Imatges de pàgina
PDF
EPUB

"

"qui decedere Siciliâ, qui stipendium populo Romano "dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo so"lum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare "velim; sed cum indignatione quadam atque ira, velut "si servos videatis vestros arma repente contra vos "ferentes. Licuit ad Erycem clausos, ultimo supplicio "humanorum, fame interficere: licuit victricem classem "in Africam trajicere, atque intra paucos dies sine ullo "certamine Karthaginem delere. Veniam dedimus precantibus: emisimus ex obsidione pacem cum "victis fecimus: tutelae deinde nostrae duximus, quum "Africo bello urgerentur. Pro his impertitis, furio66 sum juvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram "veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vo"bis, et non pro salute, esset certamen. non de pos"sessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam "agebatur, sed pro Italia, vobis est pugnandum: nec "est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, "hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt, quas dum super"ant, comparari nova possint praesidia. hîc est obstan"dum, milites, velut si ante Romana moenia pugne"mus. Unusquisque se, non corpus suum, sed conjugem ac liberos parvos armis protegere putet: nec "domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc a"nimo reputet, nostras nunc intueri manus senatum "populumque Romanum. qualis nostra vis virtusque "fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani "imperii fore."

[ocr errors]

XLII. HAEC apud Romanos consul. Hannibal, rebus prius, quam verbis, adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio statuit: armisque Gallicis ante eorum pedes projectis interrogare interpretem jussit, ecquis, si vinculis levaretur, armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet? Quum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et dejecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. Ut cujusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter ejusdem modo conditionis homines erat,

sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis, quam bene morientium, fortuna laudaretur.

66

[ocr errors]

XLIII. DUM sic aliquot spectatis paribus affectos dimisisset, concione inde advocatâ, ita apud eos locutus fertur: "Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites. neque enim "spectaculum modo illud, sed quaedam velut imago "vestrae conditionis erat. Ac nescio, an majora vin"cula majoresque necessitates vobis, quam captivis "vestris, fortuna circumdederit. Dextrâ laevâque duo "maria claudunt, nullam, ne ad effugium quidem, na"vem habentibus. circa Padus amnis, major Padus ac "violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix in"tegris vobis ac vigentibus transitae. Hic vincendum "aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occur"ristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus op"tare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam, pa"rentibus nostris ereptas, nostrâ virtute recuperaturi "essemus, satis tamen ampla pretia essent. quicquid "Romani tot triumphis partum congestumque possi"dent, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum In hanc tam opimam mercedem, agite, cum diis "bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis "Lusitaniae Celtiberiaeque montibus, pecora consec "tando, nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis: tempus est jam, opulenta vos ac ditia stipendia facere, et magna operae pretia "mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque, et "tot armatas gentes, emensos. Hic vobis terminum "laborum fortuna dedit: hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bel"lum est, tam difficilem existimâritis victoriam fore. saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit, et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. "Nam, dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid

"est.

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti an<< norum militiam vestram cum illa virtute, cum illa for"tuna, taceam; ab Herculis columnis, ab Oceano ter

66

"minisque ultimis terrarum, per tot ferocissimos His"paniae et Galliae populos, vincentes huc prevenistis : pugnabitis cum exercitu tirone, hâc ipsâ aestate cae"so, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci "suo, ignorantique ducem. An me, in praetorio pa"tris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe educ"tum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eun"dem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod

[ocr errors]

multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam "duce, desertore exercitûs sui? Cui si quis, demptis "signis, Poenos Romanosque hodie ostendat, ignora"turum certum habeo, utrius exercitûs sit consul. Non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo vestrûm "est, cujus non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque refer"re sua possim decora. Cum laudatis a me millies do"natisque, alumnus prius omnium vestrum, quam im"perator, procedam acie adversus ignotos inter se ig(6 norantesque.

66

[ocr errors]

XLIV. QUOCUNQUE circumtuli oculos, plena om"nia video animorum ac roboris: veteranum peditem, "generossissimarum gentium equites frenatos et infre"natos, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Kar"thaginienses, quum ob patriam, tum ob iram justis"simam, pugnaturos. Inferimus bellum, infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi, quanto major spes, major est animus "inferentis vim, quam arcentis. Accendit praeterea "animos et stimulat dolor, injuria, indignitas. ad sup

66

46

་་

plicium depoposcerunt me ducem primùm, deinde "vos omnes, qui Saguntum oppugnâssetis: deditos, ul"timis cruciatibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se mo"dum imponere aequum censet: circumscribit, inclu"ditque nos terminis montium fluminumque, quos ne "excedamus: neque eos, quos statuit, terminos ob"servat. Ne transieris Iberum: ne quid rei tibi sit "cum Saguntinis. Ad Iberum est Saguntum? Nusquam te vestigio moveris. Parum est, quod veterri

66

D

66

"mas provincias meas, Siciliam et Sardiniam, adimis "etiam Hispanias? et, inde cessero, in Africam tran"scendes. Transcendes autem, dico? duos consules "hujus anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam, "miserunt. nihil usquam nobis relictum est, nisi quod ❝ armis vindicârimus. Illis timidis et ignavis licet esse,, qui respectum habent; quos suus ager, sua terra, per "tuta ac pacata itinera fugientes, accipient: vobis ne"cesse est fortibus viris esse, et, omnibus inter victori"am mortemve certâ desperatione abruptis, aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius, quam "in fuga, mortem oppetere. Si hoc bene fixum om«nibus destinatumque in animo est, iterum dicam, Vi"cistis nullum momentum ad vincendum homini ab "diis immortalibus acrius datum est."

[ocr errors]

XLV. His adhortationibus quum utrinque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt, tutandique pontis causâ castellum insuper imponunt. Poenus, opere occupatis hostibus, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit. Gallis parci quam maxime jubet, principumque animos sollicitari ad defectionem. Ponte perfecto, traductus, Romanus exercitus, in Agrum Insubrium, quinque millia passuum a Victumviis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, quum instare certamen cerneret, nihil unquam aatis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad concionem certa praemia pronunciat, in quorum spem pugnarent: Agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque : qui pecuniam, quam agrum, maluisset, ei se argento satisfacturum: qui sociorum cives Karthaginienses fieri vellent, potestatem facturum: qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cujus suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laevâ manu, dextrâ silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quemad

modum ipse agnum mactâsset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce unâ poscunt.

XLVI. APUD Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis. nam et lupus intraverat castra, laniatisque obviis ipse intactus evaserat; et examen apum in arbore praetorio imminente consederat. Quibus procuratis, Scipio, cum equitatu jaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium, exque propinquo copias, quantae et cujus generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. neutri alteros primo cernebant: densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Constitit utrumque agmen, et proelio sese expediebant. Scipio jaculatores et Gallos equites in fronte locat; Romanos, sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato, jaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps. dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis, aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugna ierat: donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paululum, ab tergo se ostenderunt. pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulmus, periculumque intercursu, tum primum pubescentis, filii propulsatum. Hic erat juvenis, penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa jaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt. Alius confertus equitatus consulem, in medium acceptum, non armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra, nusquam trepide neque effuse cedendo, reduxit. Servati consulis decus Coelius ad servum, natione Ligurem, delegat. malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores, et fama obtinuit.

Is

« AnteriorContinua »