Imatges de pàgina
PDF
EPUB

LIB. V. 3. PO LYDECTES.. 4. MUSAE CUM PALLADE. 101

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, Nec juvenis virtus, per tot spectata labores, Nec mala mollierant; sed inexorabile durus Exerces odium, nec iniquâ finis in irâ est. Detrectas etiam laudes, fictamque Medusae Arguis esse necem. Dabimus tibi pignora veri. Parcite luminibus!" Perseus ait: oraque regis Ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri Se dedit. Inde cavâ circumdata nube Seriphon Deserit, a dextrâ Cythno Gyaroque relictis; Quâque super pontum via visa brevissima, Thebas Virgineumque Helicona petit; quo monte potita Constitit, et doctas sic est adfata sorores:

22

245

250

255

265

Fama novi fontis nostras pervenit ad aures Dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. Is mihi causa viae: volui mirabile monstrum Cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.' Excipit Uranie:,, Quaecunque est causa videndi 260 Has tibi, diva, domos: animo gratissima nostro es. Vera tamen fama est, et Pegasus hujus origo Fontis;" et ad latices deducit Pallada sacros. Quae, mirata diu factas pedis ictibus undas, Silvarum lucos circumspicit antiquarum, Antraque, et innumeris distinctas floribus herbas ; Felicesque vocat pariter studiique locique Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum:~ O, nisi te virtus opera ad majora tulisset, In partem ventura chori Tritonia nostri, Vera refers; meritoque probas artesque locumque; Et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent Virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus Vertitur, et nondum totà me mente recepi. Daulia Threicio Phoceaque milite rura Ceperat ille ferox, injustaque regna tenebat. Templa petebamus Parnasia: vidit euntes, Nostraque fallaci veneratus numina cultu: Mnemonides" (cognorat enim),,, consistite, dixit;

[ocr errors]

270

275

280

[ocr errors]

,,Nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem "
Imber erat) vitare meo: subiere minores
Saepe casas Superi." Dictis et tempore motae
Adnuimusque viro, primasque intravimus aedes.
Desierant imbres, victoque Aquilonibus Austro
Fusca repurgato fugiebant nubila coelo:
Impetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus,
Vimque parat; quam nos sumtis effugimus alis.
Ipse secuturo similis stetit arduus arce:

وو

285

Quâque via est vobis, erit et mihi," dixit, 290

[ocr errors]

sua fata

eâdem!"

querentes,

300

Seque jacit vecors e summi culmine tecti,
Et cadit in vultus, discussique ossibus oris
Tundit humum moriens, scelerato sanguine tinctam.
Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
Voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
295,
Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
Unde sonent, hominemque putat Jove nata locutum :
Ales erat; numeroque novem,
Institerant ramis imitantes omnia picae.
Miranti sic orsa deae dea:,, Nuper et istae
Auxerunt volucrem victae certamine turbam.
Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis;
Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem
Lucinam novies, novies paritura, vocavit.
Intumuit numero stolidarum turba sororum;
Perque tot Haemonias et per tot Achaïdas urbes
Huc venit, et tali committunt proelia voce:
Desinite indoctum vanâ dulcedine vulgus
Fallere; nobiscum, si qua est fiducia vocis,
Thespiades, certate, deae: nec voce nec arte
Vincemur, totidemque sumus. Vel cedite victae

Fonte Medusaeo et Hvanteâ Aganippe;

Vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos

305

310

Cedemus campis. Dirimant certamina Nymphae. Turpe quidem contendere erat; sed cedere visum 315 Turpius. Electae jurant per flumina Nymphae,

Factaque de vivo pressere sedilia saxo.

Tunc, sine sorte prior quae se certare professa est, Bella canit Superûm; falsoque in honore Gigantas

Ponit, et extenuat magnorum facta deorum;
Emissumque imâ de sede Typhoëa terrae
Coelitibus fecisse metum; cunctosqué dedisse
Terga fugae: donec fessos Aegyptia tellus
Ceperit et septem discretus in ostia Nilus.

320

Huc quoque terrigenam venisse Typhoëa narrat, 325
Et se mentitis Superos celasse figuris.

Duxque gregis, dixit, fit Jupiter: unde recurvis
Nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.
Delius in corvo, proles Semeleïa capro,
Fele soror Phoebi, niveâ Saturnia vaccâ,
Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.

[ocr errors]
[ocr errors]

330

340

Hactenus ad, citharam vocalia moverat ora. Poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint, Nec nostris praebere vacet tibi cantibus aurem. Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen," 335 Pallas ait, nemorisque levi consedit in umbrâ. Musa refert: Dedimus summam certaminis uni.” Surgit, et immissos hederâ collecta capillos Calliope querulas praetentat pollice chordas, Atque haec percussis subjungit carmina nervis. ,, Prima Ceres unco glebas dimovit aratro; Prima dedit fruges alimentaque mitia terris; Prima dedit leges; Cereris sumus omnia munus: Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possim Carmina digna deae! Certe dea carmine digna est. 345 Vasta Giganteis ingesta est insula membris Trinacris, et magnis subjectum molibus urget Sidereas ausum sperare Typhoëa sedes. Nititur ille quidem, pugnatque resurgere saepe: Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro; Laeva, Pachyne, tibi; Lilybaeo crura tenentur; Degravat Aetna caput; sub quâ resupinus arenas Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoëus. Saepe remoliri luctatur pondera terrae,

[ocr errors]

350

Oppidaque et magnos evolvere corpore montes. 355
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse Silentum,
Ne pateat latoque solum retegatur hiatu,
Immissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosâ sede tyrannus

360

Exierat; curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Postquam exploratum satis est, loca nulla labare,
Depositique metus: videt hunc Erycina vagantem
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem:
Arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, 365
Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,
Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu Superos ipsumque Jovem, tu numina ponti
Vicla domas ipsumque, regit qui numina ponti. 370
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
Imperium profers? Agitur pars tertia mundi.
En tamen in coelo, quae jam patientia nostra est,
Spernimur, ac mecum vires tenuantur amoris.
Pallada nonne vides jaculatricemque Dianam
Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiamur, erit: nam spes adfectat easdem.
At tu, pro socio si qua est mea gratia regno,
Junge deam patruo. Dixit Venus: ille pharetram
Solvit; et arbitrio matris de mille sagittis
Unam seposuit, sed quâ nec acutior ulla
Nec minus incerta est, nec quae magis audiat arcum ;
Oppositoque genu curvavit fiexile cornu,
Inque cor hamatâ percussit arundine Ditem.

+

375

380

Haud procul Ennaeis lacus est a moenibus altae, 385 Nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros Carmina cygnorum labentibus audit in undis Silva coronat aquas, cingens latus omne, suisque Frondibus, ut velo, Phoebeos submovet ictus; Frigora dant rami, varios humus uvida flores; 390 Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas aut candida lilia carpit; Dumque puellari studio calathosque sinumqueImplet, et aequales certat superare legendo: Paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: Usque adeo properatur amor. Dea territa moesto

ore

Et matrem et comites, sed matrem saepius,
Clamat; et, ut summâ vestem laniarat ab ora,
Collecti flores tunicis cecidere remissis;

395

Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis:
Haec quoque virgineum movit jactura dolorem.
Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos; quorum per colla jubasque
Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas:
Perque lacus altos et olentia sulfure fertur
Stagna Palicorum, ruplà ferventia terrâ;
Et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
Inter inaequales posuerunt moenia portus.

400

405

410

420

Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, Quod coit angustis inclusum cornibus, aequor. Hic fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est, Inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas; Gurgite quae medio summà tenus exstitit alvo, Agnovitque deum: Nec longius ihitis, inquit. Non potes invitae Cereris gener esse. Roganda, 415 Non rapienda fuit. Quod si componere magnis Parva mihi fas est, et me dilexit Anapis. Exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi. Dixit et, in partes diversas brachia tendens, Obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram: Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima Contortum valido sceptrum regale lacerto Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit, Et pronos currus medio cratere recepit. At Cyane, raptamque deam contemtaque fontis Jura sui moerens, inconsolabile vulnus Mente gerit tacità, lacrimisque absumitur omnis; Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas Extenuatur aquas. Molliri membra videres, Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; Primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, Caerulei crines digitique et crura pedesque: Nam brevis in gelidas membris exilibus undas Transitus est; post haec humeri terguinque latusque Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; Denique pro vivo vitiatas sanguine venas

425

430

435

Lympha subit; restatque nihil, quod prendere possis,
Interea pavidae nequidquam filia matri
Omnibus est terris, omni quaesita profundo,

« AnteriorContinua »