Imatges de pàgina
PDF
EPUB

publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnâsset : et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Karthaginiensi bellum. Romani postquam Karthaginem venerunt, quum senatus datus esset, et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset? tum ex Karthaginiensibus unus : "Praeceps "vestra, Romani, et prior legatio fuit, quum Hanniba"lem tanquam suo consilio Saguntum oppugnantem "deposcebatis: ceterum haec legatio verbis adhuc le"nior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insi"mulabatur, et deposcebatur; nunc ab nobis et con❝fessio culpae exprimitur, et, ut a confessis, res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato publi"cone consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum " censeam; sed, utrum jure, an injuriâ. Nostra enina "haec quaestio atque animadversio in civem nostrum "est, nostro an suo fecerit arbitrio: vobiscum una "disceptatio est, licueritne per foedus fieri. Itaque, "quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid

[ocr errors]

suâ sponte, imperatores faciant, nobis vobiscum foe"dus est, a Lutatio consule ictum; in quo quum cave«retur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis (necdum "enim erant socii vestri) cautum est. At enim eo

[ocr errors]

66

"foedere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. adversus quod nihil ego dicturus_sum, "nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Luta"tius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque "auctoritate Patrum, nec populi jussu, ictum erat, ne"gâstis vos eo teneri. itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. Si vos non tenent vestra "foedera, nisi ex auctoritate aut jussu vestro icta; ne "nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis "icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque "Iberi mentionem facere, et, quod diu parturit ani"mus vester, aliquando pariat." Tum Romanus, sinu ex toga facto, "Hic," inquit, "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite.” Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est. et, quum is, iterum sinu effuso, bellum dare dix

66

isset, accipere se omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.

XIX. HAEC directa percunctatio ac denunciatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est, quam de foederum jure verbis disceptare, quum ante, tum maxime Sagunto excisâ. nam, si verborum disceptatiomis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat? quum in Lutatii foedere diserte additum esset, Ita id ratum fore, si populus censuisset; in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur. Quan quam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis. nam neque additum erat, "iis, qui tunc essent:" nec, "ne qui

4

postea assumerentur." Et, quum assumere novos liceret socios, quis aequum censeret, aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi? aut receptos in fidem non defendi? tantum, ne Karthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem, aut, suâ sponte desciscentes, reciperentur. Legati Romani ab Karthagine, sicut his Romae imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates, ut in societatem pellicerent, aut averterent a Poenis, trajecerunt. Ad Bargusios primum venerunt: a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Iberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt. Ad Volcianos inde est ventum : quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romanâ avertit. ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: " Quae ve"recundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Karthaginiensium amicitiae praeponamus, quum, qui "id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Poenus hostis perdidit, vos socii prodideritis? ibi quaeratis socios, censeo, ubi Saguntina clades ignota est. Hispanis "populis, sicut lugubre, ita insigne documentuin Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut socie "tati confidat." Inde extemplo abire finibus Volcianorum jussi, ab nullo deinde concilio Hispaniae benig

66

66

[ocr errors]

niora verba tulere. itaque, nequicquam peragratâ Hispaniâ, in Galliam transeunt.

XX. In his nova terribilisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. quum, verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petîssent, ne Poeno, bellum Italiae inferenti, per agros urbesque suas transitum darent; tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus majoribusque natu juventus sedaretur. Adeo stolida impudensque postulatio visa est, censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse, neque Karthaginiensium injuriam, ob quae aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma. Contra ea, audire sese, gentis suae homines agris finibusque Italiae pelli a populo Romano, stipendiumque pendere, et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque; nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia, ab sociis inquisita cum cura ac fide, cognita: praeoccupatos jam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore, adeo ferocia atque indomita ingenia esse, ni subinde auro, cujus avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniae et Galliac populis, legati Romam redeunt, haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. civitatem omnem in exspectationem belli erectam invenerunt, satis constante famâ jam Iberum Poenos transmisisse.

XXI. HANNIBAL, Sagunto capto, Karthaginem Novam in hiberna concesserat. ibique, auditis, quae Romae, quaeque Karthagine, acta decretaque forent, seque non ducem solum, sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat : "Credo ego vos," inquit, "socii, et ipsos cernere, pa"catis omnibus Hispaniae populis, aut finiendam nobis " militiam, exercitusque dimittendos esse; aut in alias "terras transferendum bellum: ita enim hae gentes

"non pacis solum, sed etiam victoriae, bonis florebunt, "si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. "Itaque, quum longinqua ab domo instet militia, in"certumque sit, quando domos vestras, et quae cuique "ibi cara sint, visuri sitis, si quis vestrûm suos invi"sere vult, commeatum do. Primo vere, edico, ad"sitis; ut, diis bene juvantibus, bellum ingentis gloriae "praedaeque futurum incipiamus." Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et jam desiderantibus suos, et longius in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores, aut jam exhaustos, aut mox exhauriendos, renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum convenere. Hannibal, quum recensuisset omnium auxilia gentium, Gades profectus, Herculi vota exsolvit ; novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. Inde, partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa, maxime jaculatorum, levium armis, petiit; ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pignoribus obligati, stipendia facerent. Tredecim millia octingentos quinquaginta pedites cætratos misit in Africam, et funditores Baliares octingentos septuaginta; equites, mixtos ex multis gentibus, mille ducentos. Has copias partim Karthagini præsidio esse, partim distribui per Africam, jubet. simul conquisitoribus in civitates missis, quatuor millia conscripta delectae juventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Karthaginem jubet.

XXII. NEQUE Hispaniam negligendam ratus, (atque ideo haud minus, quod haud ignarus erat, circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos) Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat, firmatque eum Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. ad hacc peditum auxilia additi equites Libyphoenices,

mixtum Punicum Afris genus, trecenti, et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites; et, ne quid terrestris deeset auxilii genus, elephanti quatuordecim. classis praeterea data ad tuendam maritimam oram, (quia, quâ parte belli vicerant, eâ tum quoque rem gesturos Romanos, credi poterat) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque : sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus Karthaginem ad hiberna exercitûs rediit : atque, inde profectus, praeter Etovissam urbem ad Iberum maritimamque oram ducit. lbi, fama est, in quiete visum ab eo juvenem divinâ specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur, neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde, curâ humani ingenii, quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse: tum vidisse, post sese serpentem mirâ magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore coeli nimbum; tum quae moles ea, quidve prodigii esset quaerentem, audîsse: Vastitatem Italiae esse. pergeret porro ire, nec ultra inquireret, sineretque fata in occulto esse.

XXIII. Hoc visu laetus, tripartito Iberum copias trajecit, praemissis, qui Gallorum animos, quâ traducendus exercitus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitus specularentur. nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum, Iberum traduxit. Ilergetes inde, Bargusiosque, et Ausetanos, et Lacetaniam, quae subjecta Pyraenaeis montibus est, subegit: oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data, et mille equites. Postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano; tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. constabat, non tam bello motos, quam longinquitate viae insuperabilique

« AnteriorContinua »