P. Ovidii Nasonis Opera omnia, Volum 3

Portada
A. J. Valpy, 1821
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Continguts

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 1292 - ... mollit odoratas, pennarum vincula, ceras ; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 230 at pater infelix, nee iam pater, " Icare," dixit, " Icare," dixit " ubi es ? qua te regione requiram ? " Icare " dicebat: pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
Pàgina 1083 - Pars abit in vites : et quae modo fila fuerunt, Palmite mutantur : de staminé pampinas exit : Purpura fulgorem pictis accommodât uvis.
Pàgina 1212 - ... si possem, sanior essem; sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, mens aliud suadet. video meliora proboque, deteriora sequor.
Pàgina 1224 - Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum dique omnes noctis adeste. quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris.
Pàgina 1514 - Juppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet : veniunt leve vulgus, euntque ; mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum, confusaque verba volutant.
Pàgina 1333 - Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent...
Pàgina 1418 - ... talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 210 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 215 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
Pàgina 1407 - Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae : umbra loco deerat ; qua postquam parte resedit dis genitus vates et fila sonantia movit, umbra loco venit : non Chaonis...
Pàgina 1427 - ... concipit aies, felices quibus ista licent! humana malignas cura dédit leges, et quod natura remittit 330 inuida iura negant.
Pàgina 1497 - Auroram, nee voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser ; non fera, non pecudes, non moti flamine rami 600 humanaeve sonum reddunt convicia linguae, muta quies habitat; saxo tarnen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quern cum murmure labens invitât somnos crepitantibus unda lapillis. ante fores antri fecunda papavera florent...

Informació bibliogràfica