Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Luna fuit: fpecto, si quid, nisi litora, cernam.
Quod videant oculi, nil nisi litus habent.
Nunc huc, nunc illuc, & utroque, sine ordine, curro:
Alta puellares tardat arena pedes.
Interea toto clamanti litore, Thefeu,

Reddebant nomen concava faxa tuum.
Et quoties ego te, toties locus ipfe vocabat:
Ipfe locus miferæ ferre volebat opem.
Mons fuit; apparent frutices in vertice rari..
Hinc fcopulus raucis pendet adefus aquis.
Afcendo, vires animus dabat ; atque ita latè
Equora profpectu metior alta meo.

Inde ego (nam ventis quoque fum crudelibus ufa)
Vidi præcipiti carbasa tenta noto.

Aut vidi: aut etiam, quia me vidiffe putavi,
Frigidior glacie femianimisque fui.

20

25

30

Nec languere diu patitur dolor: excitor illo,
Excitor; & fummâ Thefea voce voco.

Quò fugis? exclamo : scelerate, revertere, Theseu: 35
Flecte ratem : numerum non habet illa fuum.
Hæc ego; quod voci deerat, plangore replebam.

Verbera cum verbis mixta fuêre meis.

Si non audires, ut faltem cernere poffes,
Jactatæ latè signa dedere manus.

Candidaque impofui longe velamina virgæ,

Scilicet oblitos admonitura mei.

Jamque oculis ereptus eras: tum denique flevi:

Torpuerant molles ante dolore genæ.

40

Quid potius facerent, quàm me mea lumina flerent, 45
Poftquam desierant vela videre tua?

Aut ego diffusis erravi fola capillis,
Qualis ab Ogygio concita Baccha Deo :
Aut mare profpiciens in faxo frigida fedi;
Quamque lapis fedes, tam lapis ipfa fui.
Sæpe torum repeto, qui nos acceperat ambos ;
Sed non acceptos exhibiturus erat.

50

Et tua, quà poffum, pro te, veftigia tango;
Strataque, quæ membris intepuere tuis.
55 Incumbo, lacrymisque toro manante profusis,
Pressimus, exclamo, te duo: redde duos.
Venimus huc ambo, cur non difcedimus ambo?
Perfide, pars nostri, lectule, major ubi est ?
Quid faciam ? quò fola ferar? vacat infula cultu.
Non hominum video, non ego facta boum.
Omne latus terræ cingit mare; navita nufquam :
Nulla per ambiguas puppis itura vias.

60

Finge dari comitesque mihi, ventosque, ratemque;
Quid fequar? acceffus terra paterna negat,

65 Ut rate felici pacata per æquora labar,

70

Temperet ut ventos Æolus; exful ero. Non ego te, Crete, centum digesta per urbes, Afpiciam, puero cognita terra Jovi. Nam pater, & tellus jufto regnata parenti, Prodita funt facto, nomina cara, meo. Cùm tibi, ne victor tecto morerere recurvo, Quæ regerent paffus, pro duce fila dedi. Cùm mihi dicebas, Per ego ipfa pericula juro Te fore, dum noftrûm vivet uterque, meam. 75 Vivimus, & non fum, Thefeu, tua! si modò vivit Femina, perjuri fraude sepulta viri.

So

[ocr errors]

Me quoque, quâ fratrem, mactaffes, improbe, clavâ;
Effet, quam dederas, morte foluta fides.

Nunc ego non tantùm, quæ fum paffura, recordor;
Sed quæcumque potest ulla relicta pati.
Occurrunt animo pereundi mille figuræ :

Morsque minus pœnæ, quàm mora mortis, habet.
Jam jam venturos aut hac, aut fufpicor illac,
Qui lanient avido vifcera dente, lupos.

85 Forsitan & fulvos tellus alat ista leones.

Quis fcit, an hæc fævas tigridas infula habet?
Et freta dicuntur magnas expellere phocas:
Quid vetat & gladios, per latus ire meum?

Tantum ne religer durà captiva catenâ ;
Neve traham fervâ grandia pensa manu;
Cui pater eft Minos, cui mater filia Phoebi :
Quodque magis memini, quæ tibi pacta fui.
Si mare, si terras porrectaque litora vidi;
Multa mihi terræ, multa minantur aquæ.
Cœlum reftabat: timeo simulacra Deorum.
Deftituor rapidis præda cibusque feris.
Sive colunt habitantque viri, diffidimus illis :
Externos didici læfa timere viros.
Viveret Androgeos utinam ; nec facta luiffes
Impia funeribus, Cecropi terra, tuis!
Nec tua mactaffet nodofo ftipite, Thefeu,

Ardua parte virum dextera, parte bovem !
Nec tibi, quæ reditus monftrarent, fila dediffem;
Fila per adductas fæpe recepta manus !
Non equidem miror, si stat victoria tecum,
Strataque Cretæam bellua tinxit humum :
Non poterant figi præcordia ferrea cornu :

Ut te non tegeres, pectore tutus eras.
Illic tu silices, illic adamanta tulisti :

Illic, qui silices, Thefea, vincat, habes.
Crudeles fomni, qui me tenuiftis inertem!
At femel æterna nocte premenda fui.
Vos quoque, crudeles venti nimiumque parati,
Flaminaque in lacrymas officiofa meas.
Dextera crudelis, quæ me fratremque necavit :
Et data pofcenti, nomen inane, fides.
In me jurarunt fomnus, ventusque, fidesque.
Prodita fum causis una puella tribus.
Ergo ego non lacrymas matris moritura videbo :
Nec, mea qui digitus lumina condat, erit ?
Spiritus infelix peregrinas ibit in auras :
Nec positos artus unget amica manus ?

Offa fuperftabunt volucres inhumata marinæ ?
Hæc funt officiis digna sepulcra meis?

90

95

100

105

ΙΣΟ

115

120

125 Ibis Cecropios portus; patriaque receptus,
Cùm fteteris urbis celfus in arce tuæ ;
Et bene narraris letum taurique virique,
Sectaque per dubias faxea tecta vias ;
Me quoque narrato folâ tellure relictam ;
Non ego fum titulis furripienda tuis.

130

Nec pater eft Ægeus; nec tu Pittheïdos Æthræ
Filius auctores faxa fretumque tui.

Dî facerent, ut me fummâ de puppe videres !
Moviffet vultus mæsta figura tuos.

135 Nunc quoque non oculis, fed, quâ potes, afpice mente Hærentem fcopulo, quem vaga pulsat aqua. Afpice demiffos lugentis in ore capillos,

140

Et tunicas lacrymis, sicut ab imbre, graves.
Corpus, ut impulfæ fegetes Aquilonibus, horret :
Literaque articulo preffa tremente labat.

Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;
Debita sit facto gratia nulla meo :

Sed nec poena quidem : si non ego caufa falutis,
Non tamen eft cur sis tu mihi caufa necis.
145 Has tibi, plangendo lugubria pectora laffas,
Infelix tendo trans freta longa manus.

150

Hos tibi, qui fuperant, oftendo mæsta capillos.
Per lacrymas oro, quas tua facta movent:
Flecte ratem, Theseu; versoque relabere velo.
Si priùs occidero, tu tamen offa leges.

[ocr errors]

EPISTOLA

XI.

CANACE MACARE O.

I qua tamen cæcis errabunt fcripta lituris,
Oblitus a dominæ cæde libellus erit.

Dextra tenet calamum, ftri&tum tenet altera ferrum ;
Et jacet in gremio charta foluta meo.

Hæc eft Æolidos fratri fcribentis imago :
Sic videor duro poffe placere patri.
Ipse necis cuperem noftræ spectator adesset,
Auctorifque oculis exigeretur opus.

Ut ferus eft, multoque fuis truculentior Euris,
Spectaffet siccis vulnera nostra genis.

Scilicet cft aliquid cum fævis vivere ventis :
Ingenio populi convenit ille fui.

Ille Noto Zephyroque, & Sithonio Aquiloni
Imperat, & pennis, Eure proterve, tuis.
Imperat heu, ventis ; tumidæ non imperat iræ :
Possidet & vitiis regna minora fuis.

Quid juvat, admotam per avorum nomina cœlo,
Inter cognatos poffe referre Jovem ?

Num minus infeftum, funebria munera, ferrum
Femineâ teneo, non mea tela, manu!

O utinam, Macareu, quæ nos commisit in unum,
Veniffet leto ferior hora meo!

Cur umquam plus me, frater, quàm frater amasti ?
Et tibi, non debet quod foror effe, fui ?
Ipfa quoque incalui: qualemque audire folebam,
Nefcio quem fensi corde tepente Deum.
Fugerat ore color: macies adduxerat artus:
Sumebant minimos ora coacta cibos.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Nec fomni faciles, & nox erat annua nobis,
Et gemitum nullo læfa dolore dabam.

30

Nec cur hæc facerem, poteram mihi reddere caufam:

Nec nôram, quid amans effet: at illud eram.'

Prima malum nutrix animo præfensit anili :
Prima mihi nutrix; Æoli, dixit, amas.
Erubui, gremioque pudor dejecit ocellos.
Hæc fatis in tacita signa fatentis erant.
Jamque tumefcebant vitiati pondera ventris,
Ægraque furtivum membra gravabat onus.

Quas mihi non herbas, quæ non medicamina nutrix
Attulit, audaci fuppofuitque manu ?

35

40

« AnteriorContinua »