Imatges de pàgina
PDF
EPUB

780

785

Hasta, nec excussae contorto verbere glandes,
Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
Collis apex medii subjectis imminet arvis:
Tollor eo, capioque novi spectacula cursûs,
Quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
Vulnere visa fera est. Nec limite callida recto
In spatiumve fugit; sed decipit ora sequentis,
Et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti.
Imminet hic, sequiturque parem; similisque tenenti
Non tenet, et vacuos exercet in aëra morsus.
Ad jaculi vertebar opem, quod dextera librat
Dum mea, dum digitos amentis indere tento:
Lumina deflexi; revocataque rursus eodem
Retuleram: medio (mirum!) duo marmora campo
Adspicio. Fugere hoc, illud latrare putares.
Scilicet invictos ambo certamine cursus
Esse deus voluit, si quis deus adfuit illis."
Hactenus, et tacuit.,,Jaculo quod crimen in ipso?" 795
Phocus ait. Jaculi sic crimina reddidit ille:

[ocr errors]

790

800

805

Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris : Illa prius referam. Juvat o meminisse beati Temporis, Aeacida, quo primos rite per annos Conjuge eram felix, felix erat illa marito. Mutua cura duos et amor socialis habebat. Nec Jovis illa meo thalamos praeferret amori; Nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, Ulla erat: aequales urebant pectora flammae. Sole fere radiis feriente cacumina primis, Venatum in silvas juveniliter ire solebam; Nec mecum famulos nec equos nec naribus acres Iré canes, nec lina sequi nodosa, sinebam; Tutus eram jaculo. Sed cum satiata ferinae Dextera caedis erat: repetebam frigus et umbras, 810 Et, quae de gelidis halabat vallibus, auram. Aura petebatur medio mihi lenis in aestu, Auram exspectabam, requies erat illa labori. Aura (recordor enim) venias, cantare solebam, Meque juves, intresque sinus, gratissima, nostros; 815 Utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus. Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)

820

825

Blanditias plures, et Tu mihi magna voluptas
Dicere sim solitus; tu me reficisque fovesque;
Tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque
Spiritus iste tuus semper captatur ab ore.
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
Nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum
Esse putans Nymphae, Nympham mihi credit amari.
Criminis extemplo ficti temerarius auctor
Procrin adit, linguâque refert audita susurrâ.
Credula res amor est: subito collapsa lore,
Ut sibi narratur, cecidit'; longoque refecta
Tempore se miseram, se fati dixit iniqui;
Deque fide questa est, et, crimine concita vano, 830
Quod nihil est, metuit; metuit sine corpore nomen;
Et dolet infelix veluti de pellice verâ.

Saepe tamen dubitat, speratque miserrima falli;
Indicioque fidem negat; et, nisi viderit ipsa,
Damnatura sui non est delicta mariti.

[ocr errors]

Pastera depulerant Aurorae lumina noctem:
Egredior, silvasque peto; victorque: Per herbas,
Aura, veni, dixi, nostroque medere labori!
Et subito gemitus inter mea verba videbar

:

835

Nescio quos audisse. Veni, tamen, optima, dixi. 840
Fronde levem rursus strepitum faciente caducâ,
Sum ratus esse feram, telumque volatile misi.
Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus
Hei mihi! conclamat. Vox est ubi cognita fidae
Conjugis ad vocem praeceps amensque cucurri. 845
Semanimem, et sparsas foedantem sanguine vestes,
Et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem,
Invenio, corpusque meo mihi carius ulnis
Sontibus attollo, scissâque a pectore veste
Vulnera saeva ligo, conorque inhibere cruorem;
Neu me morte suâ sceleratum deserat, oro.
Viribus illa carens et jam moribunda coëgit
Haec se pauca loqui: Per nostri foedera lecti,
Perque deos supplex oro vestrosque meosque,
Per si quid merui de te bene, perque manentem
Nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, ame-

rem:

850

855

Ne thalamis Auram patiare innubere nostris.
Dixit, et errorem tum denique nominis esse
Et sensi et docui. Sed quid docuisse juvabat?
Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires;
Dumque aliquid spectare potest, me spectat, et in me
Infelicem animam nostroque exhalat in ore;
Sed vultu meliore mori secura videtur."

860

865

Flentibus haec lacrimans beros memorabat, et ecce! Aeacus ingreditur duplici cum prole, novoque Milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

Jam

LIBER OCTAVUS.

5

am nitidum retegente diem, noctisque fugante
Tempora, Lucifero cadit Eurus, et humida surgunt
Nubila. Dant placidi cursum redeuntibus Austri
Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti
Anie expectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeïa littora vastat,
Praetentatque sui vires Mavortis in urbem
Alcathoï, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
Inter honoratos medio de vertice canos
Crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes,
Et pendebat adhuc belli Fortuna; diuque
Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat vocalibus addita muris,
In quibus auratam proles Letoïa fertur
Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhaesit.
Saepe illuc solita est adscendere filia Nisi,
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Cum pax tuta foret. Bello quoque turre solebat
Spectare ex illâ rigidi certamina Martis.

10

15

20

Jamque morâ belli procerum quoque nomina norat,
Armaque équosque habitusque Cydonéasque pharetras.
Noverat ante alios faciem ducis Europaei;
Plus etiam, quam nosse sat est. Hac judice Minos

Seu caput abdiderat cristatâ casside pennis,
In galea formosus erat; seu sumserat auro
Fulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat.
Torserat adductis hastilia lenta lacertis?
Laudabat virgo junctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus?
Sic Phoebum sumtis jurabat stare sagittis.
Cum vero faciem demto nudaverat aere,
Purpureusque albi stratis insignia ́pictis
Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat:
Vix sua, vix sanae virgo Niseïa compos
Mentis erat. Felix jaculum, quod tangeret ille,
Quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi (liceat modo) ferre per agmen
Virgineos hostile gradus; est impetus illi
Turribus e summis in Gnosia mittere corpus
Castra; vel aeratas hosti recludere portas;
Vel, si quid Minos aliud velit. Utque sedebat,
Candida Dictaei spectans tentoria regis:

25

30

35

40

50

,Laeter," ait,,, doleamne geri lacrimabile bellum, In dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est; 45 Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset? Me tamen acceptâ poterat deponere bellum Obside: me comitem, me pacis pignus haberet. Si, quae te genuit, talis, pulcherrime rerum, Qualis es, ipsa fuit: merito deus arsit in illâ. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possem castris insistere regis! Fassaque me flammasque meas, qua dote rogarem Vellet emi. Tantum patrias ne posceret arces: Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim Proditione potens! quamvis saepe utile vinci Victoris placidi fecit clementia multis.. Justa facit certe pro nato bella peremto, In causâque valet; causamque tuentibus armis,

55

Ut puto, vincemur. Qui si manet exitus urbem: 60
Cur suus haec illi reserarit moenia Mavors,
Et non noster amor? Melius sine caede morâque
Impensâque sui poterit superare cruoris:

Nam metuo certe, ne quis tua pectora, Minos,

Vulneret imprudens. Quis enim tam dirus, ut in te 65
Dirigere immitem, nisi nescius, audeat hastam?
Coepta placent, et stat sententia tradere mecum
Dotalem patriam, finemque imponere bello.
Verum velle parum est: aditus custodia servat,
Claustraque portarum genitor tenet. Hunc ego solum 70
Infelix timeo: solus mea vota moratur.

75

80

85

Dî facerent, sine patre forem! Sibi quisque profecto
Fit deus! Ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera jamdudum succensa cupidine tanto
Perdere gauderet, quodcunque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes,
Per gladios ausim! Neque in hoc tamen ignibus ullis
Aut gladiis opus est; opus est mihi crine paterno.
Illa mihi est auro pretiosior; illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem!"
Talia dicenti curarum maxima nutrix
Nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
Prima quies aderat, quâ curis fessa diurnis
Pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
Intrat, et (heu facinus!) fatali nata parentem
Crine suum spoliat; praedâque potita nefandâ
Fert secum spolium celeris, progressaque portâ
Per medios hostes (meritis fiducia tanta est)
Pervenit ad regem, quem sic adfata paventem:
,, Srasit amor facinus; proles ego regia Nisi,
Scylla, tibi trado patriosque meosque penates.
Praemia nulla peto, nisi te. Cape pignus amoris
Purpureum crinem; nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput!" scelerataque dextra
Munera porrexit. Minos porrecta refugit,
Turbatusque novi respondit imagine facti:
,, Dî te submoveant, o nostri infamia secli,
Orbe suo, tellusque tibi pontusque negentur!
Certe ego non patiar Jovis incunabula Creten,
Qui meus est orbis, tantum contingere monstrum." 100
Dixit et, ut leges captis justissimus auctor
Hostibus imposuit, classis retinacula solvi
Jussit, et aeratas impelli remige puppes.
Scylla freto postquam deductas nare carinas,

90

95

« AnteriorContinua »