Imatges de pàgina
PDF
EPUB

130

Plus ego quàm Phoenix, plus quàm facundus Ulyffes,
Plus ego quàm Teucri, credite, frater agam.
Eft aliquid collum folitis tetigiffe lacertis,
Præfentisque oculos admonuiffe fui.

Sis licet immitis, matrifque ferocior undis;

Ut taceam, lacrymis comminuêre meis.

Nunc quoque (sic omnes Peleus pater impleat annos,

135

Sic eat aufpiciis Pyrrhus in arma tuis)

Refpice folicitam Briseïda, fortis Achille;

Nec miferam lentâ ferreus ure morâ. Aut, si verfus amor tuus eft in tædia noftri, Quam sine te cogis vivere, coge mori.

140

Utque facis, coges: abiit corpufque colorque:
Suftinet hoc animæ fpes tamen una tui.

Quâ si deftituor, repetam fratrefque virumque :
Nec tibi magnificum femina juffa mori.

Cur autem jubeas? ftricto pete corpora ferro:
Eft mihi, qui foffo pectore fanguis eat.

145

Me petat ille tuus, qui, si Dea paffa fuiffet,
Ensis in Atridæ pectus iturus erat.

Ah! potiùs ferves noftram, tua munera, vitam:
Quod dederas hosti victor, amica rogo.

150

Perdere quos meliùs possis, Neptunia præbent
Pergama materiam cædis ab hofte pete.

Me modò, sive paras impellere remige claffem,
Sive manes, domini jure venire jube.

EPISTOLA IV.

PHEDRA HIPPOLYTO.

QUA

UA, nisi tu dederis, caritura eft ipfa, falutem
Mittit Amazonio Creffa puella viro.

Perlege quodcumque est : quid epistola lecta nocebit?
Te quoque, in hac aliquid quod juvet, effe poteft.

5 His arcana notis terrâ pelago que feruntur:
Infpicit acceptas hoftis ab hofte notas.
Ter tecum conata loqui, ter inutilis hæsit
Lingua: ter in primo deftitit ore fonus.
Quà licet & fequitur, pudor est miscendus amori.
Dicere quæ puduit, fcribere jussit Amor.
Quicquid Amor jussit, non eft contemnere tutum :
Regnat, & in dominos jus habet ille Deos.
Ille mihi primò dubitanti fcribere, dixit:

10

Scribe; dabit victas ferreus ille manus.

15 Adsit, &, ut noftras avido fovet igne medullas, Figat sic animos in mea vota tuos.

Non ego nequitiâ focialia fœdera rumpam ;

Fama, velim quæras, crimine noftra vacat. Venit Amor gravius, quo ferius: urimur intus, 20 Urimur; & cæcum pectora vulnus habent. Scilicet ut teneros lædunt juga prima juvencos,

Frenaque vix patitur de grege captus equus: Sic male vixque fubit primos rude pectus amores; Sarcinaque hæc animo non fedet apta meo. 25 Ars fit, ubi a teneris crimen condifcitur annis: Quæ venit exacto tempore, pejus amat. Tu nova fervatæ capies libamina famæ ; Et pariter noftrûm fiet uterque nocens. Eft aliquid, plenis pomaria carpere ramis,

30

Et tenui primam deligere ungue rofam.
Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
Candor ab infolita labe notandus erat ;
At bene fuccessit, digno quod adurimur igni.
Pejus adulterio turpis adulter obest.

35 Si mihi concedat Juno fratremque virumque ;
Hippolytum videar præpositura Jovi.

40

Jam quoque, vix credas, ignotas nitor in artes:
Eft mihi per fævas impetus ire feras.

Jam mihi prima Dea eft, cornu præsignis adunco
Delia: judicium fubfequor ipsa tuum.

In nemus ire libet, pressifque in retia cervis,
Hortari celeres per juga fumma canes :
Aut tremulum excuffo jaculum vibrare lacerto;
Aut in gramineå ponere corpus humo.
Sæpe juvat verfare leves in pulvere currus,
Torquentem frenis ora fequacis equi.
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actæ,
Quæque fub Idæo tympana colle movent:
Aut quas femideæ Dryades, Faunique bicornes,
Numine contactas attonuere fuo.

45

50

Namque mihi referunt, cum fe furor ille remisit,
Omnia me tacitam confcius urit amor.

Forsitan hunc generis fato reddamus amorem ;
Et Venus e totâ gente tributa petat.

Juppiter Europen ( prima est ea gentis origo).
Dilexit, tauro dissimulante Deum.

55

Pasiphaë mater, decepto fubdita tauro,
Enixa eft utero crimen onufque fuo.

Perfidus Ægides, ducentia fila secutus,

Curva meæ fugit tecta fororis ope.

60

En ego nunc, ne forte parum Minoïa credar,

In focias leges, ultima gentis, eo.

Hoc quoque fatale eft: placuit domus una duabus.

[blocks in formation]

Tunc mihi præcipuè ( nec non tamen ante ) placebas:

Acer in extremis ossibus hæsit amor.

70

Candida veftis erat, præcineti flore capilli :

Flava verecundus tinxerat ora rubor.

Quemque vocant aliæ vultum rigidumque trucemque,
Pro rigido, Phædrâ judice, fortis erat.

Sint procul a nobis juvenes, ut femina, comti:
Fine coli modico forma virilis amat.

75

80

Te tuus ifte rigor, positique sine arte capilli,
Et levis egregio pulvis in ore decet.
Sive ferocis equi luctantia colla recurvas ;
Exiguo flexos miror in orbe pedes.
Seu vaftum valido torques haftile lacerto;

Ora ferox in fe verfa lacertus habet.
Sive tenes lato venabula cornea ferro;
Denique, noftra juvat lumina, quicquid agas.
85 Tu modò duritiem silvis depone jugosis:
Non fum materiâ digna perire tuâ.

90

Quid juvat incinctæ ftudia exercere Dianæ,
Et Veneri numeros eripuiffe fuos ?

Quod caret alternâ requie, durabile non eft.
Hæc reparat vires, feffaque membra novat.
Arcus, (& arma tuæ tibi funt imitanda Dianæ, )
Si numquam ceffes tendere, mollis erit.

Clarus erat silvis Cephalus, multæque per herbam
Conciderant, illo percutiente, feræ:

95 Nec tamen Auroræ male fe præbebat amandum.
Ibat ad hunc fapiens a fene Diva viro.
Sæpe, fub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
Suftinuit positos quælibet herba duos.

100

Arsit & Enides in Mænalia Atalanta.

Illa feræ fpolium, pignus amoris, habet.
Nos quoque jam primùm turba numeremur in ifta.
Si Venerem tollis, ruftica silva tua eft.
Ipfa comes veniam : nec me falebrofa movebunt
Saxa, nec obliquo dente timendus aper.
105 Æquora bina suis oppugnant fluctibus Ifthmon,
Et tenuis tellus audit utrumque mare.
Hic tecum Troezena colam, Pittheïa regna:
Jam nunc eft patriâ gratior illa meâ.
Tempore abeft, aberitque diu Neptunius heros:
110 Illum Pirithoï detinet ora fui.

Præpofuit Thefeus (nisi si manifefta negamus)
Pirithoüm Phædræ, Pirithoümque tibia

Sola nec hæc nobis injuria venit ab illo :
In magnis læsi rebus uterque fumus.
Offa mei fratris clavâ perfracta trinodi
Sparsit humi: foror eft præda relicta feris.
Prima fecurigeras inter virtute puellas
Te peperit, nati digna vigore parens.
Si quæras,

ubi sit; Thefeus latus enfe peregit:
Nec tanto mater pignore tuta fuit.
At ne nupta quidem, tædâque accepta jugali.
Cur? nisi ne caperes regna paterna nothus.
Addidit & fratres ex me tibi: quos tamen omnes
Non ego tollendi caufa, fed ille fuit.

O! utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
In medio nisu vifcera rupta forent !
I nunc, & meriti lectum reverere parentis,
Quem fugit, & factis abdicat ille fuis.
Nec, quia privigno videor coïtura noverca,
Terruerint animos nomina vana tuos.
Ifta vetus pietas, ævo moritura futuro
Ruftica Saturno regna tenente, fuit.
Saturnus periit, perierunt & fua jura.

[ocr errors]

Sub Jove nunc mundus; jura fequenda Jovis. Juppiter effe pium statuit, quodcumque juvaret : Et fas omne facit fratre marita foror.

115

120

125

130

135

Illa coït firmâ generis junctura catenâ,
Impofuit nodos cui Venus ipfa fuos.

Nec labor eft ; celare licet. Pete munus ab illa:
Cognato poterit nomine culpa tegi.

140

Viderit amplexos aliquis; laudabimur ambo.
Dicar privigno fida noverca meo.

Non tibi per tenebras duri referanda mariti
Janua, non cuftos decipiendus erit.

Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit.
Ofcula aperta dabas, ofcula aperta dabis.

145

Tutus eris mecum, laudemque merebere culpa ;
Tu licet in lecto confpiciare meo.

« AnteriorContinua »