Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vtque Conon juveni radium donarit, utrimque
Multo infignem auro, & pellucidulis crystallis;
Per quas quod fpectes, prope fiat; & augmina fumat:
Dixerit & Sollers, en, primus quale Batavus
Munus adornarit; fed Etrufci quo decus Arni
Eft Antenorea fenior Tyrrhenus in urbe
Regna Iovis princeps metatus, ab æthere vobis
Nunquam nota prius miracula nuntia portans;
Lunai montes; vultus tibi, Phosphore, ternos;
Quove fatellitio fubluftri nocte vagetur
Stella Deûm regis per cærula templa fuperne.
Hoc quoque tu non nota prius miracula prodes:
Hujus erat tibi fervatus follertior ufus;
Arcanumque Chroni mortalibus omne recludes.
Accipe fruftra olim nobis optabile donum.
Daphnidis ad gratum nomen pernice chorea
Exfultant alacres Pueri: neque fegnius ipfe
Profequitur; Geminas imitantia lumina falces
Hactenus ut vanè Saturni credita fidus
Oblongo tam diverfa fub imagine disco

Fingere, quando globum teretem teres annulus extra
Splendet, & ambo nigror fpatii difterminat intus;
Exiguo circum quos erret ftellula
gyro:

Omnia divino quæ fretus munere Daphnis
Extulerit, non ante novam vulgata per artem:
Adjungitque; quod his meritis permulfus, eundem
In fua magna Chronus fit adire facraria paffus:
Heic oculis luftrarit ut omnia; promferit atque
Inventum fubtile fccandi temporis illinc;
Partes quo minimas ac momina dividat horæ,
Ofcilla ex tenui fufpendens mollia filo:
Id labyrintheos curfus qui dirigat alni,
Ignarumque viæ ratis haud finat effe magistrum :
Cui neque quotidie tam certus fpondeat auctor,
Oceano quantum Titan altiffimus exftet;

Ac quibus emergat, queis tunc fimal occidat oris,
Daphnidos egregio norint conamine docti.

ille canit: chorus in numerum fua brachia quaffant, Alternoque folum pede pulfant. at freta faltu Librabant hilares fefe fuper humida thynni.

Auritus leporum populus tunc creditur ultro
Iliceas liquiffe domos, carafque quietes
Vicini nemoris: nulloque frequentior unquam
Caricis arrofor prodiiffe cuniculus antris
Tempore narratur; narrent fi vera puellæ
Littoreæ, quæ ficcandis cuftodia paffim
Retibus ad ventos expanfis forte sedebant.
Pectore Nereides nudo, lasciva caterva,
Vifa

per incertam Lunam, vifæve putantur,
Et Triton, Glaucufque, procul fub luce maligna;
Tuque, cubans juxta ftratas prope littora phocas,
Neptuninarum pecudum fidiffime cuftos:
Neu quifquam feræ meminit decedere nocti.
Interea tenebræ denfantur; & abdita nimbo
Cynthia dum latitat, cœli de parte ferena
Cinctum non folitis proceffit crinibus astrum,
Prolixumque trahens albore notabile fyrma.
Mirantur chorus attoniti. miratur & ipfe;
Præfertim tantum capiti cum demfit honorem,
Ornatumque fequacem omnem mox reddita Luna.
Infit &: Ad fua quifque mapalia tendite nota,
Prodigio nil folliciti, curamve foventes.
Infuetos alias tales cantabimus ignes,

Et trepidantem nequicquam formidine vulgum.
Hæc Ancon: mihi vifa tibi quæ digna referri,
HUGENIDE, decus Hugenidum, cui fidera curæ,
Nec Phœbum ac Pimple fas eft contemnere Divas,
Queis tua tota domus, fratres, genitorque dicati.
Sic neque te facies peregrini terreat astri,
Idemve anne alius vario fulgore cometes.

A. CIO IOC LXV.

OUIS par la grace de Dieu Roy de France & de Navarre: A nos amez & feaux Confeillers, les Gens tenans nos Cours de Parlement, Maiftres des Requestes ordinaires de noftre Hoftel, Baillifs, Senefchaux, Prevosts, leurs Lieutenans, & tous autres Jufticiers & Officiers qu'il appartiendra, Salut. Noftre cher & bien amé FRANÇOIS MUGUET noftre Imprimeur ordinaire, Nous a tres-humblement fait remontrer qu'il luy auroit efté mis és mains un Livre intitulé, Chriftiani Hugenii Zulichemii Conft. F. Horologium Ofcillatorium, feu de motu Pendulorum ad horologia aptato demonftrationes Geometrica, qu'il defireroit donner au public s'il nous plaifoit luy en accorder la permiffion, humblement requerant icelle. A CES CAUSES voulant favorablement traiter l'Expofant, Nous luy avons permis & accordé, permettons & accordons par ces prefentes d'imprimer ou faire imprimer ledit Livre en telle forme, caractere, volume, & autant de fois que bon luy femblera,durant le temps de fix années entieres & confecutives, à commencer du jour qu'il fera achevé d'imprimer pour la premiere fois, faifant tres-expreffes défenses à toutes perfonnes de quelque qualité & condition qu'elles foient, de l'imprimer ou faire imprimer, vendre ny débiter durant ledit temps en aucun lieu de noftre Royaume, fans le confentement de l'Expofant, ou de ceux qui auront droit de luy, fous quelque pretexte que ce foit, à peine de quinze cens livres d'amende applicable, un tiers à Nous, un tiers à l'Hôpital General de noftre ville de Paris, & l'autre tiers à l'Expofant, de confifcation des exemplaires contrefaits, & de tous dépens, dommages & interefts, à la charge qu'il en fera mis deux exemplaires en noftre Biblioteque ordinaire, un en celle du cabinet de noftre Louvre, & un autre en celle de nostre amé & feal Garde des Sceaux le fieur Daligre. Si vous mandons que du contenu en ces presentes vous fassiez joüir & user l'Exposant, & ceux qui auront droit de luy pleinement & paifiblement, ceffant & faifant ceffer tous troubles & empêchemens au contraire, voulans qu'en inferant ces presentes ou extrait d'icelles en chacun des exemplaires, elles foient tenues pour bien & deuëment fignifiées; Commandons au premier noftre Huiffier ou Sergent fur ce requis, faire pour l'execution des prefentes tous exploits à ce neceffaires. CAR tel eft noftre plaifir. Do N NE' à Verfailles le dernier jour de Septembre l'an de grace mil fix cens foixante-douze. Et de noftre Regne le trentiéme. Signé, LOUIS. Par le Roy, COLBERT.

Regiftré fur le Livre de la Communauté des Marchands Libraires & Imprimeurs de Paris, le 4. Novembre 1672. fuivant l'Arrest du Parlement du 8. Avril 1653. & celuy du Confeil Privé du Roy du 27. Fevrier mil fix cens foixante-cinq. Signé, D. THIERRY, Syndic.

Achevé d'imprimer pour la premiere fois le premier jour d'Avril 1673.

Les Exemplaires ont efté fournis.

CHRISTIANI

[merged small][graphic]

CHRISTIANI HVGENII ZVLICHEMII, CONST. F.

HOROLOGIVM OSCILLATORIVM,

SIVE

DE MOTV PENDVLORVM AD HOROLOGIA APTATO

Demonftrationes Geometricæ.

NNVS agitur fextus decimus ex quo fabricam horologiorum, tunc recens à nobis inventorum, edito libello publicam fecimus. Ab illo verò tempore cùm multa invenerimus ad perfectionem operis fpectantia, vifum eft ea fingula hoc libro exponere. Quæ quidem adeo ad perfectionem ejus inventi pertinent, ut potiffima ejus pars cenferi poffint, ac velut fundamentum totius mechanicæ hujus, quo prius deftituta erat. Menfura enim temporis certa atque æqualis pendulo fimplici naturâ non inerat, cum latiores excurfus anguftioribus tardiores obferventur; fed geometria duce diverfam ab ea, ignotamque antea penduli fufpenfionem reperimus, animadversâ lineæ cujusdam curvaturâ, quæ ad optatam æqualitatem illi conciliandam mirabili planè ratione comparata eft. Quam poftquam

[graphic]

A

horologijs adhibuimus, tam conftans certufque eorum motus evafit, ut poft crebra experimenta terra marique capta, manifeftum jam fit & Aftronomiæ ftudijs & arti Nauticæ plurimùm in ijs effe præfidij. Hæc ea eft linea quam defixus in circumferentia currentis rota clavus, continua circumvolutione, in aëre defignat; à Geometris noftri ævi cycloidis nomine donata, & ob alias multas fui proprietates diligenter expenfa ; à nobis vero propter eam quam diximus menfurandi temporis facultatem, quam nihil tale fufpicantes, ac tantùm artis veftigiis infiftentes, ineffe ipfi comperimus. Hanc cum jam pridem amicis horum intelligentibus notam fecerimus (nam non multo poft primam horologij editionem animadversa fuit) nunc eandem, demonftratione quàm potuimus accuratiffima firmatam, omnibus legendam proponimus. Itaque in hac tradenda demonstratione potiffima pars hujus libri verfabitur. Vbi primùm neceffe fuit novis nonnullis demonftrationibus ftabilire & promovere ulterius viri maximi Galilei de defcenfu gravium doctrinam, cujus fructus defideratiffimus, atque apex veluti fummus, hæc ipsa quam invenimus cycloidis eft proprietas.

Quæ porro ut ad pendulorum ufum aptari poffet, nova curvarum linearum confideratio adhibenda fuit, earum fcilicet quæ fui evolutione alias curvas generant. Vnde comparatio inter fe longitudinis curvarum cum rectis nafcitur, quam ulterius etiam quam præfens neceffitas poftulabat profecutus fum, propter theoriæ, ut mihi vifum eft, elegantiam & novitatem.

Cæterùm ad explicandam Penduli Compofiti naturam, cujus utilitatem in conftructione horum automatôn demonftro, adjungenda fuit Centrorum Ofcillationis contemplatio, à pluribus quidem, fed minus feliciter, hactenus tentata; in qua theoremata complura animadverfione, ni fallor, digna reperientur, ad figuras lineares, planas, folidafque pertinentia. Ante hac omnia vero præmittitur ipfa horologij mechanica conftructio, pendulique applicatio, eâ formâ quæ ad ufus astronomicos aptiffima reperta eft, ad cujus inftar reliquæ omnes, mutatis quæ opus eft, facile ordinari poffint.

Quia vero contigit egregio hujus inventi fucceffu, quod fieri plerumque folet, quodque futurum prædixeram, ut plures sese ejus auctores effe cuperent, aut fi non fibi ipfis, fuæ tamen nationis alicui potius quàm nobis eum honorem tribui vellent, iniquis eorum conatibus tandem aliquando occurrendum hic

« AnteriorContinua »