Imatges de pàgina
PDF
EPUB

centum septuaginta septem cum ingenti approbatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicavit, privatusque de Rostris descendit, lictoribus abire jussis; turbaeque se immiscuit privatas agentium res, tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causâ populum de foro abduceret: neque tamen elanguit_cura hominum eâ morâ, frequentesque eum domum deduxerunt. Consul nocte insequenti ad exercitum rediit, non facto certiore senatu, ne comitiorum causâ in urbe retineretur.

XXIV. POSTERO die, consultus a M.' Pomponio prae. tore, senatus decrevit, dictatori scribendum, uti, si e republica censeret esse, ad consules subrogandos veniret, cum magistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere Patres possent, quo statu respublica esset, consiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omnes venerunt, relictis legatis, qui legionibus praeessent. Dictator, de se pauca ac modice locutus, in magistrum equitum, Ti. Sempronium Gracchum, magnam partem gloriae vertit; comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui tum Galliam provinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum magister equitum et aedilis curulis erat, consules crearentur. Praetores inde creati M. Valerius Laevinus, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fulvius Flaccus, Q. Mucius Scaevola. Dictator, creatis magistratibus, Teanum in hiberna ad exercitum rediit, relicto magistro equitum Romae ; qui, quum post paucos dies magistratum initurus esset, de exercitibus scribendis comparandisque in annum Patres consuleret. Quum eae res maxime agerentur, nova clades nunciata, aliam super aliam cumulante in eum annum fortunâ; L. Postumium, consulem designatum, in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Silva erat vasta, (Litanam Galli vocabant) quâ exercitum traducturus erat. ejus silvae dextrâ laevâque circa viam Galli arbores ita inciderant, ut immotae starent, momento levi impulsae occiderent. Legiones duas Romanas habebat Postumius, sociûmque ab supero mari tantum conscripserat, ut viginti quinque millia armatorum in agros hostium induxerit. Galli o ram extremae silvae quum circumsedissent, ubi intra

vit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt, quae, alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes, ancipiti strage arma, viros, equos, obruerunt, ut vix decem homines effugerent. Nam, quum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram quoque multitudinem, inopinato malo trepidam, Galli, saltum omnem armati circumsidentes, interfecerunt; paucis e tanto numero captis, qui, fluminis pontem petentes, obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt. Ibi Postumius, omni vi, ne caperetur, dimicans, occubuit. spolia corporis caputque ducis praecisum Boii ovantes templo, quod sanctissimum est apud eos, intulere ; purgato incle capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere. id que sacrum vas iis erat, quo solennibus libarent: poculumque idem sacerdoti esse, ac templi antistitibus. Praeda quoque haud minor Gallis, quam victoria, fuit. nam, etsi magna pars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fugâ est, stratae per omnem jacentis agminis ordinem inventae sunt.

XXV. Hac nunciatâ clade, quum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas, ut, tabernis clausis, velut nocturnâ solitudine per urbem actâ, senatus aedilibus negotium daret, ut urbem circumirent, aperirique tabernas, et moestitiae publicae speciem urbi demi, juberent; tum Ti. Sempronius senatum habuit, consolatusque Patres est, et adhortatus, ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent, ad minores calamitates animos submitterent, quod ad Karthaginienses hostes Hannibalemque attinet, prospera modo essent, sicut speraret futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse: ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. De hoste Poeno, exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. Ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit. Tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. Quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quaesitum est. nec, unde consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur ratio. itaque Galliam, quanquam stimulabat justa ira, omitti

est.

eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus De exercitu Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci, atque ibi militare, donec in Italia bellum esset, placuit. eodem ex dictatoris legionibus rejici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi qui stipendiorum legitimorum esset. Duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumii suffectus esset, decretae sunt; eumque, quum primum salvis auspiciis posset, creari placuit: legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri; atque inde consul, cui legiones urbanae evenissent, militum sumeret quantum opus esset C. Terentio consuli propagari in annum imperium; neque de eo exercitu, quem ad praesidium Apuliae haberet, quicquam minui.

XXVI. DUM haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat : sed ad eam diem magis prosperum Romanis. P. & Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Cnaeus terrâ, Publius navibus, rem gereret, Hasdrubal, Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste, intervallo ac locis tutus, tenebat se; quoad, multum ac diu obtestanti, quatuor millia peditum, et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. Tum, refectâ tandem spe, castra propius hostem movit: classemque et ipse instrui pararique jubet ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu movendarum de integro rerum, perculit eum praefectorum navium transitio: qui, post classem ad Iberum per pavorem desertam graviter increpiti, nunquam deinde satis fidi aut duci, aut Karthaginiensium rebus, fuerant. Fecerant hi transfugae motum in Carpesiorum gente, desciverantque iis auctoribus urbes aliquot: una etiam ab ipsis vi capta fuerat. In eam gentem versum ab Romanis bellum est; infestoque exercitu, Hasdrubal, ingressus agrum hostium, pro captae ante dies paucos urbis moenibus, Galbum, nobilem Carpesiorum ducem, cum valido exercitu castris sese tenentem, aggredi statuit. Praemissâ igitur levi armaturâ, quae eliceret hostes ad certamen, peditum partem ad depopulandum per agros passim dimisit, ut palantes exicperent. Simul et ad castra tumultus erat,

et per agros fugaque et caedes: deinde, undique diversis itineribus quum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor, ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset, sed etiam ad lacessendum hostem proelio. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo; repentinaque eorum audacia terrorem hosti, paulo ante ultro lacessenti, incussit. Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, tutum flumine etiam objecto, tum copias subducit, et praemissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit: nec aut colli aut flumini satis fidens vallo castra permunit. In hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta. nec Numida Hispano eques par fuit; nec jaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.

XXVII. POSTQUAM neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant, neque castrorum oppugnatio facilis erat; urbem Ascuam, quo, fines hostium ingrediens, Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt, omnique circa agro potiuntur. nec jam, aut in agmine, aut in castris, ullo imperio contineri. Quam ubi negligentiam ex re (ut fit) bene gestâ oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes aggrederentur, degressus colle, pergit ire acie instructâ ad castra. quem ut adesse tumultuose nunciavere fugientes ex speculis stationibusque, ad arma conclamatum est. Ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati, in proelium ruunt. Jam primi conseruerant manus, quum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exîssent. tamen primo ipsâ audaciâ terruere hostem. deinde, rari in confertos illati, quum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios, et, undique pulsi, coïre in orbem; et, dum corpora corporibus applicantur, armaque armis jungunt, in arctum compulsi, quum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti, ad multum diei caeduntur. Exigua pars, eruptione facta, silvas ac montes petit: parique terrore et castra sunt deserta, et universa gens postero die in deditionem venit, Nec diu in pacato mansit. nam subinde ab Karthagine allatum est, ut Hasdrubal primo quoque tempore in

Italiam exercitum duceret. quae vulgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. Itaque Hasdrubal extemplo literas Karthaginem mittit, indicans, quanto fama profectionis suae damno fuisset. Si vero inde pergeret, priusquam Iberum transiret, Romanorum Hispaniam fore. Nam, praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet, quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos, quibus vix aequis viribus resisti possit. Itaque, si ulla Hispaniae cara esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent: cui, ut omnia prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam fore.

· XXVIII. HAE literae quanquam primo admodum moverunt senatum; tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale, neque de copiis ejus, mutatum est. Himilco cum exercitu justo, et auctâ classe, ad retinendam terrâ marique ac tuendam Hispaniam est missus; qui, ut pedestres navalesque copias trajecit, castris communitis, navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibas delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos juxta intentus ad Hasdrubalem pervenit. Quum decreta senatus mandataque exposuisset, atque edidicisset ipse in vicem, quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit; nulla re, quam celeritate, tutior, quod undique abierat, antequam consentirent. Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis omnibus suae ditionis, satis gnarus, Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum; nec auxilia Gallica aliter, quam conducta, habuisse: inopem tantum iter ingressum, vix penetraturum ad Alpes fuisse. pecuniis igitur raptim exactis, ad Iberum descendit. Decreta Karthaginiensium et Hasdru balis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus, ambo duces, junctis copiis, ire obviam coeptis atque obsistere parant; rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset junctus, illum Romani finem imperii fore. His anxii curis, ad Iberum contrahunt copias; et, transito amne, quum diu consultâssent, utrum castra castris conferrent, an satis haberent, sociis

« AnteriorContinua »