Imatges de pàgina
PDF
EPUB

140

145

Sidereum gracili spectare cacumine coelum.
Ingemuit, tristisque deus,,, Lugebere nobis,
Lugebisque alios, aderisque dolentibus," inquit.
Tale nemus vates contraxerat, inque ferarum
Concilio medius turbâ volucrumque sedebat.
Ut satis impulsas tentavit pollice chordas,
Et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
Concordare modos, hoc vocem carmine rupit:
Ab Jove, Musa parens (cedunt Jovis omnia regno),
Carmina nostra move. Jovis est mihi saepe potestas
Dicta prius; cecini plectro graviore Gigantas,
Sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:
Nunc opus est leviore lyrâ, puerosque canamus
Dilectos Superis, inconcessisque puellas
Ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

150

Rex Superum Phrygii quondam Ganymedis amore 155
Arsit; et inventum est aliquid, quod Jupiter esse,
Quam quod erat, mallet; nullà tamen alite verti
Dignatur, nisi quae portet sua fulmina terrac.
Nec mora, percusso mendacibus aëre pennis
Abripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet, 160
Invitâque Jovi nectar Junone ministrat.

Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere

Phoebus,

165

Tristia si spatium ponendi fata dedissent.
Quâ licet, aeternus tamen es: quotiesque repellit
Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso,
Tu toties oreris, viridique in cespite vernas.
Te meus ante alios genitor dilexit, et orbe
In medio positi caruerunt praeside Delphi,
Dum deus Eurotan immunitamque frequentat
Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae. 170
Immemor ipse sui non relia ferre recusat,
Non tenuisse canes, non per juga montis iniqui
Isse comes; longâque alit adsuetudine flammas.
Jamque fere medius Titan venientis et actae
Noctis erat, spatioque pari distabat utrinque:
Corpora veste levant, et succo pinguis olivi
Splendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem prius aërias libratum Phoebus in auras

175

Misit, et oppositas disjecit pondere nubes.
Recidit in solidam longo post tempore terram
Pondus, et exhibuit junctam cum viribus artem.
Protinus imprudens, actusque cupidine ludi,
Tollere Taenarides orbem properabat; at illum
Dura repercusso subjecit ab aëre tellus

[ocr errors]

180

185

190

In vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit aeque
Ac puer ipse deus, collapsosque excipit artus ;
Et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat;
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis..
Nil prosunt artes: erat immedicabile vulnus.
Ut si quis violas riguoque papavera in horto,
Liliave infringat, fulvis haerentia virgis ;
Marcida demittant subito caput illa gravatum,
Nec se sustineant, spectentque cacumine terram:
Sic vultus moriens jacet, et defecta vigore
Ipsa sibi est oneri cervix, humeroque recumbit. 195
Laberis, Oebalide, primâ fraudate juventâ,
Phoebus ait;,,videoque tuum mea crimina vulnus.
Tu dolor es facinusque meum; mea dextera leto
Inscribenda tuo est; ego sum tibi funeris auctor.
Quae mea culpa tamen? nisi si lusisse vocari
Čulpa potest; nisi culpa potest et amisse vocari.
Atque utinam pro te vitam tecumve liceret
Reddere! Sed quoniam fatali lege tenemur:
Semper eris mecum, memorique haerebis in ore.
Te lyra, pulsa manu, te carmina nostra sonabunt; 205
Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
Addat in hunc florem, folioque legatur eodem."
Talia dum vero memorantur Apollinis ore:
Ecce! cruor, qui fusus humi signaverat herbam, 210
Desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
Flos oritur, formamque capit, quam lilia; si non
Purpureus color huic, argenteus esset in illis.
Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):
Ipse suos gemitus foliis inscribit: et ai ai

Flos habet inscriptum, funestaque litera ducta est.

179. pondere. F.: robore.

187. te. F.: se.

216. dueta. F.: dictu.

200

215

LIB. X. 6. CERASTAE ET PROPOETIDES. 7. PYGMALION. 203 Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque Durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum Annua praelatâ redeunt Hyacinthia pompa.

At si forte roges foecundam Amathunta metalli, 220 An genuisse velit Propoetidas: abnuat aeque Atque illos, gemino quondam quihus aspera cornu Frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastae. Ante fores horum stabat Jovis Hospitis ara, Lugubris sceleris; quam si quis sanguine tinctam 225 Advena vidisset: mactatos crederet illic Lactentes vitulos Amathusiadasve bidentes; Hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis, Ipsa suas sedes Ophiusiaque arva parabat Deserere alma Venus,,,Sed quid loca grata, quid 230

urbes Peccavere meae? quod crimen," dixit,,, in illis? Exilio poenam potius gens impia pendat,

Vel nece, vel, si quid medium mortisque fugaeque. Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae? Dum dubitat, quo mutet eos: ad cornua vultum 235 Flexit et admonita est, hacc illis posse relinqui ; Grandiaque in torvos transmutat membra juvencos.

240

Sunt tamen obscoenae Venerem Propoetides ausae
Esse negare deam; pro quo sua, numinis irâ,
Corpora cum forma primae vulgasse feruntur;
Utque pudor cessit sanguisque induruit oris,
In rigidum parvo silicem discrimine versae.
Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
Viderat; offensus vitiis, quae plurima menti
Femineae Natura dedit, sine conjuge caelebs
Vivebat, thalamoque diu consorte carebat.
Interea niveum mirâ feliciter arte

Sculpsit ebur, formamque dedit, quâ femina nasci
Nulla potest; operisque sui concepit amorem.
Virginis est verae facies, quam vivere credas,
Et, si non obstet reverentia, velle moveri:
Ars adeo latet arte suâ. Miratur et haurit
Pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
Saepe manus operi tentantes admovet, an sit

225. Luga bris sc. F. Ilecebra sc.f

245

250

Corpus, an illud ebur; nec ebur tamen esse 255 fatetur.

[ocr errors]

260

265

270

Oscula dat, reddique putat; loquiturque, tenetque,
Et credit tactis digitos insidere membris;
Et metuit, pressos veniat ne livor in artus;
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
Munera fert illi conchas teretesque lapillos,
Et parvas volucres, et flores mille colorum,
Liliaque, pictasque pilas, et ab arbore lapsas
Heliadum lacrimas. Ornat quoque vestibus artus;
Dat digitis gemmas, longoque monilia collo;
Aure leves baccae, redimicula pectore pendent.
Cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.
Collocat hanc stratis, conchâ Sidonide tinctis;
Adpellatque tori sociam; adclinataque colla
Mollibus in plumis, tanquam sensura, reponit.
Festa dies Veneri totâ celeberrima Cypro
Venerat, et pandis inductae cornibus aurum
Conciderant ictae niveâ cervice juvencae,
Turaque fumabant: cum munere functus ad aras
Constitit, et timide:,, Si, dî, dare cuncta potestis:
Sit conjux, opto" non ausus eburnea virgo" 275
Dicere Pygmalion, „similis mea dixit eburnae.
Sensit, ut ipsa suis aderat, Venus, aurea festis,
Vota quid illa velint, et (amici numinis omnen)
Flamma ter accensa est, apicemque per aëra duxit.
Ut rediit: simulacra suae petit ille puellae,
Incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.
Admovet os iterum, manibus quoque pectora tentat:
Tentatum mollescit ebur, positoque rigore
Subsidit digitis, ceditque; ut Hymettia sole
Cera remollescit, tractataque pollice multas
Flectitur in facies, ipsoque fit utilis usu.
Dum stupet et modice gaudet, fallique veretur:
Rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
Corpus erat; saliunt tentatae pollice venae.
Tum vero Paphius plenissima concipit heros
Verba, quibus Veneri grates agat; oraque tandem

262 Liliaque. F.: Liciaque.
290. plenissima, F.: planissima.

وو

280

285

290

Ore suo non falsa premit; dataque oscula virgo
Sensit et erubuit, timidumque ad lumina lumen
Attollens pariter cum coelo vidit amantem.

Conjugio, quod fecit, adest dea. Jamque, coactis 295
Cornibus in plenum novies lunaribus orbem,
Illa Paphon genuit, de quo tenet insula nomen.
Editus hinc ille est, qui si sine prole fuisset,

Inter felices, Cinyras, potuisset haberi.
Dira canam: natae, procul hinc, procul este, 300

305

parentes; Aut mea si vestras mulcebunt carmina mentes: Desit in hac mihi parte fides, nec credite factum; Vel, si credetis, facti quoque credite poenam! Si tamen admissum sinit hoc Natura videri: Gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi, Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, Quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo, Cinnamaque costumque suam sudataque ligno Tura ferat floresque alios Panchaïa tellus, Dum ferat et myrrham. Tanti nova non fuit arbos. 310 Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis E tribus una Soror. Scelus est odisse parentem ; Hic amor est odio majus scelus. Undique lecti 315 Te cupiunt proceres, totoque Oriente juventus Ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum Elige, Myrrha, tibi, dum ne sit in omnibus unus. Illa quidem sentit, foedoque repugnat amori, Et secum:,, Quo mente feror? quid molior?"

320

inquit. ,,Dî, precor, et Pietas sacrataque jura parentum, Hoc prohibete nefas, scelerique resistite tanto, Si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur Hanc venerem pietas, coëuntque animalia nullo Cetera delectu; nec habetur turpe juvencae Ferre patrem tergo; fit equo sua filia conjux; Quasque creavit, init pecudes, caper; ipsaque, cujus Semine concepta est, ex illo concipit ales. Felices, quibus ista licent! humana malignas

325

« AnteriorContinua »