Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Si maneo, qualis, Troja durante, manebam ;
Virque mihi demto fine carendus abes?
Diruta funt aliis, uni mihi Pergama restant,

Incola captivo quæ bove victor arat.

Jam feges eft ubi Troja fuit, refecandaque falce
Luxuriat Phrygio fanguine pinguis humus.
Semifepulta virûm curvis feriuntur aratris
Offa ruinofas occulit erba domos,

50

55

Victor abes; nec fcire mihi, quæ caufa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
Quifquis ad hæc vertit peregrinam litora puppim,
Ille mihi de te multa rogatus abit.

60

Quamque tibi reddat, si te modò viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.

Nos Pylon, antiqui Neleïa Neftoris arva,
Misimus incerta eft fama remissa Pylo.
Misimus & Sparten : Sparte quoque nescia veri,
Quas habitas terras aut ubi lentus abes?

[ocr errors]

Utilius ftarent etiam nunc moenia Phoebi.

Irafcor votis heu ! levis ipfa meis.

Scirem ubi pugnares, & tantùm bella timerem;
Et mea cum multis juncta querela foret.

Quid timeam ignoro : timeo tamen omnia demens,
Et patet in curas area lata meas.

Quæcumque æquor habet,quæcumque pericula tellus,
Tam longæ caufas fufpicor effe moræ.

Hæc ego

65

70

dum ftultè meditor, , quæ veftra libido eft, 75 Effe peregrino captus amore potes.

Forsitan & narres, quàm sit tibi rustica conjux,

Quæ tantùm lanas non sinat effe rudes.

Fallar; & hoc crimen tenues vanefcat in auras:
Neve, revertendi liber, abeffe velis.

Me pater Icarius viduo difcedere lecto

Cogit, & immenfas increpat ufque moras. Increpet ufque licet: tua fum, tua dicar oportet. Penelope conjux femper Ulyssis ero.

[ocr errors]

85 Ille tamen pictate mea precibufque pudicis
Frangitur, & vires temperat ipfe fuas.
Dulichii Samiique, & quos tulit alta Zacynthos,
Turba ruunt in me luxuriofa, proci :

༡༠

Inque tua regnant, nullis prohibentibus, aula.
Vifcera noftra, tuæ dilaniantur opes.

[ocr errors]

Quid tibi Pifandrum, Polybumque, Medontaque dirum;
Eurymachique avidas, Antinoïque manus
Atque alios referam, quos omnes turpiter absens
Ipfe tuo partis fanguine rebus alis?

[ocr errors]

95 Irus egens, pecorifque Melanthius auctor edendi, Ultimus accedunt in tua damna pudor.

100

Tres fumus imbelles numero; sine viribus uxor,
Laërtefque fenex, Telemachufque puer.

[ocr errors]

Ille per insidias pæne eft mihi nuper ademtus
Dum parat, invitis omnibus, ire Pylon.
Di precor hoc jubeant, ut, euntibus ordine fatis,
Ille meos oculos comprimat, ille tuos.
Hoc faciunt cuftofque boum, longævaque nutrix:
Tertius, immundæ cura fidelis haræ.

105 Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis armis,
Hoftibus in mediis regna tenere valet.
Telemacho veniet (vivat modò ) fortior ætas :
Nunc erat auxiliis illa tuenda patris.

ΣΙΟ

115

Nec mihi funt vires inimicos pellere tectis.

Tu citiùs venias, portus & ara tuis.

Eft tibi, (sitque precor,) natus, qui mollibus annis
In patrias artes erudiendus erat.

Refpice Laërten: ut jam fua lumina condas,
Extremum fati fuftinet ille diem.

Certè ego, quæ fueram, te difcedente, puella
Protinus ut redeas, facta videbor anus.

H

EPISTOLA II.

PHYLLIS DEMOPHOONTI.

OSPITA,Demophoon, tua te, Rhodopeïa Phyllis,
Ultra promiffum tempus abeffe queror.
Cornua cum Lunæ pleno quater orbe coïffent,
Litoribus noftris ancora pacta tua est.

Luna quater latuit, pleno quater orbe recrevit; 5
Nec vehit A&tæas Sithonis unda rates.

Tempora și numeres, bene quæ numeramus amantes,
Non venit ante fuum noftra querela diem.
Spes quoque lenta fuit : tardè, quæ credita lædunt,
Credimus invitâ nunc & amante, nocent.
Sæpe fui mendax pro te mihi; fæpe putavi
Alba procellofos vela referre notos.
Thefea devovi, quia te dimittere nollet:
Nec tenuit curfus forsitan ille tuos.
Interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
Merfa foret canâ naufraga puppis aquâ.

10

15

Sæpe deos fupplex pro te, fcelerate, rogavi,
Cum prece turicremis devenerata focis.

Sæpe videns ventos cœlo pelagoque faventes,
Ipfa mihi dixi; Si valet ille, venit.

Denique fidus amor, quicquid properantibus obstat,

Finxit; & ad caufas ingeniofa fui.

At tu lentus abes, nec te jurata reducunt

Numina, nec noftro motus amore redis.

20

Demophoon, ventis & verba & vela dedifti:
Vela queror reditu, verba carere fide.

25

Dic mihi; Quid feci, nisi non fapienter amavi?
Crimine te potui demeruiffe meo.

Unum in me fcelus eft, quod te, scelerate, recepi:
Sed fcelus hoc meriti pondus & inftar habet.

30

Jura, fides, ubi nunc, commissaque dextera dextræ ?
Quique erat in falfo plurimus ore Deus?
Promiffus focios ubi nunc Hymenæus in annos,
Qui mihi conjugii sponsor & obfes erat?

35 Per mare, quod totum ventis agitatur & undis,
Per quod sæpe ieras, per quod iturus eras,
Perque tuum mihi jurasti, nisi fictus & ille eft,
Concita qui ventis æquora mulcet, avum :
Per Venerem, nimiumque mihi facientia tela,
Altera tela arcus, altera tela faces:
Junonemque, toris quæ præsidet alma maritis,
Et per tædiferæ myftica facra Deæ.

40

Si de tot læsis fua numina quifque Deorum
Vindicet, in pœnas non fatis unus eris.
45 At laceras etiam puppes furiofa refeci:
Ut, quâ defererer, firma carina foret.
Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires.
Heu patior telis vulnera facta meis.
Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis:
50 Credidimus generi nominibufque tuis.

Credidimus lacrymis : an & hæ simulare docentur ?
Hæ quoque habent artes, quâque jubentur, eunt.
Dis quoque credidimus: quò jam tot pignora nobis ?
Parte fatis potui qualibet inde capi.

55 Nec moveor, quod te juvi portuque locoque :
Debuit hoc meriti fumma fuiffe mei.
Turpiter hofpitium lecto cumulaffe jugali
Poenitet, & lateri conferuiffe latus.
Quæ fuit ante illam, mallem fuprema fuiffet
Nox mihi; dum potui Phyllis honefta mori.
Speravi melius, quia me meruiffe putavi.

60

Quæcumque ex merito fpes venit, æqua venit. Fallere credentem non eft operosa puellam Gloria: simplicitas digna favore fuit.

65 Sum decepta tuis, & amans & femina, verbis: Di faciant, laudis fumma sit ista tuæ :

Inter & Ægidas mediâ statuaris in urbe :

Magnificus titulis ftet pater ante fuis.
Cùm fuerit Scyron lectus, torvufque Procruftes,
Et Sinis, & tauri mixtaque forma viri,

Et domitæ bello Thebæ, fusique bimembres,
Et pulfata nigri regia cæca Dei;

Hic eft, cujus amans hofpita capta dolo est.

Hoc tua poft illum titulo signetur imago :

De tanta rerum turba factifque parentis,
Sedit in ingenio Creffa relicta tuo.

Quod folum excufat, folum miraris in illo.
Heredem patriæ, perfide, fraudis agis.
Illa, nec invideo, fruitur meliore marito ;
Inque capistratis tigribus alta sedet.

At mea defpecti fugiunt connubia Thraces,
Quod ferar externum præpofuiffe meis.

70

75

So

85

90

Atque aliquis; Doctas jam nunc eat, inquit, Athenas :
Armiferam Thracen qui regat, alter erit.
Exitus acta probat. Careat fuccessibus opto,
Quifquis ab eventu facta notanda putat.
At si noftra tuo fpumefcant æquora remo,
Jam mihi, jam dicar confuluiffe meis.
Sed neque confului: nec te mea regia tanget,
Feffave Biftoniâ membra lavabis aquâ.
Illa meis oculis fpecies abeuntis inhæret,
Cùm premeret portus classis itura meos.
Aufus es ample&ti, colloque infufus amantis
Ofcula per longas jungere preffa moras;
Cumque tuis lacrymis lacrymas confundere noftras ; 95
Quodque foret velis aura fecunda, queri;
Et mihi difcedens fupremâ dicere voce:
Phylli, face exfpectes Demophoonta tuum.
Exfpectem, qui me numquam vifurus abisti ?
Exfpectem pelago vela negata meo?
Et tamen exfpecto; redeas modò ferus amanti,
Ut tua sit folo tempore lapfa fides.

100

« AnteriorContinua »