Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Inten Sallod 10-20 465

3v.

harumce rerum intelligentissimus, idemque humanissimus, D. Heerkens, Groninganus, defcriptas ex Ovidio impreffo qui fuit Angeli Politiani, affervaturque Florentiæ in bibliotheca Medicea, quas vir ille incomparabilis, & Mufarum, dum viveret, delicium, ejusdem libri oris ex manufcriptis codicibus alleverat.

DE nobis verò, id folum quàm verissimè dicere poffumus, nos hîc eam adhibuiffe diligentiam, ut numquam Ovidius in publicam lucem venerit emendatior: quod facilè deprehendent, qui hanc noftram editionem vel cum emendatissimis contulerint. Qua in re quia & literarum laudem, & literatorum utilitatem fpe&tavimus, curam noftram nobis gratiæ apponi optamus, & appositum iri confidimus.

TOмо fecundo post Metamorphoses subje→ cimus indicem locupletissimum, quo continentur nomina propria omnia Deorum, Heroum, Virorum, &c. quorum mentio in his libris quindecim occurrit, unde locis quàm plurimis accedet lucis non parum. Icones, quæ cujusque tomi, tum frontem, tum primam paginam exornant, in fine tomi fecundi, fuam declarationem habent. Vale & fave.

[ocr errors][merged small]

PUBLIUS

VITA.

UBLIUS OVIDIUS NASO, Poëtarum ingeniosissimus, Sulmone in Pelignis ortus cft, die secundo Quinquatruum Minervæ, id eft tertio & decimo Kal. Apriles, anno ab Urbe conditâ DCCXI. Hirtio & Panfa confulibus, ante Chriftum XLIII. Natus autem eft loco equeftri, ex perantiquâ Nafonum familiâ. Cum fratre, ipsis duodecim mensibus majore, teneris ab annis excultus inftitutusque Romæ eft curâ parentis, scholasque insignium magiftrorum frequentavit. Ubi adolevit, fumtâ togâ virili, quum eum pater foro & oratoriæ facultati deftinaffet, rhetorica profeffores audivit diligenter. Declamitavit autem, uti nos docet Seneca pater, L. II. Contr. II. » apud rhetorem » Arellium Fuscum, cujus auditor fuit..... » Oratio ejus jam tum nihil aliud poterat

» videri, quàm folutum carmen. . . . Latro»> nem, cujus admirator erat, adeò ftudiosè » audivit, ut multas ejus fententias in versus » fuos tranftulerit... Tunc autem, quum ftu» deret, habebatur bonus declamator. Decla» mabat autem rarò controversias, fed nonnisi >> ethicas libentiùs dicebat fuaforias ». Athenas etiam, eloquentiæ ac literarum fedem, haud dubiè ftudiorum causâ, ut ipfe teftatur, petiit. Anno ætatis vicesimo cepit primos honores, fcilicet triumviratum capitalem; anno fequente, decemviratum : qui decemviri erant inftituti, ut centumviralibus judiciis præeffent.

EXSTITIT in Ovidio jam puero `mira ad poësim indoles, ad quam quodam quasi naturæ inftin&u ferebatur : invito vehementer patre, qui, filium continuè increpans, Studium, inquiebat, quid inutile tentas? Mæonides nullas ipfe reliquit opes: eumque in forum tranftulerat ; nec infelici fucceffu : nam & caufas forenfes dixit egregiè, & centumviralia judicia multâ cum laude tuitus eft. Sed, mortuo patre, foro valedixit, feque totum Musis liberalioribus dedit. Circa annum ætatis alterum & vicesimum, juvenilia carmina, elegias nimirùm, populo legit, inclaruitque. Poëtas

« AnteriorContinua »