Textes de droit romain: publiés et annotés

Portada
A. Rousseau, 1903 - 857 pàgines
0 Ressenyes
Les ressenyes no es verifiquen, però Google comprova si hi ha contingut fals i el suprimeix quan l'identifica.
 

Què en diuen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 285 - Item si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singulos qui integri exierint pro sudore denarii xx mihi darentur, in eos vero singulos qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mille : quaeritur utrum emptio et venditio, an locatio et conductio contrahatur. et magis placuit eorum qui integri exierint locationem et conductionem contractam...
Pàgina 733 - JUST, iv, vi, § 5-10. quia sane durum erat eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, in qua dicit is qui possessionem amisit, earn rem se usucepisse et ita vindicat suam esse.
Pàgina 717 - Igitur cum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur actiones, quae appellantur negotiorum gestorum : sed domino quidem rei gestae adversus eum qui gessit directa competit actio, negotiorum autem gestori contraria. quas ex nullo contractu proprie nasci manifestum est : quippe ita nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se optulerit : ex qua causa ii quorum negotia gesta fuerint etiam ignorantes obligantur.
Pàgina 130 - ... item si qua alia mihi justa causa esse videbitur, in integrum restituam, quod ejus per leges, plebis scita, senatus consulta, edicta, decreta principum licebit.
Pàgina 733 - Nam in his is agit, qui non possidet; ei vero, qui possidet, non est actio prodita, per quam neget, rem actoris esse. Sane uno casu qui possidet, nihilominus is actoris partes obtinet, sicut in latioribus Digestorum libris opportunius apparebit.
Pàgina 711 - Cum autem emptio et venditio contracta sit (quod effici diximus, simulatque de pretio convenerit, cum sine scriptura res agitur), periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit. itaque si homo mortuus sit vel aliqua parte corporis laesus...
Pàgina 717 - Tutores quoque, qui tutelae iudicio tenentur, non proprie ex contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur) : sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur.
Pàgina 310 - Nam si filius tuus servusve noxam commiserit, quamdiu in tua potestate est, tecum est actio; si in alterius potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse; si sui iuris coeperit esse, directa actio cum ipso est, et noxae deditio extinguitur. Ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit. Nam si pater familias...
Pàgina 615 - ... mortuo eo sui iuris fîunt. sed hoc distinctionem recipit. nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tune post obitum avi in potestate patris sui...
Pàgina 603 - Jus autern civile vel gentium ita dividitur : omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partial BUO proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur : nam quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium eivitatis est vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis : quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur.

Informació bibliogràfica