Historiarum: liber primus et selecta quædam capita

Portada
Sumptibus Hilliard, Gray, et Soc., 1831 - 286 pàgines
 

Què en diuen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 25 - Jam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit ; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, caeso hoste victor, secundam pugnam petebat.
Pàgina 69 - ... sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. Id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.
Pàgina 24 - Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque». Id ubi dixit porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
Pàgina 4 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri ; inde tibi tuaeque reipublicae quod imitere capias : inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pàgina 147 - ... iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes.
Pàgina 25 - Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret.
Pàgina 4 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad déos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martern potissimum ferat tarn et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam Imperium patiuntur.
Pàgina 167 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigolis patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitius; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus superesset; quieti datum...
Pàgina 22 - Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, 30 haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt.
Pàgina 134 - Dii hominesque hune urbi condenaae locum elegerunt ; saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur ; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum ; regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum.

Informació bibliogràfica