta est. 165 Ille caput flavum_lauro Parnaside vinctus

Verrit humum, Tyrio saturatâ murice pallâ;

« AnteriorContinua »