T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt cum deperditorum fragmentis et epitomis omnium: Ad optimarum editionum fidem scholarum in usum, Volum 2

Portada
in bibliopolio A. Hahniano, 1829
0 Ressenyes
Les ressenyes no es verifiquen, però Google comprova si hi ha contingut fals i el suprimeix quan l'identifica.
 

Què en diuen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 67 - Minucius, convocatis militibus, " sœpe ego," inquit, " audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti obediat ; qui nec ipse consulere nec 25 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pàgina 3 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum...
Pàgina 73 - ... malis consiliis idem ac bonis juris et potestatis erit. Erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale 25 futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te.
Pàgina 314 - ... alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla...
Pàgina 344 - Africa exspectate nuntios 7 quam ex Hispania accipiebatis. Has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges, quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.
Pàgina 181 - Marcii duobus carminibus, alterius post rem actam editi cum rato auctoritas eventu, alteri quoque, cujus nondum terapus venerat, afterebat fldem.
Pàgina 489 - Claudius quoque duo et triginta millia hostium cœsa scribit, capta quatuor millia et trecentos. Nos non mínimo potissimum numero credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem quum omnium Romanarum rerum, turn praecipue in Graecia gestarum.
Pàgina 49 - Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est: eum et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem : insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques — Ducario nomen erat — facie quoque noscitans consulem, En, inquit, hic est, popularibus suis, qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus.
Pàgina 80 - Aemili' inquit, ,quem unum insontem culpae cladis hodiemae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris ; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est'.
Pàgina 2 - Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, (cum perfecto Africo bello exercitum eo trajecturus sacrificaret) altaribus admotum, tactis sacris, jure jurando adactum se, cum primum posset, hostem fore populo Romano.

Informació bibliogràfica