Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

harumce rerum intelligentissimus , idemque humanissimus , D. Heerkens, Groninganus , descriptas ex Ovidio impresso qui fuit Angeli Politiani , affervaturque Florentiæ in bibliotheca Medicea , quas vir ille incomparabilis , & Mufarum, dum viveret, delicium , ejusdem libri oris ex manuscriptis codicibus alleverat.

D E nobis vero, id folum quàm verissimè dicere possumus , nos hîc eam adhibuisse diligentiam , ut numquam Ovidius in publicam lucem venerit emendatior : quod facilè deprehendent, qui hanc nostram editionem vel cum emendatissimis contulerint. Qua in re quia & literarum laudem, & literatorum utilitatem speEtavimus , curam nostram nobis gratiæ apponi optamus, & appositum iri confidimus.

Tomo secundo post Metamorphoses subjecimus indicem locupletissimum , quo continentur nomina propria omnia Deorum , Heroum, Virorum, &c. quorum mentio in his libris quindecim occurrit , unde locis, quàm plurimis accedet lucis non parum. Icones quæ cujusque tomi , tum frontem , tum primam paginam exornant, in fine tomi secundi, suam declarationem habent. Vale & fave.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

VITA. Publius Ovidius Naso, Poëtarum inge

UBLIUS niosissimus, Sulmone in Pelignis ortus cft, die secundo Quinquatruum Minervæ, id est tertio & decimo Kal. Apriles , anno ab Urbe conditâ dccxi. Hirtio & Pansa consulibus, ante Christum xliii. Natus autem est loco equestri , ex perantiquâ Nasonum familiâ. Cum fratre , ipsis duodecim mensibus majore, teneris ab annis excultus institutusque Romæ est curâ parentis , fcholasque insignium magistrorum frequentavit. Ubi adolevit, sumtâ toga virili,

, quum eum pater foro & oratoriæ facultati destinafset, rhetoricæ professores audivit diligenter. Declamitavit autem, uti nos docet Se. neca pater , L. II. Contr. 11. » apud rhetorem » Arellium Fuscum , cujus auditor fuit. .... » Oratio ejus jam tum nihil aliud poterat

»

v videri , quàm folutum carmen. ...

Latro» nem, cujus admirator erat , adeò ftudiosè

audivit, ut multas ejus fententias in versus fuos tranftulerit... Tunc autem , quum

stu» deret , habebatur bonus declamator. Decla» mabat autem rarò controversias , fed nonnisi » ethicas : libentiùs dicebat suasorias ». Athenas etiam , eloquentiæ ac literarum fedem , haud dubiè studiorum causâ , ut ipse testatur , petiit. Anno ætatis vicesimo cepit primos honores , scilicet triumviratum capitalem ; anno sequente, decemviratum : qui decemviri erant instituti, ut centumviralibus judiciis præessent.

EXSTITIT in Ovidio jam puero mira ad poësim indoles , ad quam quodam quasi naturæ instinctu ferebatur : invito vehementer patre , qui, filium continuè increpans, Studium, inquiebat , quid inutile tentas ? Maonides nullas ipfe reliquit opes : eumque in forum transtulerat ; nec infelici successu : nam & caufas forenses dixit egregiè , & centumviralia judicia multâ cum laude tuitus eft. Sed, mortuo patre , foro valedixit , feque totum Musis liberalioribus dedit. Circa annum ætatis alterum & vicesimum, juvenilia carmina , elegias nimirùm, populo legit , inclaruitque. Poëtas

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinua »