Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Praebebatque avido non justa alimenta parenti.
Vis tamen illa mali postquam consumserat omnem
Materiam, deerantque gravi nova pabula morbo:
Ipse suos artus lacero divellere morsu
Coepit, et infelix minuendo corpus alebat.

8.80

Quid moror externis? etiam mihi saepe novandi Corporis, o juvenes, numero finita potestas: Nam modo, quod nunc sum, videor; modo flector in

anguem; Armenti modo dux vires in cornua sumo; Cornua, dum potui: nunc pars caret altera telo 885Frontis, ut ipse vides." Gemitus sunt verba secuti.

LIBER NONUS.

Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros

Causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis
Coepit, inornatos redimitus arundine crines;

Triste petis munus: quis enim sua proelia victus
Commemorare velit? Referam tamen ordine; nec tam 5
Turpe fuit vinci, quam contendisse decorum,
Magnaque dat nobis tantus solatia victor.
Nomine si qua suo tandem pervenit ad aures
Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo
Multorumque fuit spes invidiosa procorum.
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti:
2 Accipe me generum," dixi,,, Parthaone nate!"
Dixit et Alcides; alii cessere duobus.

10

15

Ille Jovem socerum dare se famamque laborum
Et superata suae referebat jussa novercae.
Contra ego: Turpe deum mortali cedere, dixi
(Nondum erat ille deus); dominum me cernis aquarum,
Cursibus obliquis inter tua regna fluentum;
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
Sed popularis ero, et rerum pars priva tuarum.
Tantum ne noceat, quod me nec regia Juno
Odit, et omnis abest jussorum poena laborum.
Nam quod te jactas Alcmenâ matre creatum:

20

25

35

Jupiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
Matris adulterio patrem petis? Elige, fictum
Esse Jovem malis, an te per dedecus ortum.'
Talia dicentem jamdudum lumine torvo
Spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
Verbaque tot reddit:,, Melior mihi dextera lingua.
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo!" 30
Congrediturque ferox. Puduít modo magna locutum
Cedere: rejeci viridem de corpore pallam,
Brachiaque opposui, tenuique a pectore varas
In statione manus, et pugnae membra paravi.
Ile cavis hausto spargit me pulvere palmis,
Inque vicem fulvae jactu flavescit arenae;
Et modo cervicem, modo crura micantia captat,
Aut captare putes, omnique a parte lacessit.
Me mea defendit gravitas, frustraque petebar,
Haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus 40
Oppugnant: manet illa, suoque est pondere tuta.
Digredimur paulum; rursusque ad bella coimus,
Inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque
Cum pede pes junctus, totoque ego pectore pronus
Et digitos digitis, et frontem fronte premebam.
Non aliter fortes vidi concurrere tauros ;
Cum pretium pugnae toto nitidissima saltu
Expetitur conjux. Spectant armenta paventque,
Nescia que maneat tanti victoria regni.
Ter sine profectu voluit nitentia contra
Rejicere Alcides a se mea pectora; quarto
Exuit amplexus, adductaque brachia solvit
Impulsumque manu (certum est mihi vera fateri)
Protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
Si qua fides (neque enim fictâ nunc gloria voce
Quaeritur), imposito pressus mihi monte videbar.
Vix tamen exserui sudore fluentia multo
Brachia; vix solvi duros a corpore nexus.
Instat anhelanti, prohibetque résumere vires,
Et cervice mea potitur. Tum denique tellus
Pressa genu nostro est, et arenas ore momordi.
Inferior virtute meas devertor ad artes:
Elaborque viro, longum formatus in anguem.

P. Ovidii N. Metam.

M

45

50

55

60

Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
Cumque fero movi linguam stridoré bisulcam:
Risit, et inludens nostras Tirynthius artes:

65

70

Cunarum labor est angues superare mearum," Dixit;,, et ut vincas alios, Acheloë, dracones: Pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? Vulneribus foecunda suis erat illa, nec ullum De centum numero caput est impune recisum, Quin gemino cervix herede valentior esset. Hanc ego ramosam natis e caede colubris, Crescentemque malo, domui domitamque peremi. Quid fore te credis, solum qui versus in anguem 75 Arma aliena moves, quem forma precaria celat?" Dixerat, et summo digitorum vincula collo Injicit. Angebar, ceu guttura forcipe pressus, Pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.

Sic quoque devicto restabat tertia tauri
Forma trucis: tauro mutatus membra rebello.
Induit ille toris a laevâ parte lacertos,
Admissumque trahens sequitur; deprensaque durâ
Cornua figit humo, meque altâ sternit arenâ.
Nec satis id fuerat: rigidum fera dextera cornu
Dum tenet, infregit, truncâque a fronte revellit.
Naïdes hoc, pomis et odoro flore repletum,
Sacrarunt; divesque meo bona Copia cornu est.
Dixerat; at Nymphe, ritu succincta Dianae,
Una ministrarum, fusis utrinque capillis,
Incessit, totumque tulit praedivite cornu
Autumnum et mensas,
felicia poma,
poma, secundas.
Lux subit; et, primo feriente cacumina sole,
Discedunt juvenes: neque enim dum flumina pacem
Et placidos habeant lapsus, motaeque residant,
Opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes
Et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

Hunc tamen ablati domuit jactura decoris,
Cetera sospes erat; capitis quoque fronde saligna
Aut superimposita celatur arundine damnum:
At te, Nesse ferox, ejusdem virginis ardor
Perdiderat, volucri trajectum viscera ferro,

80

85

90

95

100

105

110

Namque, novâ repetens patrios cum conjuge muros,
Venerat Eveni rapidas Jove natus ad undas.
Uberius solito nimbis hiemalibus auctus
Vorticibusque frequens erat, atque impervius amnis.
Intrepidum pro se, curam de conjuge agentem,
Nessus adit membrisque valens scitusque vadorum,
Officioque meo ripâ sistetur in illâ
Haec," ait,,, Alcide; tu viribus utere nando."
Pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem
Tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
Mox, ut erat, pharetrâque gravis spolioque leonis
(Nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus):
Quandoquidem coepi: superentur flumina," dixit, 115
Nec dubitat; nec quâ sit clementissimus amnis
Quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
Jamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus:
Conjugis agnovit vocem, Nessoque parante
Fallere depositum,,, Quo te fiducia," clamat,
Vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,
Dicimus: exaudi, nec res intercipe nostras!
Si te nulla mei reverentia tangit: at orbes
Concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
Vulnere, non pedibus te consequar.
Ultima dicta
Re probat, et missâ fugientia terga sagittâ
Trajicit. Extabat ferrum de pectore aduncum.
Quod simul evulsum est: sanguis per utrumque fo-

[ocr errors]

Emicuit, mixtus Lernaei tabe veneni.

ramen

120

125

130

Excipit hunc Nessus:,, Neque enim moriemur inulti,'
Secum ait; et calido velamina tincta cruore
Dat munus raptae, velut irritamen amoris.

[ocr errors]

135

Longa fuit medii mora temporis, actaque magni Herculis implerant terras odiumque novercae. Victor ab Oechaliâ Cenaeo sacra parabat Vota Jovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, Deianira, tuas, quae veris addere falsa Gaudet, et a minimâ sua per mendacia crescit. Amphitryoniaden Holes ardore teneri

III, 112. F.: P. m. f, i, bimembrem T. A, avido C. N.

140

Credit amans: venerisque novae perterrita famâ
Indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
Diffudit miseranda suum; mox deinde,,,Quid autem
Flemus?" ait:,, pellex lacrimis laetabitur istis.

Quae quoniam adventat: properandum aliquidque 145 novandum est,

150

155

Dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.
Conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
Excedam tectis, an, si nihil amplius, obstem?
Quid, si, me, Meleagre, tuam memor esse sororem,
Forte paro facinus, quantumque injuria possit
Femineusque dolor, jugulatâ pellice testor?"
Incursus animus varios habet; omnibus illi
Praetulit imbutam Nesseo sanguine vestem
Mittere, quae vires defecto reddat amori;
Ignaroque Lichae, quid tradat nescia, luctus
Ipsa suos tradit, blandisque miserrima dictis
Dona det illa viro mandat. Capit inscius heros,
Induiturque humeros Lernaeae virus echidnae.
Tura dabat primis et verba precantia flammis,
Vinaque marmoreas paterâ fundebat in aras:
Incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
Herculeos abiit, late diffusa, per artus.
Dum potuit, solitâ gemitum virtute repressit;
Victa malis postquam patientia: repulit aras,
Implevitque suis nemorosum vocibus Oeten.
Nec mora, letiferam conatur scindere vestem.
Quâ trahitur, trahit illa cutem; foedumque relatu
Aut haeret membris frustra tentata revelli,
Aut laceros artus et grandia detegit ossa.

[ocr errors]

160

165

Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens 170
Tincta lacu, stridit, coquiturque ardente veneno.
Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae,
Caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
Ambustique sonant nervi; coecâque medullis
Tabe liquefactis, tendens ad sidera palmas,

175

Cladibus," exclamat,,,Saturnia, pascere nostris, Pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,

141. fama. F.: flammå.

161, flammis. F.: fumis.

« AnteriorContinua »