Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Jam juvėnis, jam vir, jam se formosior ipso est,
Jam placet et Veneri, matrisque ulciscitur ignes:
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, 525
Inscius extanti destrinxit arundine pectus."
Laesa manu natum dea repulit; altius actum
Vulnus erat specie, primoque fefellerat ipsam.
Capta viri formâ non jam Cythereïa curat

Littora; non alto repetit Paphon aequore cinctam, 530
Piscosainque Gnidon, gravidamve Amathunta métalli.
Abstinet et coelo: coelo praefertur Adonis.
Hunc tenet; huic comes est; adsuetaque semper in

umbrâ

Indulgere sibi, formamque augere colendo,
Per juga, per silvas dumosaque saxa vagatur
Nuda genu, vestem ritu succincta Dianae ;
Hortaturque canes; tutaeque animalia praedae,
Aut pronos lepores, aut celsum in cornua cervum,
Aut agitat damás. At fortibus abstinet apris;
Raptoresque lupos armatosque unguibus ursos
Vitat, et armenti saturatos caede leones.

535

540

[ocr errors]

545

Te quoque, ut hos timeas (si quid prodesse monendo
Possit), A. oni, monet,,, Fortisque fugacibus esto,"
Inquit:,, in audaces non est audacia tuta.
Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo;
Neve feras, quibus arma dedit Natura, lacesse:
Stet mihi ne magno tua gloria. Non movet aetas,
Nec facies, nec quae Venerem movere,
leones
Setigerosque sues, oculosque animosque ferarum.
Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri;
Impetus est fulvis et vasta leonibus ira;
Invisumque mihi genus est." Quae causa, roganti:
Dicam," ait,,,et veteris monstrum mirabere culpae.
Sed labor insolitus jam me lassavit, et ecce!
Opportuna suâ blanditur populus umbra,

550

555

Datque torum cespes. Libet hac requiescere tecum." Et requievit humo, pressitque et gramen et ipsum; Inque sinu juvenis positâ cervice renidens

Sic ait, ac mediis interserit oscula verbis:

وو

Forsitan audieris, aliquam certamine cursus 560 Veloces superasse viros. Non fabula rumor

Ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,
Laude pedum formaene bono praestantior esset.
Scitanti deus huic de conjuge:,, Conjuge," dixit,
Nil opus est, Atalanta, tibi: fuge conjugis usum. 565
Nec tamen effugies, teque ipsâ viva carebis."
Territa sorte dei per opacas innuba silvas

[ocr errors]
[ocr errors]

570

575

Ibat, et instantem turbam violenta procorum
Conditione fugat:,,Nec sum potiunda, nisi," inquit,
Victa prius cursu. Pedibus contendite mecum.
Praemia veloci conjux thalamique dabuntur;
Mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto."
Illa quidem immitis; sed tanta potentia formae est:
Venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
Sederat. Hippomenes cursûs spectator iniqui,
Et,,Petitur cuiquam per tanta pericula conjux?"
Dixerat, ac nimios juvenum damnarat amores.
Ut faciem et posito corpus velamine vidit,
Quale meum, vel quale tuum, si femina fias:
Obstupuit, tollensque manus,,, Ignoscite," dixit, 580
Quos modo culpavi: nondum mihi praemia nota,
Quae peteretis, erant." Laudando concipit ignem,
Et ne quis juvenum currat velocins optat,
Invidiamque timet. Sed cur certaminis hujus
Intentata mihi fortuna relinquitur?" inquit.
Audentes deus ipse juvat." Dum talia secum
Exigit Hippomenes: passu volat alite virgo.
Quae quanquam Scythicâ non secius ire sagittâ
Aonio visa est juveni: tamen ille decorem
Miratur magis; et cursus facit ipse decorem.
Aura refert oblata citis talaria plantis,

[ocr errors]

Tergaque jactantur crines per eburnea, quaeque
Poplitibus suberant picto genualia limbo;
Inque puellari corpus candore ruborem

585

590

Traxerat haud aliter, quam cum super atria velum 595 Candida purpureum simulatas inficit umbras.

Dum notat haec hospes: decursa novissima meta est, Et tegitur festâ victrix Atalanta coronâ;

Dant gemitum victi, penduntque ex foedere poenas.

595. sequ. F.: T. h. a. quam olim, super a. v. C. p. simul addi. sur, injicit umbras,

Non tamen eventu juvenum deterritus horum
Constitit in medio; vultuque in virgine fixo:
Quid facilem titulum superando quaeris inertes?
Mecum confer," ait.,, Seu me fortuna potentem
Fecerit: a tanto non indignabere vinci

600

(Namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi 605 Est Neptunus avus: pronepos ego regis aquarum; Nec virtus citra genus est); seu vincar: habebis Hippomene victo magnum et memorabile nomen." Talia dicentem molli Schoeneïa vultu

610

Adspicit et dubitat, superari an vincere malit;
Atque ita,,,Quis deus hunc formosis," inquit,,,iniquus
Perdere vult, caraeque jubet discrimine vitae
Conjugium petere hoc? Non sum me judice tanti.
Nec formâ tangor; poteram tamen hac quoque tangi.
Quid, quod adhuc puer est? Non me movet ipse, 615

sed aetas.

Quid, quod inest virtus et mens interrita leti?
Quid, quod ab aequoreâ numeratur origine quartus?
Quid, quod amat; tantique putat connubia nostra,
Ut pereat, si me Fors illi dura negarit?

Dum licet, hospes, abi, thalamosque relinque 620

cruentos.

625

Conjugium crudele meum est. Tibi nubere nulla
Nolet, et optari potes a sapiente puellâ.
Cur tamen est mihi cura tui tot jam ante peremtis?
Viderit. Intereat, quoniam tot caede procorum
Admonitus non est, agiturque in taedia vitae!
Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum
Indignamque necem pretium potietur amoris ?
Non erit invidiae victoria nostra ferendae.
Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles!
Aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! -630
At quam virgineus puerili vultus in ore est!
Ah, miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
Vivere dignus eras. Quodsi felicior essem,
Nec mihi conjugium fata importuna negarent:
Unus eras, cum quo sociare cubilia possem.
Dixerat; utque rudis primoque cupidine tacta,
Quod facit ignorans, amat et non sentit amorem.

[ocr errors]

635

Jam solitos poscunt cursus populusque paterque,
Cum me sollicitâ proles Neptunia voce
Invocat Hippomenes. ,, Cythereia, comprecor, 640

ausis

Adsit," ait,,, nostris, et, quos dedit, adjuvet ignes!* Detulit aura preces ad me non invida blandas; Motaque sum, fateor; nec opis mora longa dabatur.

650

Est ager, indigenae Tamáséum nomine dicunt, Telluris Cypriae pars optima; quem mihi prisci 645 Sacravere senes, templisque accedere dotem Hanc jussere meis. Medio nitet arbor in arvo, Fulva comam, fulvo ramis crepitantibus auro. Hinc tria forte meâ veniens decepta fereham Aurea poma manu; nullique videnda nisi ipsi Hippomenen adii, docuique, quis usus in illis. Signa tubae dederant: cum carcere pronus uterque Emicat, et summam celeri pede libat aṛenam. Posse putes illos sicco freta radere passu, Et segetis canae stantes percurrere aristas, Adjiciunt animos juveni clamorque favorque, Verbaque dicentum;,,Nunc, nunc incumbere tempus, Hippomene! propera! Nunc viribus utere totis! Pelle moram: vinces. Dubium, Megareïus heros Gaudeat an virgo magis his Schoeneïa dictis. O quoties, cum jam posset transire, morata est, Spectatosque diu vultus invita reliquit! Aridus e lasso veniebat anhelitus ore,

655

660

665

Metaque erat longe. Tum denique de tribus unum
Foetibus arboreis proles Neptunia misit.
Obstupuit virgo, nitidique cupidine pomi
Declinat cursus, aurumque volubile tollit.
Praeterit Hippomenes: resonant spectacula plausu,
Illa moram celeri cessataque tempora cursu
Corrigit, atque iterum juvenem post terga re-

linquit.

670

Et rursus pomi jactu remorata secundi,
Consequitur transitque virum. Pars ultima cursus
Restabat:,,Nunc," inquit," ades, dea, muneris auctor!"
Inque latus campi, quo tardius illa rediret,
Jecit ab obliquo nitidum juveniliter aurum,

675

680

An peteret, virgo visa est dubitare: coëgi
Tollere, et adjeci sublato pondera malo,
Impediique oneris pariter gravitate morâque.
Neve meus sermo cursu sit tardior illo:
Praeterita est virgo; duxit sua praemia victor.
Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem
Ferret, Adoni, fui? Nec grates immemor egit,
Nec mihi tura dedit. Subitam convertor in iram;
Contemnique dolens, ne sim spernenda futuris,
Exemplo caveo, meque ipsa exhortor in ambos. 685
Templa deûm Matri, quae quondam clarus Echion
Fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,
Transibant; et iter longum requiescere suasit.
Illic concubitus intempestiva cupido

695

Occupat Hippomenen, a numine concita nostro. 690
Luminis exigui fuerat prope templa recessus
Speluncae similis, nativo pumice tectus,
Religione sacer prisca, quo multa sacerdos
Lignea contulerat veterum simulacra deorum
Hunc init, et vetito temerat sacraria probro.
Sacra retorserunt oculos, turritaque Mater
An Stygia sontes dubitavit mergeret undâ.
Poena levis visa est: ergo modo levia fulvae
Colla jubae velant; digitî curvantur in ungues,
Ex humeris armi fiunt; in pectora totum
Pondus abit; summae cauda verruntur arenae:
Iram vultus habet; pro verbis murmura reddunt;
Pro thalamis celebrant silvas: aliisque timendi
Dente premunt domito Cybeleïa frena leones.
Hos tu, care, mihi cumque his genus omne fe- 705

rarum,

700

Quae non terga fugae, sed pugnae pectora praebent,
Effuge: ne virtus tua sit damnosa duobus."

Illa quidem monuit, junctisque per aëra cygnis
Carpit iter; sed stat monitis contraria virtus.
Forte suem latebris, vestigia certa secuti,
Excivere canes, silvisque exire parantem
Fixerat obliquo juvenis Cinyreïus ictu.
Protinus excussit pando venabula rostro,

Sanguine tincta suo; trepidumque et tuta petentem

710

« AnteriorContinua »