Imatges de pàgina
PDF
EPUB

755

Nec tamen est potiunda tibi; nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix; ut dique hominesque laborent
(Dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque fu-

turus;

At non vult Natura, potentior omnibus istis):
Nunc quoque votorum nulla est pars una meorum,
Quae mihi sola nocet. Venit ecce! optabile tempus; 760
Luxque jugalis adest, ut jam mea fiat lanthe:
Nec mihi continget; mediis sitiemus in undis.
Pronuba quid Juno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
Sacra, quibus, qui ducat, abest, ubi nubimus ambae?"
Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo
Aestuat; utque celer venias, Hymenaee, precatur.
Quod petit haec, Telethusa tímens, modo tempora

differt;
Nunc ficto languore moram trahit. Omina saepe
Visaque causatur. Sed jam consumserat omnem
Materiam ficti; dilataque tempora taedae
Institerant, unusque dies restabat: at illa
Crinalem capiti vittam nataeque sibique
Detrahit, et passis aram complexa capillis:

765

770

,, Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque Quae colis et septem digestum in cornua Nilum, 775 Fer, precor, inquit,,, opem, nostroque medere

[ocr errors]

timori!

Te, dea, te quondam, tuaque haec insignia vidi,
Cunctaque cognovi, comitesque, facesque, sonumque
Sistrorum, memorique animo tua jussa notavi.
Quod videt haec lucem, quod nunc ego punior 780
ipsâ,
Consilium monitumque tuum est. Miserere duarum,
Auxilioque juva!" Lacrimae sunt verba secutae.
Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
Et templi tremuere fores, imitataque lunam
Cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
Non secura quidem, fausto tamen omine laeta,
Mater abit templo. Sequitur comes Iphis euntem,

759. Hic versus vulgo post 755. legitur.
781. duarum. Palat, 2. et & alii codd.: tuarum.

785

790

Quam solita est, majore gradu; nec candor in ore
Permanet; et vires augentur, et acrior ipse est
Vultus, et incomtis brevior mensura capillis;
Plusque vigoris adest, habuit quam femina. Jam, quae
Femina nuper eras, puer es. Date munera templis,
Nec dubiâ gaudete fide! Dant munera templis,
Addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:
Dona puer solvit, quae femina voverat, Iphis.
Postera lux radiis latum patefecerat orbem,
Cum Venus et Juno sociosque Hymenaeus ad ignes
Conveniunt, potiturque suâ puer Iphis lanthe.

795

LIBER DECIMUS.

Inde per immensum croceo velatus amictu

5

Aëra digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras
Tendit; et Orphéâ necquidquam voce rogatur.
Adfuit ille quidem; sed non sollemnia verba,
Nec laetos vultus, nec felix attulit omen;
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas
Dum nova Naïadum turbâ comitata vagatur,
Decidit, in talum serpentis dente recepto.
Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
Deflevit vates: ne non tentaret et umbras,
Ad Styga Taenariâ est ausus descendere portâ;
Perque leves populos simulacraque functa sepulcris
Persephonen adiit, inamoenaque regna tenentcm 15
Umbrarum dominum; pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: O positi subterrâ numina mundi,

[ocr errors]

In quem recidimus quidquid mortale creamur,
Si licet, et falsi positis ambagibus oris
Vera loqui sinitis: non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi; nec uti villosa colubris
Terna Medusaei vincirem guttura monstri:
Causa viae conjux, in quam calcata venenum
Vipera diffudit, crescentesque abstulit annos.

10

20

25

30

Posse pati volui, nec me tentasse negabo:
Vicit Amor. Superâ deus hic bene notus in orâ est;
An sit et hic, dubito; sel et hic tamen auguror esse;
Famaque si veterem non est mentita rapinam,
Vos quoque junxit Amor. Per ego haec loca plena
timoris,
Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni,
Eurydices, org, properata retexite fata!
Omnia debemur vobis; paulumque morati,
Serius aut citius sedem properamus ad unam;
Tendimus huo omnes, haec est domus ultima; vosque
Humani generis longissima regna tenetis.
Haec quoque, cum justos matura peregerit annos,
Juris erit vestri. Pro munere poscimus usum,
Quodsi fata negant veniam pro conjuge: certum est
Nolle redire mihi. Leto gaudete duorum!"
Talia dicentem, nervosque ad verba moventem,
Exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
Captavit refugam; stupuitqué Ixionis orbis;
Nec carpsere jecur volucres; urnisque vacarunt
Belides; inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo,

35

40

50

Tum primum lacrimis victarum carmine fama est 45
Eumenidum maduisse genas; nec regia conjux
Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare:
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes
Inter, et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros,
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles; aut irrita dona futura,
Carpitur acclivis per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opacâ:
Nec procul abfuerant telluris margine summae.
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est;
Brachiaque intendens, prendique et prendere captans,
Nil nisi cedentes infelix arripit auras.

55

Jamque iterum moriens non est de conjuge quil- 60

41. nec. F.: non.

54 obscurus. k.: absconsus.

quam

65

Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam?
Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit, revolutaque rursus eodem est.
Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus,
Quam tria qui timidus, medio portante catenas,
Colla canis vidit; quem non pavor ante reliquit
Quam natura prior, saxo per corpus oberto;
Quique in se crimen traxit, voluitque videri,
Olenos, esse nocens; tuque, o confisa figurae,
Infelix Lethaea, tuae: junctissima quondam
Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide.
Orantem, frustraque iterum transire parantem,
Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
Squalidus in ripå, Cereris sine munere, sedit:
Cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. 75
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam

70

Se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemon.
Tertius aethereïs inclusum Piscibus annum
Finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus
Femineam venerem, seu quod male cesserat illi, 80
Sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
Jungere se vati; multae doluere repulsae.
Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
In teneros transferre mares; citraque juventam
Aetatis breve ver et primos carpere flores.

Collis erat, collemque super planissima campi
Area, quam viridem faciebant graminis herbae:
Umbra loco deerat. Quâ postquam parte resedit
Dis genitus vates et fila sonantia movit:

83

Venerat umbra loco: non Chaonis abfuit arbor, 90
Non nemus Heliadum, non frondibus esculus altis,
Nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
Et coryli fragiles, et fraxinus utilis hastis,
Enodisque abies, curvataque glandibus ilex,
Et platanus genialis, acerque coloribus impar,
Amnicolaeque simul salices, et aquatica lotos,
Perpetuoque virens buxus, tenuesque mvricae,
Et bicolor myrtus, et baccas caerula tinus.
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis; et unâ
Pampineae vites, et amictae vitibus ulmi,

95

100

Ornique et piceae, pomoque onerata rubenti
Arbutus et lentae, victoris praemia, palmae,
Et succincta-comas hirsutaque vertice pinus,
Grata deûm matri: siquidem Cybeleïus Attis
Exuit hâc hominem, truncoque induruit illo.
Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,
Nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,
Qui citharam nervis et nervis temperat arcus.
Namque sacer. Nymphis Carthaea tenentibus arva
Ingens cervus erat; lateque patentibus altas
Ipse suo capiti praebebat cornibus umbras;
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos
Pendebant tereti gemmata monilia collo;
Bulla super frontem parvis argentea loris
Vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant
Auribus in geminis circum cava tempora baccae.
Isque metu vacuus, naturalique pavore
Deposito, celebrare domos, mulcendaque colla
Quamlibet ignotis manibus praebere solebat;

105

110

115

125

Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, 120
Gratus erat, Cyparisse, tibi. Tu pabula cervum
Ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam;
Tu modo texebas varios per cornua flores;
Nunc, eques in tergo residens, huc latus et illuc,
Mollia purpureis frenabas ora capistris.
Aestus erat inediusque dies, solisque vapore
Concava littorei fervebant brachia Cancri:
Fessus in herbosâ posuit sua corpora terrâ
Cervus, et arborea ducebat frigus ab umbrâ.
Hunc puer imprudens jaculo Cyparissus acuto
Fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit,
Velle mori statuit. Quae non solatia Phoebus
Dixit et, ut leviter pro materiâque doleret,
Admonuit? Gemit ille tamen; munusque supremum
Hoc petit a Superis, ut tempore lugeat omni.
Jamque per immensos exhausto sanguine fletus,
In viridem verti coeperunt membra colorem;
Et modo qui nive pendebant fronte capilli,
Horrida caesaries fieri, sumtoque rigore

105. illo. F.: alto.

130

135

« AnteriorContinua »