Imatges de pàgina
PDF
EPUB

155 Utque ego deftituor conjux materque duorum
A totidem natis orba sit, atque viro.
Nec male parta diu teneat; pejufque relinquat.
Exfulet, & toto quærat in orbe fugam.
Quàm fratri germana fuit, miseroque parenti
Filia, tam natis, tam sit acerba viro.

160

[ocr errors]
[ocr errors]

Cùm mare, cùm terras confumferit, aëra tentet :
Erret inops, exfpes, cæde cruenta fua.

Hæc ego conjugio fraudata Thoantias oro:
Vivite devoto, nuptaque virque, toro.

EPISTOLA VII.

DIDO ENEE.

Sic, ubi fata vocant, udis abjectus in herbis,

Ad vada Mæandri concinit albus olor.
Nec, quia te noftrâ fperem prece poffe moveri,
Alloquor adverfo movimus ifta Deo.

5 Sed merita & famam, corpusque animumque pudicum,
Cùm malè perdiderim, perdere verba, leve eft.
Certus es ire tamen, miferamque relinquere Dido:
Atque idem venti vela fidemque ferent.

10

Certus es, Ænea, cum fœdere folvere naves:
Quæque ubi sint nefcis, Itala regna fequi.
Nec nova Carthago, nec te crefcentia tangunt
Moenia, nec fceptro tradita fumma tuo.
Facta fugis, facienda petis: quærenda per orbem
Altera quæsita eft altera terra tibi.

15 Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
Quis fua non notis arva tenenda dabit ?
Alter habendus amor tibi reftat, & altera Dido:
Quamque iterum fallas, altera danda fides.
Quando erit ut condas inftar Carthaginis urbem,
Et videas populos altus ab arce tuos ?

20

Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,
Unde tibi, quæ te sic amet, uxor erit ?
Uror, ut inducto ceratæ fulfure tædæ :

Ut pia fumosis addita tura focis.
Æneas oculis femper vigilantis inhæret :
Ænean animo noxque dies refert.

Ille quidem male gratus, & ad mea munera furdus,
Et quo, si non sim ftulta, carere velim :
Non tamen Ænean, quamvis male cogitat, odi:
Sed queror infidum, queftaque pejus amo.
Parce, Venus, nurui; durumque amplectere fratrem,
Frater Amor: caftris militet ille tuis,
Aut ego quem cœpi, neque enim dedignor, amare,
Materiam curæ præbeat ille meæ.

Fallor, & ifta mihi falfo jactatur imago.
Matris ab ingenio dissidet ille fuæ.

25

30

35

Te lapis & montes, innataque rupibus altis
Robora, te fævæ progenuere feræ :

Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,
Quo tamen adversis fluctibus ire paras.

Quò fugis? obftat hiems: hiemis mihi gratia prosit :
Afpice ut adverfas concitet Eurus aquas.
Quod tibi maluerim, sine me debere procellis :
Juftior eft animo ventus & unda tuo.
Non ego fum tanti, quamvis merearis, inique,
Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiofa odia & conftantia magno,
Si, dum me careas, eft tibi vile mori.
Jam venti ponent, ftratâque æqualiter undâ,
Cæruleis Triton per mare curret equis.
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis effes !
Et, nisi duritia robora vincis, eris.

Quid? si nefcieris infana quid æquora possint?
Expertæ toties quàm malè credis aquæ ?
Ut, pelago fuadente etiam, retinacula folvas,
Multa tamen latus triftia pontus habet.

40

45

50

55

60

70

Nec violaffe fidem tentantibus æquora prodeft:
Perfidiæ pœnas exigit ille locus.

Præcipuè cùm læsus Amor : quia mater Amoris
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam timeo, noceamve nocenti ;
Neu bibat æquoreas naufragus hoftis aquas.
Vive, precor: sic te meliùs, quàm funere, perdam.
Tu potiùs leti caufa ferare mei.

[ocr errors]

65 Finge, age, te rapido, (nullum sit in omine pondus,)
Turbine deprendi: quid tibi mentis erit ?
Protinus occurrent falfæ perjuria linguæ
Et Phrygià Dido fraude coacta mori.
Conjugis ante oculos deceptæ ftabit imago
Triftis, & effusis fanguinolenta comis.
Quicquid id eft, totum merui; concedite, dicas:
Quæque cadent, in te fulmina miffa putes.
Da breve fævitiæ fpatium pelagique tuæque:
Grande moræ pretium tuta futura via eft.
75 Nec mihi parcatur; puero parcatur lülo.
Te fatis eft titulum mortis habere meæ.
Quid puer Afcanius, quid Dî meruere penates?
Ignibus ereptos obruet unda Deos.

Sed neque fers tecum: nec, quæ mihi, perfide, jactas,
80
Prefferunt humeros facra paterque tuos.
Omnia mentiris : nec enim tua fallere lingua
Incipit a nobis, primaque plector ego.

Si quæras, ubi sit formosi mater lüli :
Occidit a duro fola relicta viro.

85 Hæc mihi narraras, nec me movere merentem
Ure; minor culpâ poena futura meâ eft.
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent:
Per mare, per terras feptima jactat hiems.
Fluctibus ejectum tutâ ftatione recepi,

90

Vixque bene audito nomine, regna dedi.
His tamen officiis utinam contenta fuiffem !
Et mihi concubitûs fama fepulta foret !

Illa dies nocuit, quâ nos declive sub antrum

Cæruleus fubitis compulit imber aquis.
Audieram vocem; Nymphas ululaffe putavi:
Eumenides fatis signa dedêre meis.
Exige, læfe pudor, pœnas, violate Sichæo:
Ad quem, me miferam! plena pudoris eo.
Eft mihi marmoreâ facratus in æde Sichæus :
Appositæ frondes velleraque alba tegunt.
Hinc ego me fensi noto quater ore citari :
Ipfe fono tenui dixit, Eliffa veni.

Nulla mora eft; venio, venio tibi debita conjux :
Sed tamen admissi tarda pudore mei.

Da veniam culpæ; decepit idoneus auctor.
Invidiam noxæ detrahit ille meæ.

Diva parens, feniorque pater, pia farcina rati,
Spem mihi manfuri rite dedêre viri.

Si fuit errandum, caufas habet error honeftas:
Adde fidem; nullâ parte pigendus erit.
Durat in extremum, vitæque novissima noftræ
Profequitur fati, qui fuit ante, tenor.
Occidit internas conjux mactatus ad auras:
Et fceleris tanti præmia frater habet.

Exful agor; cineresque viri patriamque relinquo:
Et feror in duras, hofte fequente, vias.

Applicor ignotis fratrique elapfa fretoque,
Quod tibi donavi, perfide, litus emo.
Urbem conftitui; lateque patentia fixi
Moenia, finitimis invidiofa locis.

Bella tument bellis peregrina & femina tentor:
Vixque rudes portas urbis & arma paro.
Mille procis placui, qui me coïere querentes
Nefcio quem thalamis præpofuiffe fuis.
Quid dubitas vinctam Getulo tradere Iarbæ ?
Præbuerim fceleri brachia noftta tuo.
Eft etiam frater, cujus manus impia possit
Refpergi noftro, fparfa cruore viri.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

130

Pone Deos, & quæ tangendo facra profanas:
Non bene cœleftes impia dextra colit.
Si tu cultor eras elapsis igne futurus,

Poenitet elapfos ignibus effe Deos.

Forsitan & gravidam Dido, fcelerate, relinquas;
Parsque tui lateat corpore claufa meo.

135 Accedet fato matris miferabilis infans ;
Et nondum nato funeris auctor eris.
Cumque parente fua frater morietur lüli ;
Poenaque connexos auferet una duos.
Sed jubet ire Deus: vellem vetuiffet adire,
Punica nec Teucris preffa fuiffet humus.
Hoc duce, nempe Deo, ventis agitaris iniquis,
Et teris in rapido tempora longa freto.
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,
Hectore si vivo, quanta fuere, forent.

140

145 Non patrium Simoënta petis; fed Tybridis undas.
Nempe, ut pervenias quò cupis, hofpes eris.
Utque latet, vitatque tuas abftrufa carinas,
Vix tibi continget terra petita feni.

150

Hos potius populos in dotem, ambage remiffa
Accipe, & advectas Pygmalionis opes.
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem :

Hancque, locum regni, fceptraque facra, tene.
Si tibi mens avida eft belli, si quærit lülus,
Unde fuo partus Marte triumphus eat ;

155 Quem fuperet, ne quid desit, præbebimus hoftem. Hic pacis leges, hic locus arma capit.

160

Tu modò, per matrem, fraternaque tela, fagittas,
Perque fugæ comites, Dardana facra, Deos :
( Sic superent, quoscumque tuâ de gente reportas,
Mars ferus & damnis sit modus ille tuis,
Afcaniusque fuos feliciter impleat annos,
Et fenis Anchifæ molliter offa cubent)
Parce precor domui, quæ fe tibi tradit habendam,
Quod crimen dicis, præter amaffe, meum ?

« AnteriorContinua »